|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod liceat episcopatum
appetere. Dicit enim apostolus, I ad Tim. III, qui episcopatum
desiderat, bonum opus desiderat. Sed licitum et laudabile est bonum
opus desiderare. Ergo etiam laudabile est desiderare episcopatum.
2. Praeterea, status episcoporum est perfectior quam status
religiosorum, ut supra habitum est. Sed laudabile est quod aliquis
desideret ad statum religionis transire. Ergo etiam laudabile est quod
aliquis appetat ad episcopatum promoveri.
3. Praeterea, Prov. XI dicitur, qui abscondit frumenta,
maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. Sed
ille qui est idoneus et vita et scientia ad episcopatum, videtur
frumenta spiritualia abscondere si se ab episcopatu subtrahat, per hoc
autem quod episcopatum accipit, ponitur in statu frumenta spiritualia
dispensandi. Ergo videtur quod laudabile sit episcopatum appetere, et
vituperabile ipsum refugere.
4. Praeterea, facta sanctorum quae in Scriptura narrantur,
proponuntur nobis in exemplum, secundum illud Rom. XV, quaecumque
scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Sed legitur Isaiae
VI, quod Isaias se obtulit ad officium praedicationis, quae
praecipue competit episcopis. Ergo videtur quod appetere episcopatum
sit laudabile.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, locus
superior, sine quo populus regi non potest, etsi administretur ut
decet, tamen indecenter appetitur.
Respondeo dicendum quod in episcopatu tria possunt considerari.
Quorum unum est principale et finale, scilicet episcopalis operatio,
per quam utilitati proximorum intendit, secundum illud Ioan. ult.,
pasce oves meas. Aliud autem est altitudo gradus, quia episcopus
super alios constituitur, secundum illud Matth. XXIV, fidelis
servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam.
Tertium autem est quod consequenter se habet ad ista, scilicet
reverentia et honor, et sufficientia temporalium, secundum illud I ad
Tim. V, qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni
habeantur. Appetere igitur episcopatum ratione huiusmodi
circumstantium bonorum, manifestum est quod est illicitum, et pertinet
ad cupiditatem vel ambitionem. Unde contra Pharisaeos dominus dicit,
Matth. XXIII, amant primos accubitus in cenis et primas
cathedras in synagogis, salutationes in foro, et vocari ab hominibus,
Rabbi. Quantum autem ad secundum, scilicet ad celsitudinem gradus,
appetere episcopatum est praesumptuosum. Unde dominus, Matth.
XX, arguit discipulos primatum quaerentes, dicens, scitis quia
principes gentium dominantur eorum, ubi Chrysostomus dicit quod per
hoc ostendit quod gentile est primatus cupere; et sic gentium
comparatione eorum animam aestuantem convertit. Sed appetere proximis
prodesse est secundum se laudabile et virtuosum. Verum quia, prout
est episcopalis actus, habet annexam gradus celsitudinem,
praesumptuosum videtur quod aliquis praeesse appetat ad hoc quod
subditis prosit, nisi manifesta necessitate imminente, sicut
Gregorius dicit, in Pastoral., quod tunc laudabile erat episcopatum
quaerere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora
pervenire, unde non de facili inveniebatur qui hoc onus assumeret;
praesertim cum aliquis caritatis zelo divinitus ad hoc incitatur, sicut
Gregorius dicit, in Pastoral., quod Isaias, prodesse proximis
cupiens, laudabiliter officium praedicationis appetiit. Potest tamen
absque praesumptione quilibet appetere talia opera facere, si eum
contingeret in tali officio esse; vel etiam se esse dignum ad talia
opera exequenda, ita quod opus bonum cadat sub desiderio, non autem
primatus dignitatis. Unde Chrysostomus dicit, super Matth., opus
quidem desiderare bonum, bonum est, primatum autem honoris
concupiscere vanitas est. Primatus enim fugientem se desiderat,
desiderantem se horret.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in
Pastoral., illo tempore hoc dixit apostolus quo ille qui plebibus
praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur, et sic nihil aliud
erat quod in episcopatu appeti posset nisi bonum opus. Unde
Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, quod apostolus dicens, qui
episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, exponere voluit quid sit
episcopatus, quia nomen operis est, non honoris. Scopos quidem
intentio est. Ergo episcopein, si velimus Latine superintendere
possumus dicere, ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse
dilexerit, non prodesse. In actione enim, ut parum ante praemittit,
non amandus est honor in hac vita sive potentia, quoniam omnia vana
sunt sub sole, sed opus ipsum quod per eundem honorem vel potentiam
fit. Et tamen, ut Gregorius dicit, in Pastoral., laudans
desiderium, scilicet boni operis, in pavorem vertit protinus quod
laudavit, cum subiungit, oportet autem episcopum irreprehensibilem
esse, quasi dicat, laudo quod quaeritis, sed discite quid quaeratis.
