|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod religiosus semper peccet
mortaliter transgrediendo ea quae sunt in regula. Facere enim contra
votum est peccatum damnabile, ut patet per id quod apostolus dicit, I
ad Tim. V, quod viduae quae volunt nubere. Damnationem habent,
quia primam fidem irritam fecerunt. Sed religiosi voto professionis ad
regulam adstringuntur. Ergo peccant mortaliter transgrediendo ea quae
in regula continentur.
2. Praeterea, regula imponitur religioso sicut lex quaedam. Sed
ille qui transgreditur praeceptum legis, peccat mortaliter. Ergo
videtur quod monachus transgrediens ea quae sunt in regula, peccet
mortaliter.
3. Praeterea, contemptus inducit peccatum mortale. Sed quicumque
frequenter aliquid iterat quod non debet facere, videtur ex contemptu
peccare. Ergo videtur quod, si religiosus frequenter transgrediatur
id quod est in regula, peccet mortaliter.
Sed contra est quod status religionis est securior quam status
saecularis vitae, unde Gregorius, in principio Moral., comparat
vitam saecularem mari fluctuanti, vitam autem religionis portui
tranquillo. Sed si quaelibet transgressio eorum quae in regula
continentur, religiosum obligaret ad peccatum mortale, status
religionis esset periculosissimus, propter multitudinem
observantiarum. Non ergo quaelibet transgressio eorum quae in regula
continentur, est peccatum mortale.
Respondeo dicendum quod in regula continetur aliquid dupliciter, sicut
ex dictis patet. Uno modo, sicut finis regulae, puta ea quae
pertinent ad actus virtutum. Et horum transgressio, quantum ad ea
quae cadunt communiter sub praecepto, obligat ad mortale. Quantum
vero ad ea quae excedunt communiter necessitatem praecepti, non obligat
ad mortale, nisi propter contemptum, quia, sicut supra dictum est,
religiosus non tenetur esse perfectus. Sed ad perfectionem tendere,
cui contrariatur perfectionis contemptus. Alio modo continetur aliquid
in regula pertinens ad exterius exercitium, sicut sunt omnes exteriores
observantiae. Inter quas sunt quaedam ad quas obligatur religiosus ex
voto professionis. Votum autem professionis respicit principaliter
tria praedicta, scilicet paupertatem, continentiam et obedientiam,
alia vero omnia ad haec ordinantur. Et ideo transgressio horum trium
obligat ad mortale. Aliorum autem transgressio non obligat ad
mortale, nisi vel propter contemptum regulae, quia hoc directe
contrariaretur professioni, per quam aliquis vovit regularem vitam,
vel propter praeceptum, sive oretenus a praelato factum sive in regula
expressum, quia hoc esset facere contra obedientiae votum.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui profitetur regulam, non vovet
servare omnia quae sunt in regula, sed vovet regularem vitam quae
essentialiter consistit in tribus praedictis. Unde et in quibusdam
religionibus cautius aliqui profitentur, non quidem regulam, sed,
vivere secundum regulam, idest, tendere ad hoc quod aliquis mores suos
informet secundum regulam sicut secundum quoddam exemplar. Et hoc
tollitur per contemptum. In quibusdam autem religionibus, adhuc
cautius profitentur obedientiam secundum regulam, ita quod professioni
non contrariatur nisi id quod est contra praeceptum regulae.
Transgressio vero vel omissio aliorum obligat solum ad peccatum
veniale. Quia, sicut dictum est, huiusmodi sunt dispositiones ad
principalia vota, peccatum autem veniale est dispositio ad mortale, ut
supra dictum est, inquantum impedit ea quibus aliquis disponitur ad
observanda principalia praecepta legis Christi, quae sunt praecepta
caritatis. In aliqua tamen religione, scilicet ordinis fratrum
praedicatorum, transgressio talis vel omissio ex suo genere non obligat
ad culpam neque mortalem neque venialem, sed solum ad poenam taxatam
sustinendam, quia per hunc modum ad talia observanda obligantur. Qui
tamen possent venialiter vel mortaliter peccare ex negligentia vel
libidine, seu contemptu.
Ad secundum dicendum quod non omnia quae continentur in lege traduntur
per modum praecepti, sed quaedam proponuntur per modum ordinationis
cuiusdam, vel statuti obligantis ad certam poenam, sicut in lege
civili non facit semper dignum poena mortis corporalis transgressio
legalis statuti. Ita nec in lege Ecclesiae omnes ordinationes vel
statuta obligant ad mortale. Et similiter nec omnia statuta regulae.
Ad tertium dicendum quod tunc committit aliquis vel transgreditur ex
contemptu, quando voluntas eius renuit subiici ordinationi legis vel
regulae, et ex hoc procedit ad faciendum contra legem vel regulam.
Quando autem e converso, propter aliquam particularem causam, puta
concupiscentiam vel iram, inducitur ad aliquid faciendum contra statuta
legis vel regulae, non peccat ex contemptu, sed ex aliqua alia causa,
etiam si frequenter ex eadem causa, vel alia simili, peccatum iteret.
Sicut etiam Augustinus dicit, in libro de natura et Grat., quod
non omnia peccata committuntur ex contemptu superbiae. Frequentia
tamen peccati dispositive inducit ad contemptum, secundum illud Prov.
XVIII, impius, cum in profundum venerit, contemnit.
|
|