|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod quilibet religiosus
teneatur ad omnia consilia. Quicumque enim profitetur statum aliquem,
tenetur ad ea quae illi statui conveniunt. Sed quilibet religiosus
profitetur statum perfectionis. Ergo quilibet religiosus tenetur ad
omnia consilia, quae ad perfectionis statum pertinent.
2. Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., quod ille qui
praesens saeculum deserit et agit bona quae valet, quasi iam Aegypto
derelicto, sacrificium praebet in eremo. Sed deserere saeculum
specialiter pertinet ad religiosos. Ergo etiam eorum est agere omnia
bona quae valent. Et ita videtur quod quilibet eorum teneatur ad omnia
consilia implenda.
3. Praeterea, si non requiritur ad statum perfectionis quod aliquis
omnia consilia impleat, sufficiens esse videtur si quaedam consilia
impleat. Sed hoc falsum est, quia multi in saeculari vita existentes
aliqua consilia implent, ut patet de his qui continentiam servant.
Ergo videtur quod quilibet religiosus, qui est in statu perfectionis,
teneatur ad omnia quae sunt perfectionis. Huiusmodi autem sunt omnia
consilia.
Sed contra, ad ea quae sunt supererogationis non tenetur aliquis nisi
ex propria obligatione. Sed quilibet religiosus obligat se ad aliqua
determinata, quidam ad haec, quidam ad illa. Non ergo omnes tenentur
ad omnia.
Respondeo dicendum quod ad perfectionem aliquid pertinet tripliciter.
Uno modo, essentialiter. Et sic, sicut supra dictum est, ad
perfectionem pertinet perfecta observantia praeceptorum caritatis.
Alio modo ad perfectionem pertinet aliquid consequenter sicut illa quae
consequuntur ex perfectione caritatis, puta quod aliquis maledicenti
benedicat et alia huiusmodi impleat, quae, etsi secundum
praeparationem animi sint in praecepto, ut scilicet impleantur quando
necessitas requirit, tamen ex superabundantia caritatis procedit quod
etiam extra necessitatem quandoque talia impleantur. Tertio modo
pertinet aliquid ad perfectionem instrumentaliter et dispositive, sicut
paupertas, continentia, abstinentia et alia huiusmodi. Dictum est
autem quod ipsa perfectio caritatis est finis status religionis, status
autem religionis est quaedam disciplina vel exercitium ad perfectionem
perveniendi. Ad quam quidem aliqui pervenire nituntur exercitiis
diversis, sicut etiam medicus ad sanandum uti potest diversis
medicamentis. Manifestum est autem quod illi qui operatur ad finem,
non ex necessitate convenit quod iam assecutus sit finem, sed
requiritur quod per aliquam viam tendat in finem. Et ideo ille qui
statum religionis assumit, non tenetur habere perfectam caritatem, sed
tenetur ad hoc tendere et operam dare ut habeat caritatem perfectam.
Et eadem ratione, non tenetur ad hoc quod illa impleat quae
perfectionem caritatis consequuntur, tenetur autem ut ad ea implenda
intendat. Contra quod facit contemnens. Unde non peccat si ea
praetermittat, sed si ea contemnat. Similiter etiam non tenetur ad
omnia exercitia quibus ad perfectionem pervenitur, sed ad illa
determinate quae sunt ei taxata secundum regulam quam professus est.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui transit ad religionem, non
profitetur se esse perfectum, sed profitetur se adhibere studium ad
perfectionem consequendam, sicut etiam ille qui intrat scholas, non
profitetur se scientem, sed profitetur se studentem ad scientiam
acquirendam. Unde sicut Augustinus dicit, VIII de Civ. Dei,
Pythagoras noluit profiteri se sapientem, sed sapientiae amatorem.
Et ideo religiosus non est transgressor professionis si non sit
perfectus, sed solum si contemnat ad perfectionem tendere.
Ad secundum dicendum quod, sicut diligere Deum ex toto corde tenentur
omnes, est tamen aliqua perfectionis totalitas quae sine peccato
praetermitti non potest, aliqua autem quae sine peccato
praetermittitur, dum tamen desit contemptus, ut supra dictum est, ita
etiam omnes, tam religiosi quam saeculares, tenentur aliqualiter
facere quidquid boni possunt, omnibus enim communiter dicitur,
Eccle. IX, quidquid potest manus tua, instanter operare; est
tamen aliquis modus hoc praeceptum implendi quo peccatum vitatur, si
scilicet homo faciat quod potest secundum quod requirit conditio sui
status; dummodo contemptus non adsit agendi meliora, per quem animus
obfirmatur contra spiritualem profectum.
Ad tertium dicendum quod quaedam consilia sunt quae si
praetermitterentur, tota vita hominis implicaretur negotiis
saecularibus, puta si aliquis haberet proprium, vel matrimonio
uteretur, aut aliquid huiusmodi faceret quod pertinet ad essentialia
religionis vota. Et ideo ad omnia talia consilia observanda religiosi
tenentur. Sunt autem quaedam consilia de quibusdam particularibus
melioribus actibus, quae praetermitti possunt absque hoc quod vita
hominis saecularibus actibus implicetur. Unde non oportet quod ad
omnia talia religiosi teneantur.
|
|