Ad secundum dicendum quod non est eadem ratio de statu religionis et
statu episcopali, propter duo. Primo quidem, quia ad statum
episcopalem praeexigitur vitae perfectio, ut patet per hoc quod dominus
a Petro exquisivit si plus eum ceteris diligeret, antequam ei
committeret pastorale officium. Sed ad statum religionis non
praeexigitur perfectio, sed est via in perfectionem unde et dominus,
Matth. XIX, non dixit, si es perfectus, vade et vende omnia quae
habes, sed, si vis esse perfectus. Et huius differentiae ratio est
quia, secundum Dionysium, perfectio pertinet active ad episcopum,
sicut ad perfectorem, ad monachum autem passive, sicut ad perfectum.
Requiritur autem quod sit perfectus aliquis ad hoc quod possit alios ad
perfectionem adducere, quod non praeexigitur ab eo qui debet ad
perfectionem adduci. Est autem praesumptuosum quod aliquis perfectum
se reputet, non autem quod aliquis ad perfectionem tendat. Secundo,
quia ille qui statum religionis assumit, se aliis subiicit ad
spiritualia capienda, et hoc cuilibet licet. Unde Augustinus dicit,
XIX de Civ. Dei, a studio cognoscendae veritatis nemo
prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium. Sed ille qui transit ad
statum episcopalem, sublimatur ad hoc quod aliis provideat. Et hanc
sublimationem nullus debet sibi assumere, secundum illud Heb. V,
nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo. Et Chrysostomus
dicit, super Matth., primatum Ecclesiae concupiscere neque iustum
est neque utile. Quis enim sapiens vult ultro se subiicere servituti
et periculo tali ut det rationem pro omni Ecclesia, nisi forte qui non
timet Dei iudicium, abutens primatu ecclesiastico saeculariter, ut
scilicet convertat ipsum in saecularem?
Ad tertium dicendum quod dispensatio spiritualium frumentorum non est
facienda secundum arbitrium cuiuslibet, sed principaliter quidem
secundum arbitrium et dispositionem Dei; secundario autem secundum
arbitrium superiorum praelatorum, ex quorum persona dicitur, I ad
Cor. IV, sic nos existimet homo ut ministros Christi, et
dispensatores mysteriorum Dei. Et ideo non intelligitur ille
abscondere frumenta spiritualia cui non competit ex officio, nec ei a
superiori iniungitur, si ab aliorum correctione aut gubernatione
desistat, sed solum tunc intelligitur abscondere, si dispensationem
negligat cum ei ex officio incumbat, vel si officium, cum ei
iniungitur, pertinaciter recipere renuat. Unde Augustinus dicit,
XIX de Civ. Dei, otium sanctum quaerit caritas veritatis,
negotium iustum suscipit necessitas caritatis. Quam sarcinam si nullus
imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati. Si autem
imponitur, suscipienda est, propter caritatis necessitatem.
Ad quartum dicendum quod, sicut Gregorius dicit, in Pastoral.,
Isaias, qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum
vidit, ne non purgatus adire quisque sacra ministeria audeat. Quia
ergo valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere,
praedicationis officium tutius declinatur.
|
|