|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non liceat episcopo,
propter aliquam persecutionem, corporaliter deserere gregem sibi
commissum. Dicit enim dominus, Ioan. X, quod ille est
mercenarius, et non vere pastor, qui videt lupum venientem, et
dimittit oves et fugit. Dicit autem Gregorius, in homilia, quod
lupus super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque
atque humiles opprimit. Si ergo propter persecutionem alicuius
tyranni, episcopus gregem sibi commissum corporaliter deserat, videtur
quod sit mercenarius, et non pastor.
2. Praeterea, Prov. VI dicitur, fili, si sponderis pro amico
tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, et postea subdit,
discurre, festina, suscita amicum tuum. Quod exponens Gregorius,
in Pastoral., dicit, spondere pro amico est animam alienam in
periculo suae conversationis accipere. Quisquis autem ad vivendum
aliis in exemplum praeponitur, non solum ut ipse vigilet, sed etiam ut
amicum suscitet, admonetur. Sed hoc non potest facere si corporaliter
deserat gregem. Ergo videtur quod episcopus non debeat, causa
persecutionis, corporaliter suum gregem deserere.
3. Praeterea, ad perfectionem episcopalis status pertinet quod
proximis curam impendat. Sed non licet ei qui est statum perfectionis
professus, ut omnino deserat ea quae sunt perfectionis. Ergo videtur
quod non licet episcopo se corporaliter subtrahere ab executione sui
officii, nisi forte ut operibus perfectionis in monasterio vacet.
Sed contra est quod dominus apostolis, quorum successores sunt
episcopi, mandavit, Matth. X, si vos persecuti fuerint in una
civitate, fugite in aliam.
Respondeo dicendum quod in qualibet obligatione praecipue attendi debet
obligationis finis. Obligant autem se episcopi ad exequendum pastorale
officium propter subditorum salutem. Et ideo, ubi subditorum salus
exigit personae pastoris praesentiam, non debet pastor personaliter
suum gregem deserere, neque propter aliquod commodum temporale, neque
etiam propter aliquod personale periculum imminens, cum bonus pastor
animam suam ponere teneatur pro ovibus suis. Si vero subditorum saluti
possit sufficienter in absentia pastoris per alium provideri, tunc
licet pastori, vel propter aliquod Ecclesiae commodum, vel propter
personae periculum, corporaliter gregem deserere. Unde Augustinus
dicit, in epistola ad Honoratum, fugiant de civitate in civitatem
servi Christi, quando eorum quisque specialiter a persecutoribus
quaeritur, ut ab aliis, qui non ita quaeruntur, non deseratur
Ecclesia. Cum autem omnium est commune periculum, hi qui aliis
indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Si enim perniciosum
est nautam in tranquillitate navem deserere, quanto magis in
fluctibus, ut dicit Nicolaus Papa, et habetur VII, qu. I.
Ad primum ergo dicendum quod ille tanquam mercenarius fugit qui
commodum temporale, vel etiam salutem corporalem, spirituali saluti
proximorum praeponit. Unde Gregorius dicit, in homilia, stare in
periculo ovium non potest qui in eo quod ovibus praeest, non oves
diligit, sed lucrum terrenum quaerit, et ideo opponere se contra
periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Ille autem qui ad
evitandum periculum recedit absque detrimento gregis, non tanquam
mercenarius fugit.
Ad secundum dicendum quod ille qui spondet pro aliquo, si per se
implere non possit, sufficit ut per alium impleat. Unde praelatus,
si habet impedimentum propter quod non possit personaliter curae
subditorum intendere, suae sponsioni satisfacit si per alium
provideat.
Ad tertium dicendum quod ille qui ad episcopatum assumitur, assumit
statum perfectionis secundum aliquod perfectionis genus, a quo si
impediatur, ad aliud genus perfectionis non tenetur, ut scilicet
necesse sit eum ad statum religionis transire. Imminet tamen sibi
necessitas ut animum retineat intendendi proximorum saluti si
opportunitas adsit et necessitas requirat.
|
|