|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod religiosi qui
promoventur in episcopos, non teneantur ad observantias regulares.
Dicitur enim XVIII, qu. I, quod monachum canonica electio a
iugo regulae monasticae professionis absolvit, et sacra ordinatio de
monacho episcopum facit. Sed observantiae regulares pertinent ad iugum
regulae. Ergo religiosi qui in episcopum assumuntur, non tenentur ad
observantias regulares.
2. Praeterea, ille qui ab inferiori ad superiorem gradum ascendit,
non videtur teneri ad ea quae sunt inferioris gradus, sicut supra
dictum est quod religiosus non tenetur ad observanda vota quae in
saeculo fecit. Sed religiosus qui assumitur ad episcopatum, ascendit
ad aliquid maius, ut supra habitum est. Ergo videtur quod non
obligetur episcopus ad ea quae tenebatur observare in statu religionis.
3. Praeterea, maxime religiosi obligari videntur ad obedientiam, et
ad hoc quod sine proprio vivant. Sed religiosi qui assumuntur ad
episcopatum, non tenentur obedire praelatis suarum religionum, quia
sunt eis superiores. Nec etiam videntur teneri ad paupertatem, quia,
sicut in decreto supra inducto dicitur, quem sacra ordinatio de monacho
episcopum facit, velut legitimus heres, paternam sibi hereditatem iure
vindicandi potestatem habeat. Interdum etiam conceditur eis testamenta
conficere. Ergo multo minus tenentur ad alias observantias regulares.
Sed contra est quod dicitur in decretis, XVI, qu. I, de
monachis qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus
ordines pervenerint, statuimus non debere eos a priori proposito
discedere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status religionis ad
perfectionem pertinet quasi quaedam via in perfectionem tendendi,
status autem episcopalis ad perfectionem pertinet tanquam quoddam
perfectionis magisterium. Unde status religionis comparatur ad statum
episcopalem sicut disciplina ad magisterium, et dispositio ad
perfectionem. Dispositio autem non tollitur, perfectione adveniente,
nisi forte quantum ad id in quo perfectioni repugnat; quantum autem ad
id quod perfectioni congruit, magis confirmatur. Sicut discipulo,
cum ad magisterium pervenerit, non congruit quod sit auditor, congruit
tamen sibi quod legat et meditetur, etiam magis quam ante. Sic igitur
dicendum est quod, si qua sunt in regularibus observantiis quae non
impediant pontificale officium, sed magis valeant ad perfectionis
custodiam, sicut est continentia, paupertas et alia huiusmodi, ad
haec remanet religiosus, etiam factus episcopus, obligatus; et per
consequens, ad portandum habitum suae religionis, qui est huius
obligationis signum. Si qua vero sunt in observantiis regularibus quae
officio pontificali repugnent, sicut est solitudo, silentium, et
aliquae abstinentiae vel vigiliae graves, ex quibus impotens corpore
redderetur ad exequendum pontificale officium, ad huiusmodi observanda
non tenetur. In aliis tamen potest dispensatione uti, secundum quod
requirit necessitas personae vel officii, vel conditio hominum cum
quibus vivit, per modum quo etiam praelati religionum in talibus secum
dispensant.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui fit de monacho episcopus,
absolvitur a iugo monasticae professionis, non quantum ad omnia, sed
quantum ad illa quae officio pontificali repugnant, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod vota saecularis vitae se habent ad vota
religionis sicut particulare ad universale, ut supra habitum est. Sed
vota religionis se habent ad pontificalem dignitatem sicut dispositio ad
perfectionem. Particulare autem superfluit, habito universali, sed
dispositio adhuc necessaria est, perfectione obtenta.
Ad tertium dicendum quod hoc est per accidens quod episcopi religiosi
obedire praelatis suarum religionum non tenentur, quia sibi subditi
esse desierunt, sicut et ipsi praelati religionum. Manet tamen adhuc
obligatio voti virtualiter, ita scilicet quod, si eis legitime aliquis
praeficeretur, obedire tenerentur, inquantum tenentur obedire statutis
regulae per modum praedictum, et suis superioribus, si quos habent.
Proprium autem nullo modo habere possunt. Non enim hereditatem
paternam vindicant quasi propriam, sed quasi Ecclesiae debitam. Unde
ibidem subditur quod, postquam episcopus ordinatur, ad altare ad quod
sanctificatur, quod acquirere potuit restituat. Testamentum autem
nullo modo facere potest, quia sola dispensatio ei committitur rerum
ecclesiasticarum, quae morte finitur, ex qua incipit testamentum
valere, ut apostolus dicit, ad Heb. IX. Si tamen ex concessione
Papae testamentum faciat, non intelligitur ex proprio facere
testamentum, sed apostolica auctoritate intelligitur esse ampliata
potestas suae dispensationis, ut eius dispensatio possit valere post
mortem.
|
|