|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod religio non importet
statum perfectionis. Illud enim quod est de necessitate salutis, non
videtur ad statum perfectionis pertinere. Sed religio est de
necessitate salutis, quia per eam uni vero Deo religamur, sicut
Augustinus dicit in libro de vera Relig.; vel religio dicitur ex eo
quod Deum reeligimus, quem amiseramus negligentes, ut Augustinus
dicit in X de Civ. Dei. Ergo videtur quod religio non nominet
perfectionis statum.
2. Praeterea, religio, secundum Tullium, est quae naturae divinae
cultum et caeremoniam affert. Sed afferre Deo cultum et caeremoniam
magis videtur pertinere ad ministeria sacrorum ordinum quam ad
diversitatem statuum, ut ex supra dictis patet. Ergo videtur quod
religio non nominet perfectionis statum.
3. Praeterea, status perfectionis distinguitur contra statum
incipientium et proficientium. Sed etiam in religione sunt aliqui
incipientes et aliqui proficientes. Ergo religio non nominat
perfectionis statum.
4. Praeterea, religio videtur esse poenitentiae locus, dicitur enim
in decretis, VII, qu. I, praecipit sancta synodus ut quicumque
de pontificali dignitate ad monachorum vitam et poenitentiae descenderit
locum, nunquam ad pontificatum resurgat. Sed locus poenitentiae
opponitur statui perfectionis, unde Dionysius, VI cap. Eccles.
Hier., ponit poenitentes in infimo loco, scilicet inter purgandos.
Ergo videtur quod religio non sit status perfectionis.
Sed contra est quod in collationibus patrum, dicit abbas Moyses, de
religiosis loquens, ieiuniorum inediam, vigilias, labores, corporis
nuditatem, lectionem, ceterasque virtutes debere nos suscipere
noverimus, ut ad perfectionem caritatis istis gradibus possimus
conscendere. Sed ea quae ad humanos actus pertinent, ab intentione
finis speciem et nomen recipiunt. Ergo religiosi pertinent ad statum
perfectionis. Dionysius etiam, VI cap. Eccles. Hier., dicit
eos qui nominantur Dei famuli, ex Dei puro servitio et famulatu uniri
ad amabilem perfectionem.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, id quod
communiter multis convenit, antonomastice attribuitur ei cui per
excellentiam convenit, sicut nomen fortitudinis vindicat sibi illa
virtus quae circa difficillima firmitatem animi servat, et temperantiae
nomen vindicat sibi illa virtus quae temperat maximas delectationes.
Religio autem, ut supra habitum est, est quaedam virtus per quam
aliquis ad Dei servitium et cultum aliquid exhibet. Et ideo
antonomastice religiosi dicuntur illi qui se totaliter mancipant divino
servitio, quasi holocaustum Deo offerentes. Unde Gregorius dicit,
super Ezech., sunt quidam qui nihil sibimetipsis reservant, sed
sensum, linguam, vitam atque substantiam quam perceperunt,
omnipotenti Deo immolant. In hoc autem perfectio hominis consistit
quod totaliter Deo inhaereat, sicut ex supra dictis patet. Et
secundum hoc, religio perfectionis statum nominat.
Ad primum ergo dicendum quod exhibere aliqua ad cultum Dei est de
necessitate salutis, sed quod aliquis totaliter se et sua divino cultui
deputet, ad perfectionem pertinet.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de virtute
religionis ageretur, ad religionem pertinent non solum oblationes
sacrificiorum, et alia huiusmodi quae sunt religioni propria, sed
etiam actus omnium virtutum, secundum quod referuntur ad Dei servitium
et honorem, efficiuntur actus religionis. Et secundum hoc, si
aliquis totam vitam suam divino servitio deputet, tota vita sua ad
religionem pertinebit. Et secundum hoc, ex vita religiosa quam
ducunt, religiosi dicuntur qui sunt in statu perfectionis.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, religio nominat statum
perfectionis ex intentione finis. Unde non oportet quod quicumque est
in religione, iam sit perfectus, sed quod ad perfectionem tendat.
Unde super illud Matth. XIX, si vis perfectus esse etc., dicit
Origenes quod ille qui mutavit pro divitiis paupertatem ut fiat
perfectus, non in ipso tempore quo tradiderit bona sua pauperibus,
fiet omnino perfectus, sed ex illa die incipiet speculatio Dei
adducere eum ad omnes virtutes. Et hoc modo in religione non omnes
sunt perfecti, sed quidam incipientes, quidam proficientes.
Ad quartum dicendum quod religionis status principaliter est institutus
ad perfectionem adipiscendam per quaedam exercitia quibus tolluntur
impedimenta perfectae caritatis. Sublatis autem impedimentis perfectae
caritatis, multo magis exciduntur occasiones peccati, per quod
totaliter tollitur caritas. Unde, cum ad poenitentem pertineat causas
peccatorum excidere, ex consequenti status religionis est
convenientissimus poenitentiae locus. Unde in decretis,
XXXIII, qu. II, cap. admonere, consulitur cuidam qui uxorem
occiderat, ut potius monasterium ingrediatur, quod dicit esse melius
et levius, quam poenitentiam publicam agat remanendo in saeculo.
|
|