|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod episcopus non possit
licite curam episcopalem deserere, ut ad religionem se transferat.
Nulli enim de statu perfectiori licet ad minus perfectum statum
transire, hoc enim est respicere retro, quod est damnabile, secundum
domini sententiam dicentis, Luc. IX, nemo mittens manum ad aratrum
et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Sed status episcopalis est
perfectior quam status religionis, ut supra habitum est. Ergo, sicut
non licet de statu religionis redire ad saeculum, ita non licet de
statu episcopali ad religionem transire.
2. Praeterea, ordo gratiae est decentior quam ordo naturae. Sed
secundum naturam, non movetur idem ad contraria, puta, si lapis
naturaliter deorsum movetur, non potest naturaliter a deorsum redire in
sursum. Sed secundum ordinem gratiae, licet transire de statu
religionis ad statum episcopalem. Ergo non licet e converso de statu
episcopali redire ad statum religionis.
3. Praeterea, nihil in operibus gratiae debet esse otiosum. Sed
ille qui est semel in episcopum consecratus, perpetuo retinet
spiritualem potestatem conferendi ordines, et alia huiusmodi faciendi
quae ad episcopale officium pertinent, quae quidem potestas otiosa
remanere videtur in eo qui curam episcopalem dimittit. Ergo videtur
quod episcopus non possit curam episcopalem dimittere et ad religionem
transire.
Sed contra, nullus cogitur ad id quod est secundum se illicitum. Sed
illi qui petunt cessionem a cura episcopali, ad cedendum compelluntur,
ut patet extra, de Renunt., cap. quidam. Ergo videtur quod
deserere curam episcopalem non sit illicitum.
Respondeo dicendum quod perfectio episcopalis status in hoc consistit
quod aliquis ex divina dilectione se obligat ad hoc quod saluti
proximorum insistat. Et ideo tandiu obligatur ad hoc quod curam
pastoralem retineat, quandiu potest subditis sibi commissis proficere
ad salutem. Quam quidem negligere non debet, neque propter divinae
contemplationis quietem, cum apostolus propter necessitatem subditorum
etiam a contemplatione futurae vitae se differri patienter toleraret;
secundum illud Philipp. I, ecce, quid eligam ignoro. Coarctor
enim e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo
magis melius est; permanere autem in carne est necessarium propter
vos. Et hoc confidens, scio quia manebo. Neque etiam propter
quaecumque adversa vitanda vel lucra conquirenda, quia, sicut dicitur
Ioan. X, bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Contingit
tamen quandoque quod episcopus impeditur procurare subditorum salutem,
multipliciter. Quandoque quidem propter proprium defectum, vel
conscientiae, sicut si sit homicida vel simoniacus; vel etiam
corporis, puta si sit senex vel infirmus; vel etiam scientiae quae
sufficiat ad curam regiminis; vel etiam irregularitatis, puta si sit
bigamus. Quandoque autem propter defectum subditorum, in quibus non
potest proficere. Unde Gregorius dicit, in II Dialog., ibi
aequanimiter portandi sunt mali, ubi inveniuntur aliqui qui adiuventur
boni. Ubi autem omnimodo fructus de bonis deest, fit aliquando de
malis labor supervacuus. Unde saepe agitur in animo perfectorum quod,
cum laborem suum sine fructu esse considerant, in loco alio ad laborem
cum fructu migrant. Quandoque autem contingit ex parte aliorum, puta
cum de praelatione alicuius grave scandalum suscitatur. Nam, ut
apostolus dicit, I ad Cor. VIII, si esca scandalizat fratrem
meum, non manducabo carnes in aeternum. Dum tamen scandalum non
oriatur ex malitia aliquorum volentium fidem aut iustitiam Ecclesiae
conculcare. Propter huiusmodi enim scandalum non est cura pastoralis
dimittenda, secundum illud Matth. XV, sinite illos, scilicet qui
scandalizabantur de veritate doctrinae Christi, caeci sunt duces
caecorum. Oportet tamen quod, sicut curam regiminis assumit aliquis
per providentiam superioris praelati, ita etiam per eius auctoritatem,
ex causis praedictis, deserat susceptam. Unde extra, de Renunt.,
dicit Innocentius III, si pennas habeas quibus satagas in
solitudinem avolare, ita tamen adstrictae sunt nexibus praeceptorum ut
liberum non habeas, absque nostra permissione, volatum. Soli enim
Papae licet dispensare in voto perpetuo, quo quis se ad curam
subditorum adstrinxit episcopatum suscipiens.
Ad primum ergo dicendum quod perfectio religiosorum et episcoporum
secundum diversa attenditur. Nam ad perfectionem religionis pertinet
studium quod quis adhibet ad propriam salutem. Ad perfectionem autem
episcopalis status pertinet adhibere studium ad proximorum salutem. Et
ideo, quandiu potest esse aliquis utilis proximorum saluti,
retrocederet si ad statum religionis vellet transire, ut solum suae
saluti insisteret, qui se obligavit ad hoc quod non solum suam
salutem, sed etiam aliorum procuraret. Unde Innocentius III
dicit, in decretali praedicta, quod facilius indulgetur ut monachus ad
praesulatum ascendat, quam praesul ad monachatum descendat, sed si
salutem aliorum procurare non possit, conveniens est ut suae saluti
intendat.
Ad secundum dicendum quod propter nullum impedimentum debet homo
praetermittere studium suae salutis, quod pertinet ad religionis
statum. Potest autem esse aliquod impedimentum procurandae salutis
alienae. Et ideo monachus potest ad statum episcopatus assumi, in quo
etiam suae salutis curam agere potest. Potest etiam episcopus, si
impedimentum alienae salutis procurandae interveniat, ad religionem
transire. Et impedimento cessante, potest iterato ad episcopatum
assumi, puta per correctionem subditorum, vel per sedationem
scandali, vel per curationem infirmitatis, aut depulsa ignorantia per
instructionem sufficientem. Vel etiam, si simoniace sit promotus eo
ignorante, si se ad regularem vitam, episcopatu dimisso,
transtulerit, poterit iterato ad alium episcopatum promoveri. Si vero
aliquis propter culpam sit ab episcopatu depositus, et in monasterium
detrusus ad poenitentiam peragendam, non potest iterato ad episcopatum
revocari. Unde dicitur VII, qu. I, praecipit sancta synodus ut
quicumque de pontificali dignitate ad monachorum vitam et poenitentiae
descenderit locum, nequaquam ad pontificatum resurgat.
Ad tertium dicendum quod etiam in rebus naturalibus, propter
impedimentum superveniens potentia remanet absque actu, sicut propter
infirmitatem oculi cessat actus visionis. Et ita etiam non est
inconveniens si, propter exterius impedimentum superveniens, potestas
episcopalis remaneat absque actu.
|
|