|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod religiosus eodem genere
peccati non gravius peccet quam saecularis. Dicitur enim II
Paralip. XXX, dominus bonus propitiabitur cunctis qui in toto
corde requirunt dominum Deum patrum suorum, et non imputabitur eis
quod minus sanctificati sunt. Sed magis videntur religiosi ex toto
corde dominum Deum patrum suorum sequi quam saeculares, qui ex parte
se et sua Deo dant et ex parte sibi reservant, ut Gregorius dicit,
super Ezech. Ergo videtur quod minus imputetur eis si in aliquo a
sanctificatione deficiant.
2. Praeterea, ex hoc quod aliquis bona opera facit, minus contra
peccata eius Deus irascitur, dicitur enim II Paralip. XIX,
impio praebes auxilium, et his qui oderunt dominum amicitia iungeris,
et idcirco iram quidem domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in
te. Religiosi autem plura bona opera faciunt quam saeculares. Ergo,
si aliqua peccata faciunt, minus contra eos Deus irascitur.
3. Praeterea, praesens vita sine peccato non transigitur, secundum
illud Iac. III, in multis offendimus omnes. Si ergo peccata
religiosorum essent graviora peccatis saecularium, sequeretur quod
religiosi essent peioris conditionis quam saeculares. Et sic non esset
sanum consilium ad religionem transire.
Sed contra est quod de maiori malo magis esset dolendum. Sed de
peccatis eorum qui sunt in statu sanctitatis et perfectionis, maxime
videtur esse dolendum, dicitur enim Ierem. XXIII, contritum est
cor meum in medio mei; et postea subdit, propheta namque et sacerdos
polluti sunt, et in domo mea vidi malum eorum. Ergo religiosi, et
alii qui sunt in statu perfectionis, ceteris paribus, gravius
peccant.
Respondeo dicendum quod peccatum quod a religiosis committitur, potest
esse gravius peccato saecularium eiusdem speciei, tripliciter. Uno
modo, si sit contra votum religionis, puta si religiosus fornicetur
vel furetur, quia fornicando facit contra votum continentiae, et
furando facit contra votum paupertatis, et non solum contra praeceptum
divinae legis. Secundo, si ex contemptu peccet, quia ex hoc videtur
esse magis ingratus divinis beneficiis, quibus est sublimatus ad statum
perfectionis. Sicut apostolus dicit, Heb. X, quod fidelis
graviora meretur supplicia, ex hoc quod, peccando, filium Dei
conculcat per contemptum. Unde et dominus conqueritur, Ierem.
XI, quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa?
Tertio modo, peccatum religiosi potest esse maius propter scandalum,
quia ad vitam eius plures respiciunt. Unde dicitur Ierem.
XXIII, in prophetis Ierusalem vidi similitudinem adulterii et
iter mendacii, et confortaverunt manus pessimorum, ut non
converteretur unusquisque a malitia sua. Si vero religiosus non ex
contemptu, sed ex infirmitate vel ignorantia, aliquod peccatum quod
non est contra votum suae professionis, committit absque scandalo,
puta in occulto, levius peccat eodem genere peccati quam saecularis.
Quia peccatum eius, si sit leve, quasi absorbetur ex multis bonis
operibus quae facit. Et si sit mortale, facilius ab eo resurgit.
Primo quidem, propter intentionem quam habet erectam ad Deum, quae,
etsi ad horam intercipiatur, de facili ad pristina reparatur. Unde
super illud Psalmi, cum ceciderit non collidetur, dicit Origenes,
iniustus si peccaverit, non poenitet, et peccatum suum emendare
nescit. Iustus autem scit emendare, scit corrigere, sicut ille qui
dixerat, nescio hominem, paulo post, cum respectus fuisset a domino,
flere coepit amarissime; et ille qui de tecto mulierem viderat et
concupierat eam, dicere novit, peccavi et malum coram te feci.
Iuvatur etiam sociis ad resurgendum, secundum illud Eccle. IV, si
unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia, si ceciderit,
non habet sublevantem.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de his quae per
infirmitatem vel ignorantiam committuntur, non autem de his quae
committuntur per contemptum.
Ad secundum dicendum quod Iosaphat etiam, cui verba illa dicuntur,
non ex malitia, sed ex quadam infirmitate humanae affectionis
peccavit.
Ad tertium dicendum quod iusti non de facili peccant ex contemptu sed
quandoque labuntur in aliquod peccatum ex ignorantia vel infirmitate, a
quo de facili relevantur. Si autem ad hoc perveniant quod ex contemptu
peccent, efficiuntur pessimi et maxime incorrigibiles, secundum illud
Ierem. II, confregisti iugum, diripuisti vincula, dixisti, non
serviam. In omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu
prosternebaris meretrix. Unde Augustinus dicit, in epistola ad
plebem Hipponens., ex quo Deo servire coepi, quomodo difficile sum
expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum
expertus peiores quam qui in monasteriis ceciderunt.
|
|