|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod paupertas non requiratur
ad perfectionem religionis. Non enim videtur ad statum perfectionis
pertinere illud quod illicite fit. Sed quod homo omnia sua relinquat,
videtur esse illicitum, apostolus enim, II ad Cor. VIII, dat
formam fidelibus eleemosynas faciendi, dicens, si voluntas prompta
est, secundum id quod habet, accepta est, idest, ut necessaria
retineatis; et postea subdit, non ut aliis sit remissio, vobis autem
tribulatio, Glossa, idest, paupertas. Et super illud I ad Tim.
VI, habentes alimenta et quibus tegamur, dicit Glossa, etsi nihil
intulerimus vel ablaturi simus, non tamen omnino abiicienda sunt haec
temporalia. Ergo videtur quod voluntaria paupertas non requiratur ad
perfectionem religionis.
2. Praeterea, quicumque se exponit periculo, peccat. Sed ille
qui, omnibus suis relictis, voluntariam paupertatem sectatur, exponit
se periculo, et spirituali, secundum illud Prov. XXX, ne forte,
egestate compulsus, furer et periurem nomen Dei mei, et Eccli.
XXVII, propter inopiam multi perierunt; et etiam corporali,
dicitur enim Eccle. VII, sicut protegit sapientia, sic protegit
et pecunia. Et philosophus dicit, in IV Ethic., quod videtur
quaedam perditio ipsius hominis esse corruptio divitiarum, quia per has
homo vivit. Ergo videtur quod voluntaria paupertas non requiratur ad
perfectionem religiosae vitae.
3. Praeterea, virtus in medio consistit, ut dicitur in II
Ethic. Sed ille qui omnia dimittit per voluntariam paupertatem, non
videtur in medio consistere, sed magis in extremo. Ergo non agit
virtuose. Et ita hoc non pertinet ad vitae perfectionem.
4. Praeterea, ultima perfectio hominis in beatitudine consistit.
Sed divitiae conferunt ad beatitudinem, dicitur enim Eccli.
XXXI, beatus est dives qui inventus est sine macula. Et
philosophus dicit, in I Ethic., quod divitiae organice deserviunt
ad felicitatem. Ergo voluntaria paupertas non requiritur ad
perfectionem religionis.
5. Praeterea, status episcoporum est perfectior quam status
religionis. Sed episcopi possunt proprium habere, ut supra habitum
est. Ergo et religiosi.
6. Praeterea, dare eleemosynam est opus maxime Deo acceptum, et,
sicut Chrysostomus dicit, medicamentum quod maxime in poenitentia
operatur. Sed paupertas excludit eleemosynarum largitionem. Ergo
videtur quod paupertas ad perfectionem religionis non pertineat.
Sed contra est quod Gregorius dicit, VIII Moral., sunt
nonnulli iustorum qui, ad comprehendendum culmen perfectionis
accincti, dum altiora interius appetunt, exterius cuncta
derelinquunt. Sed accingi ad comprehendendum culmen perfectionis
proprie pertinet ad religiosos, ut dictum est. Ergo eis competit ut
per voluntariam paupertatem cuncta exterius derelinquant.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status religionis
est quoddam exercitium et disciplina per quam pervenitur ad perfectionem
caritatis. Ad quod quidem necessarium est quod aliquis affectum suum
totaliter abstrahat a rebus mundanis, dicit enim Augustinus, in X
Confess., ad Deum loquens, minus te amat qui tecum aliquid amat
quod non propter te amat. Unde et in libro octogintatrium quaest.,
dicit Augustinus quod nutrimentum caritatis est imminutio cupiditatis,
perfectio, nulla cupiditas. Ex hoc autem quod aliquis res mundanas
possidet, allicitur animus eius ad earum amorem. Unde Augustinus
dicit, in epistola ad Paulinum et Therasiam, quod terrena diliguntur
arctius adepta quam concupita. Nam unde iuvenis ille tristis
discessit, nisi quia magnas habebat divitias? Aliud est enim nolle
incorporare quae desunt, aliud iam incorporata divellere, illa enim
velut extranea repudiantur; ista velut membra praeciduntur. Et
Chrysostomus dicit, super Matth., quod appositio divitiarum maiorem
accendit flammam, et vehementior fit cupido. Et inde est quod ad
perfectionem caritatis acquirendam, primum fundamentum est voluntaria
paupertas, ut aliquis absque proprio vivat, dicente domino, Matth.
XIX, si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da
pauperibus, et veni, sequere me.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa ibidem subdit, non ideo
dixit apostolus (scilicet, ut vobis non sit tribulatio, idest
paupertas), quin melius esset, sed infirmis timet, quos sic dare
monet ut egestatem non patiantur. Unde similiter etiam ex Glossa alia
non est intelligendum quod non liceat omnia temporalia abiicere, sed
quod hoc non ex necessitate requiritur. Unde et Ambrosius dicit, in
I de Offic., dominus non vult, scilicet ex necessitate praecepti,
simul effundi opes, sed dispensari, nisi forte ut Eliseus boves suos
occidit et pavit pauperes ex eo quod habuit, ut nulla cura teneretur
domestica.
Ad secundum dicendum quod ille qui omnia sua dimittit propter
Christum, non exponit se periculo, neque spirituali neque corporali.
