|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liceat episcopatum
iniunctum omnino recusare. Ut enim Gregorius dicit, in Pastoral.,
per activam vitam prodesse proximis cupiens Isaias, officium
praedicationis appetit, per contemplationem vero Ieremias amori
conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum
debeat, contradicit. Nullus autem peccat si meliora nolit deserere ut
minus bonis inhaereat. Cum ergo amor Dei praeemineat dilectioni
proximi, et vita contemplativa praeferatur vitae activae, ut ex supra
dictis patet, videtur quod non peccat ille qui omnino episcopatum
recusat.
2. Praeterea, sicut Gregorius dicit, valde difficile est ut
aliquis se purgatum possit cognoscere, nec debet aliquis non purgatus
sacra ministeria adire. Si ergo aliquis se non sentiat esse purgatum,
quantumcumque sibi episcopale iniungatur officium, non debet illud
suscipere.
3. Praeterea, de beato Marco Hieronymus dicit, in prologo super
Marcum, quod amputasse sibi post fidem pollicem dicitur, ut
sacerdotio reprobus haberetur. Et similiter aliqui votum emittunt ut
nunquam episcopatum accipiant. Sed eiusdem rationis est ponere
impedimentum ad aliquid, et omnino recusare illud. Ergo videtur quod
absque peccato possit aliquis omnino episcopatum recusare.
Sed contra est quod dicit Augustinus, ad Eudoxium, si qua opera
vestra mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis,
nec blandiente desidia respuatis. Postea subdit, neque otium vestrum
necessitatibus Ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni
ministrare vellent, quomodo nasceremini non inveniretis.
Respondeo dicendum quod in assumptione episcopatus duo sunt
consideranda, primo quidem, quid deceat hominem appetere secundum
propriam voluntatem; secundo, quid hominem deceat facere ad voluntatem
alterius. Quantum igitur ad propriam voluntatem, convenit homini
principaliter insistere propriae saluti, sed quod aliorum saluti
intendat, hoc convenit homini ex dispositione alterius potestatem
habentis, sicut ex supra dictis patet. Unde sicut ad inordinationem
voluntatis pertinet quod aliquis proprio motu feratur in hoc quod
aliorum gubernationi praeficiatur; ita etiam ad inordinationem
voluntatis pertinet quod aliquis omnino, contra superioris
iniunctionem, praedictum gubernationis officium finaliter recuset,
propter duo. Primo quidem, quia hoc repugnat caritati proximorum,
quorum utilitati se aliquis debet exponere pro loco et tempore. Unde
Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, quod negotium iustum
suscipit necessitas caritatis. Secundo, quia hoc repugnat
humilitati, per quam aliquis superiorum mandatis se subiicit. Unde
Gregorius dicit, in Pastoral., quod tunc ante Dei oculos vera est
humilitas, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur,
pertinax non est.
Ad primum ergo dicendum quod quamvis, simpliciter et absolute
loquendo, vita contemplativa potior sit quam activa, et amor Dei quam
dilectio proximi; tamen ex alia parte bonum multitudinis praeferendum
est bono unius. Unde Augustinus dicit, in verbis praemissis, neque
otium vestrum necessitatibus Ecclesiae praeponatis. Praesertim quia
et hoc ipsum ad dilectionem Dei pertinet quod aliquis ovibus Christi
curam pastoralem impendat. Unde super illud Ioan. ult., pasce oves
meas, dicit Augustinus, sit amoris officium pascere dominicum
gregem, sicut fuit timoris indicium negare pastorem. Similiter etiam
praelati non sic transferuntur ad vitam activam ut contemplativam
deserant. Unde Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, quod, si
imponatur sarcina pastoralis officii, nec sic deserenda est delectatio
veritatis, quae scilicet in contemplatione habetur.
Ad secundum dicendum quod nullus tenetur obedire praelato ad aliquod
illicitum, sicut patet ex his quae supra dicta sunt de obedientia.
Potest ergo contingere quod ille cui iniungitur praelationis officium,
in se aliquid sentiat per quod non liceat ei praelationem accipere.
Hoc autem impedimentum quandoque quidem removeri potest per ipsummet
cui pastoralis cura iniungitur, puta si habeat peccandi propositum,
quod potest deserere. Et propter hoc non excusatur quin finaliter
teneatur obedire praelato iniungenti. Quandoque vero impedimentum ex
quo fit ei illicitum pastorale officium, non potest ipse removere, sed
praelatus qui iniungit, puta si sit irregularis vel excommunicatus.
Et tunc debet defectum suum praelato iniungenti ostendere, qui si
impedimentum removere voluerit, tenetur humiliter obedire. Unde
Exodi IV, cum Moyses dixisset, obsecro, domine, non sum eloquens
ab heri et nudius tertius, dominus respondit ad eum, ego ero in ore
tuo, doceboque te quid loquaris. Quandoque vero non potest removeri
impedimentum nec per iniungentem nec per eum cui iniungitur, sicut si
archiepiscopus non possit super irregularitate dispensare. Unde
subditus non tenetur ei obedire ad suscipiendum episcopatum, vel etiam
sacros ordines, si sit irregularis.
Ad tertium dicendum quod accipere episcopatum non est de se necessarium
ad salutem, sed fit necessarium ex superioris praecepto. His autem
quae sic sunt necessaria ad salutem, potest aliquis impedimentum licite
apponere antequam fiat praeceptum, alioquin, non liceret alicui
transire ad secundas nuptias, ne per hoc impediretur a susceptione
episcopatus vel sacri ordinis. Non autem hoc liceret in his quae per
se sunt de necessitate salutis. Unde beatus Marcus non contra
praeceptum egit sibi digitum amputando, quamvis credibile sit ex
instinctu spiritus sancti hoc fecisse, sine quo non licet alicui sibi
manus iniicere. Qui autem votum emittit de non suscipiendo
episcopatum, si per hoc intendat se obligare ad hoc quod nec per
obedientiam superioris praelati accipiat, illicite vovet. Si autem
intendit ad hoc se obligare ut, quantum est de se, episcopatum non
quaerat; nec suscipiat, nisi necessitate imminente, licitum est
votum, quia vovet se facturum id quod hominem facere decet.
|
|