|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oporteat eum qui ad
episcopatum assumitur, esse ceteris meliorem. Dominus enim Petrum,
cui commissurus erat pastorale officium, examinavit si se diligeret
plus ceteris. Sed ex hoc aliquis melior est quod Deum plus diligit.
Ergo videtur quod ad episcopatum non sit assumendus nisi ille qui est
ceteris melior.
2. Praeterea, Symmachus Papa dicit, vilissimus computandus est,
nisi scientia et sanctitate praecellat, qui est dignitate
praestantior. Sed ille qui praecellit scientia et sanctitate, est
melior. Ergo non debet aliquis ad episcopatum assumi nisi sit ceteris
melior.
3. Praeterea, in quolibet genere minora per maiora reguntur, sicut
corporalia reguntur per spiritualia, et inferiora corpora per
superiora, ut Augustinus dicit, in III de Trin. Sed episcopus
assumitur ad regimen aliorum. Ergo debet esse ceteris melior.
Sed contra est quod decretalis dicit quod sufficit eligere bonum, nec
oportet eligere meliorem.
Respondeo dicendum quod circa assumptionem alicuius ad episcopatum,
aliquid est considerandum ex parte eius qui assumitur, et aliquid ex
parte eius qui assumit. Ex parte enim eius qui assumit, vel eligendo
vel providendo, requiritur quod fideliter divina ministeria dispenset.
Quae quidem dispensari debent ad utilitatem Ecclesiae, secundum illud
I ad Cor. XIV, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut
abundetis, non autem ministeria divina hominibus committuntur propter
eorum remunerationem, quam expectare debent in futuro. Et ideo ille
qui debet aliquem eligere in episcopum, vel de eo providere, non
tenetur assumere meliorem simpliciter, quod est secundum caritatem,
sed meliorem quoad regimen Ecclesiae, qui scilicet possit Ecclesiam
et instruere et defendere et pacifice gubernare. Unde contra quosdam
Hieronymus dicit quod quidam non quaerunt eos in Ecclesia columnas
erigere quos plus cognoscant Ecclesiae prodesse, sed quos vel ipsi
amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus maiorum
quispiam rogaverit, et, ut deteriora taceam, qui ut clerici fierent
muneribus impetrarunt. Hoc autem pertinet ad acceptionem personarum,
quae in talibus est grave peccatum. Unde super illud Iac. II,
fratres mei, nolite in personarum acceptione etc., dicit Glossa
Augustini, si hanc distantiam sedendi et standi ad honores
ecclesiasticos referamus, non est putandum leve esse peccatum in
personarum acceptione habere fidem domini gloriae. Quis enim ferat
eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere
instructiore et sanctiore? Ex parte autem eius qui assumitur, non
requiritur quod reputet se aliis meliorem, hoc enim esset superbum et
praesumptuosum, sed sufficit quod nihil in se inveniat per quod
illicitum ei reddatur assumere praelationis officium. Unde licet
Petrus interrogatus esset an dominum plus ceteris diligeret, in sua
responsione non se praetulit ceteris, sed respondit simpliciter quod
Christum amaret.
Ad primum ergo dicendum quod dominus in Petro sciebat ex suo munere
esse idoneitatem etiam quantum ad alia, Ecclesiam gubernandi. Et
ideo eum de ampliori dilectione examinavit ad ostendendum quod, ubi
alias invenitur homo idoneus ad Ecclesiae regimen, praecipue attendi
debet in ipso eminentia divinae dilectionis.
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa est intelligenda quantum ad
studium illius qui in dignitate est constitutus, debet enim ad hoc
intendere ut talem se exhibeat ut ceteros et scientia et sanctitate
praecellat. Unde Gregorius dicit, in Pastoral., tantum debet
actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a
grege vita pastoris. Non autem sibi imputandum est si ante
praelationem excellentior non fuit, ut ex hoc debeat vilissimus
reputari.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur I ad Cor. XII,
divisiones gratiarum et ministrationum et operationum sunt. Unde nihil
prohibet aliquem esse magis idoneum ad officium regiminis qui tamen non
excellit in gratia sanctitatis. Secus autem est in regimine ordinis
naturalis, in quo id quod est superius naturae ordine, ex hoc ipso
habet maiorem idoneitatem ad hoc quod inferiora disponat.
|
|