|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod episcopi mortaliter
peccent si bona ecclesiastica quae procurant, pauperibus non
largiantur. Dicit enim Ambrosius, exponens illud Luc. XII,
hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit, nemo proprium
dicat quod est commune, plus quam sufficiat sumptui, violenter
obtentum est. Et postea subdit, neque minus est criminis habenti
tollere quam, cum possis et abundas, denegare indigentibus. Sed
violenter tollere alienum est peccatum mortale. Ergo episcopi
mortaliter peccant si ea quae eis supersunt, pauperibus non
largiantur.
2. Praeterea, Isaiae III, super illud, rapina pauperum in domo
vestra, dicit Glossa Hieronymi quod bona ecclesiastica sunt
pauperum. Sed quicumque id quod est alterius sibi reservat aut aliis
dat, peccat mortaliter et tenetur ad restitutionem. Ergo, si
episcopi bona ecclesiastica quae eis superfluunt, sibi retineant vel
consanguineis vel amicis largiantur, videtur quod teneantur ad
restitutionem.
3. Praeterea, multo magis aliquis potest de rebus Ecclesiae ea quae
sunt sibi necessaria accipere, quam superflua congregare. Sed
Hieronymus dicit, in epistola ad Damasum Papam, clericos illos
convenit Ecclesiae stipendiis sustentari quibus parentum et
propinquorum nulli suffragantur, qui autem bonis parentum et opibus
sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium
incurrunt. Unde et apostolus dicit, I ad Tim. V, si quis fidelis
habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his
quae vere viduae sunt sufficiat. Ergo multo magis episcopi mortaliter
peccant si ea quae eis superfluunt de bonis ecclesiasticis, pauperibus
non largiantur.
Sed contra est quod plures episcopi ea quae supersunt non largiuntur
pauperibus, sed expendere videntur laudabiliter ad reditus Ecclesiae
ampliandos.
Respondeo dicendum quod aliter est dicendum de propriis bonis, quae
episcopi possidere possunt, et de bonis ecclesiasticis. Nam
propriorum bonorum verum dominium habent. Unde ex ipsa rerum
conditione non obligantur ut eas aliis conferant, sed possunt vel sibi
retinere, vel aliis pro libitu elargiri. Possunt tamen in earum
dispensatione peccare, vel propter inordinationem affectus, per quam
contingit quod vel sibi plura conferant quam oporteat; vel etiam aliis
non subveniant secundum quod requirit debitum caritatis. Non tamen
tenetur ad restitutionem, quia huiusmodi res sunt eius dominio
deputatae. Sed ecclesiasticorum bonorum sunt dispensatores vel
procuratores, dicit enim Augustinus, ad Bonifacium, si privatum
possidemus quod nobis sufficiat, non illa nostra sunt, sed illorum
quorum procurationem gerimus, non proprietatem nobis usurpatione
damnabili vindicemus. Ad dispensatorem autem requiritur bona fides,
secundum illud I ad Cor. IV, hic iam quaeritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur. Sunt autem bona ecclesiastica non solum in
usus pauperum, sed etiam ad cultum divinum et necessitates ministrorum
expendenda. Unde dicitur XII, qu. II, de reditibus Ecclesiae
vel oblatione fidelium, sola episcopo ex his una portio emittatur;
duae ecclesiasticis fabricis et erogationi pauperum profuturae a
presbytero, sub periculo sui ordinis, ministrentur; ultima clericis,
pro singulorum meritis, dividatur. Si ergo distincta sint bona quae
debent in usum episcopi cedere, ab his quae sunt pauperibus et
ministris et cultui Ecclesiae eroganda; et aliquid sibi retinuerit
episcopus de his quae sunt pauperibus eroganda, vel in usum ministrorum
aut in cultum divinum expendenda, non est dubium quod contra fidem
dispensationis agit, et mortaliter peccat, et ad restitutionem
tenetur. De his autem quae sunt specialiter suo usui deputata,
videtur esse eadem ratio quae est de propriis bonis, ut scilicet
propter immoderatum affectum et usum peccet quidem, si immoderata sibi
retineat, et aliis non subveniat sicut requirit debitum caritatis. Si
vero non sint praedicta bona distincta, eorum distributio fidei eius
committitur. Et si quidem in modico deficiat vel superabundet, potest
hoc fieri absque bonae fidei detrimento, quia non potest homo in
talibus punctaliter accipere illud quod fieri oportet. Si vero sit
multus excessus, non potest latere, unde videtur bonae fidei
repugnare. Et ideo non est absque peccato mortali, dicitur enim
Matth. XXIV, quod, si dixerit malus servus in corde suo, moram
facit dominus meus venire, quod pertinet ad divini iudicii contemptum;
et coeperit percutere conservos suos, quod pertinet ad superbiam;
manducet autem et bibat cum ebriosis, quod pertinet ad luxuriam,
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et dividet eum,
scilicet a societate bonorum, et partem eius ponet cum hypocritis,
scilicet in Inferno.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Ambrosii non solum est
referendum ad dispensationem ecclesiasticarum rerum, sed quorumcumque
bonorum ex quibus tenetur aliquis, debito caritatis, providere
necessitatem patientibus. Non tamen potest determinari quando sit ista
necessitas quae ad peccatum mortale obliget, sicut nec cetera
particularia quae in humanis actibus considerantur. Horum enim
determinatio relinquitur humanae prudentiae.
Ad secundum dicendum quod bona Ecclesiarum non sunt solum expendenda
in usus pauperum, sed etiam in alios usus, ut dictum est. Et ideo si
de eo quod usui episcopi vel alicuius clerici est deputatum, velit
aliquis sibi subtrahere et consanguineis vel aliis dare, non peccat,
dummodo id faciat moderate, idest, ut non indigeant, non autem ut
ditiores inde fiant. Unde Ambrosius dicit, in libro de Offic.,
est approbanda liberalitas, ut proximos seminis tui ne despicias, si
egere cognoscas, non tamen ut illi ditiores fieri velint ex eo quod tu
potes conferre inopibus.
Ad tertium dicendum quod non omnia bona Ecclesiarum sunt pauperibus
largienda, nisi forte in articulo necessitatis, in quo etiam, pro
redemptione captivorum et aliis necessitatibus pauperum, vasa cultui
divino dicata distrahuntur, ut Ambrosius dicit. Et in tali
necessitate peccaret clericus si vellet de rebus Ecclesiae vivere,
dummodo haberet patrimonialia bona, de quibus vivere possit.
Ad quartum dicendum quod bona Ecclesiarum usibus pauperum deservire
debent. Et ideo si quis, necessitate non imminente providendi
pauperibus, de his quae superfluunt ex proventibus Ecclesiae
possessiones emat, vel in thesauro reponat in futurum utilitati
Ecclesiae et necessitatibus pauperum, laudabiliter facit. Si vero
necessitas immineat pauperibus erogandi, superflua cura est et
inordinata ut aliquis in futurum conservet, quod dominus prohibet,
Matth. VI, dicens, nolite solliciti esse in crastinum.
|
|