|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod episcopo non liceat
aliquid proprium possidere. Dominus enim dicit, Matth. XIX, si
vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus,
et veni, sequere me, ex quo videtur quod voluntaria paupertas ad
perfectionem requiratur. Sed episcopi assumuntur ad statum
perfectionis. Ergo videtur quod non liceat eis proprium possidere.
2. Praeterea, episcopi in Ecclesia tenent locum apostolorum, ut
dicit Glossa, Luc. X. Sed apostolis dominus praecepit ut nihil
proprium possiderent, secundum illud Matth. X, nolite possidere
aurum neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Unde et
Petrus, pro se et pro aliis apostolis, dicit, ecce, nos reliquimus
omnia et secuti sumus te, Matth. XIX. Ergo videtur quod episcopi
teneantur ad huius mandati observantiam, ut nihil proprium possideant.
3. Praeterea, Hieronymus dicit, ad Nepotianum, cleros Graece,
Latine sors appellatur. Propterea clerici dicuntur, quia de sorte
domini sunt, vel quia ipse dominus sors, idest pars, clericorum est.
Qui autem dominum possidet, nihil extra Deum habere potest. Si
autem aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem
habet, cum istis partibus non dignatur dominus fieri pars eius. Ergo
videtur quod non solum episcopi, sed etiam clerici debeant proprio
carere.
Sed contra est quod dicitur XII, qu. I, episcopus de rebus
propriis vel acquisitis, vel quidquid de proprio habet, heredibus suis
derelinquat.
Respondeo dicendum quod ad ea quae sunt supererogationis nullus
tenetur, nisi se specialiter ad illud voto adstringat. Unde
Augustinus dicit, in epistola ad Paulinam et Armentarium, quia iam
vovisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam
esses voti reus, liberum fuit quod esses inferior. Manifestum est
autem quod vivere absque proprio supererogationis est, non enim cadit
sub praecepto, sed sub consilio. Unde cum, Matth. XIX,
dixisset dominus adolescenti, si vis ad vitam ingredi, serva mandata,
postea superaddendo subdidit, si vis perfectus esse, vade et vende
omnia quae habes et da pauperibus. Non autem episcopi in sua
ordinatione ad hoc se obligant ut absque proprio vivant, nec etiam
vivere absque proprio ex necessitate requiritur ad pastorale officium,
ad quod se obligant. Et ideo non tenentur episcopi ad hoc quod sine
proprio vivant.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra habitum est, perfectio
Christianae vitae non consistit essentialiter in voluntaria
paupertate, sed voluntaria paupertas instrumentaliter operatur ad
perfectionem vitae. Unde non oportet quod ubi est maior paupertas,
ibi sit maior perfectio. Quinimmo potest esse summa perfectio cum
magna opulentia, nam Abraham, cui dictum est, Gen. XVII,
ambula coram me et esto perfectus, legitur dives fuisse.
Ad secundum dicendum quod verba illa domini tripliciter possunt
intelligi. Uno modo, mystice, ut non possideamus aurum neque
argentum, idest, ut praedicatores non innitantur principaliter
sapientiae et eloquentiae temporali; ut Hieronymus exponit. Alio
modo, sicut Augustinus exponit, in libro de consensu Evangelist.,
ut intelligatur hoc dominum non praecipiendo, sed magis permittendo
dixisse. Permisit enim eis ut absque auro et argento et aliis
sumptibus ad praedicandum irent, accepturi sumptus vitae ab his quibus
praedicabant. Unde subdit, dignus est enim operarius cibo suo. Ita
tamen quod, si aliquis propriis sumptibus uteretur in praedicatione
Evangelii, ad supererogationem pertineret, sicut Paulus de seipso
dicit, I ad Cor. IX. Tertio modo, secundum quod Chrysostomus
exponit, ut intelligatur illa dominum discipulis praecepisse quantum ad
illam missionem qua mittebantur ad praedicandum Iudaeis, ut per hoc
exercerentur ad confidendum de virtute ipsius, qui eis absque sumptibus
provideret. Ex quo tamen non obligabantur ipsi, vel successores
eorum, ut absque propriis sumptibus Evangelium praedicarent. Nam et
de Paulo legitur, II ad Cor. XI, quod ab aliis Ecclesiis
stipendium accipiebat ad praedicandum Corinthiis, et sic patet quod
aliquid possidebat ab aliis sibi missum. Stultum autem videtur dicere
quod tot sancti pontifices, sicut Athanasius, Ambrosius,
Augustinus, illa praecepta transgressi fuissent, si ad ea observanda
se crederent obligari.
Ad tertium dicendum quod omnis pars est minor toto. Ille ergo cum
Deo alias partes habet, cuius studium diminuitur circa ea quae sunt
Dei, dum intendit his quae sunt mundi. Sic autem non debent nec
episcopi nec clerici proprium possidere, ut, dum curant propria,
defectum faciant in his quae pertinent ad cultum divinum.
|
|