Spirituale enim periculum ex paupertate provenit quando non est
voluntaria, quia ex affectu aggregandi pecunias, quem patiuntur illi
qui involuntarie sunt pauperes, incidit homo in multa peccata;
secundum illud I ad Tim. ult., qui volunt divites fieri, incidunt
in tentationem et in laqueum Diaboli. Iste autem affectus deponitur
ab his qui voluntariam paupertatem sequuntur, magis autem dominatur in
his qui divitias possident, ut ex dictis patet. Corporale etiam
periculum non imminet illis qui, intentione sequendi Christum, omnia
sua relinquunt, divinae providentiae se committentes. Unde
Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, quaerentibus
regnum Dei et iustitiam eius non debet subesse sollicitudo ne
necessaria desint.
Ad tertium dicendum quod medium virtutis, secundum philosophum, in
II Ethic., accipitur secundum rationem rectam, non secundum
quantitatem rei. Et ideo quidquid potest fieri secundum rationem
rectam, non est vitiosum ex magnitudine quantitatis, sed magis
virtuosum. Esset autem praeter rationem rectam si quis omnia sua
consumeret in intemperantiam, vel absque utilitate. Est autem
secundum rationem rectam quod aliquis divitias abiiciat ut
contemplationi sapientiae vacet, quod etiam philosophi quidam fecisse
leguntur. Dicit enim Hieronymus, in epistola ad Paulinum, Crates
ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum
Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit, nec putavit se posse
simul divitias et virtutes possidere. Unde multo magis secundum
rationem rectam est ut homo omnia sua relinquat ad hoc quod Christum
perfecte sequatur. Unde Hieronymus dicit, in epistola ad rusticum
monachum, nudum Christum nudus sequere.
Ad quartum dicendum quod duplex est beatitudo sive felicitas, una
quidem perfecta, quam expectamus in futura vita; alia autem
imperfecta, secundum quam aliqui dicuntur in hac vita beati.
Praesentis autem vitae felicitas est duplex, una quidem secundum vitam
activam, alia vero secundum vitam contemplativam, ut patet per
philosophum, in X Ethic. Ad felicitatem igitur vitae activae, quae
consistit in exterioribus operationibus, divitiae instrumentaliter
coadiuvant, quia, ut philosophus dicit, in I Ethic. multa operamur
per amicos, per divitias et per civilem potentiam, sicut per quaedam
organa. Ad felicitatem autem contemplativae vitae non multum
operantur, sed magis impediunt, inquantum sua sollicitudine impediunt
animi quietem, quae maxime necessaria est contemplanti. Et hoc est
quod philosophus dicit, in X Ethic., quod ad actiones multis opus
est, speculanti vero nullo talium, scilicet exteriorum bonorum, ad
operationem necessitas, sed impedimenta sunt ad speculationem. Ad
futuram vero beatitudinem ordinatur aliquis per caritatem. Et quia
voluntaria paupertas est efficax exercitium perveniendi ad perfectam
caritatem, ideo multum valet ad caelestem beatitudinem consequendam,
unde et dominus, Matth. XIX, dicit, vade et vende omnia quae
habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo. Divitiae autem
habitae per se quidem natae sunt perfectionem caritatis impedire,
principaliter alliciendo animum et distrahendo unde dicitur, Matth.
XIII, quod sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat
verbum Dei; quia, ut Gregorius dicit, dum bonum desiderium ad cor
intrare non sinunt, quasi aditum flatus vitalis necant. Et ideo
difficile est caritatem inter divitias conservare. Unde dominus
dicit, Matth. XIX, quod dives difficile intrabit in regnum
caelorum. Quod quidem intelligendum est de eo qui actu habet
divitias, nam de eo qui affectum in divitiis ponit, dicit hoc esse
impossibile, secundum expositionem Chrisostomi, cum subdit, facilius
est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum
caelorum. Et ideo non simpliciter dives dicitur esse beatus, sed,
qui inventus est sine macula et post aurum non abiit. Et hoc, quia
rem difficilem fecit, unde subditur, quis est hic. Et laudabimus
eum? Fecit enim mirabilia in vita sua, ut scilicet, inter divitias
positus, divitias non amaret.
Ad quintum dicendum quod status episcopalis non ordinatur ad
perfectionem adipiscendam, sed potius ut ex perfectione quam quis
habet, alios gubernet, non solum ministrando spiritualia, sed etiam
temporalia. Quod pertinet ad vitam activam, in qua multa operanda
occurrunt instrumentaliter per divitias, ut dictum est. Et ideo ab
episcopis, qui profitentur gubernationem gregis Christi, non exigitur
quod proprio careant, sicut exigitur a religiosis, qui profitentur
disciplinam perfectionis acquirendae.
Ad sextum dicendum quod abrenuntiatio propriarum divitiarum comparatur
ad eleemosynarum largitionem sicut universale ad particulare, et
holocaustum ad sacrificium. Unde Gregorius dicit, super Ezech.,
quod illi qui ex possessis rebus subsidia egentibus ministrant, in
bonis quae faciunt sacrificium offerunt, quia aliquid Deo immolant,
et aliquid sibi reservant, qui vero nihil sibi reservant, offerunt
holocaustum, quod est maius sacrificio. Unde etiam Hieronymus,
contra Vigilant., dicit, quod autem asserit eos melius facere qui
utantur rebus suis et paulatim fructus possessionum pauperibus
dividant, non a me eis, sed a Deo respondetur, si vis perfectus
esse, et cetera. Et postea subdit, iste quem tu laudas, secundus et
tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima
secundis et tertiis praeferenda. Et ideo, ad excludendum errorem
Vigilantii, dicitur in libro de ecclesiasticis dogmatibus, bonum est
facultates cum dispensatione pauperibus erogare, melius est, pro
intentione sequendi dominum, insimul donare, et, absolutum
sollicitudine, egere cum Christo.
|
|