|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod perpetua continentia non
requiratur ad perfectionem religionis. Omnis enim Christianae vitae
perfectio ab apostolis Christi coepit. Sed apostoli continentiam non
videntur servasse, ut patet de Petro, qui socrum legitur habuisse,
Matth. VIII. Ergo videtur quod ad perfectionem religionis non
requiratur perpetua continentia.
2. Praeterea, primum perfectionis exemplar nobis in Abraham
ostenditur, cui dominus dixit, Gen. XVII, ambula coram me, et
esto perfectus. Sed exemplatum non oportet quod excedat exemplar.
Ergo non requiritur ad perfectionem religionis perpetua continentia.
3. Praeterea, illud quod requiritur ad perfectionem religionis, in
omni religione invenitur. Sunt autem aliqui religiosi qui uxoribus
utuntur. Non ergo religionis perfectio exigit perpetuam continentiam.
Sed contra est quod apostolus dicit, II ad Cor. VII, mundemus
nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes
sanctificationem nostram in timore Dei. Sed munditia carnis et
spiritus conservatur per continentiam, dicitur enim I ad Cor.
VII, mulier innupta et virgo cogitat quae domini sunt, ut sit
sancta corpore et spiritu. Ergo perfectio religionis requirit
continentiam.
Respondeo dicendum quod ad statum religionis requiritur subtractio
eorum per quae homo impeditur ne totaliter feratur ad Dei servitium.
Usus autem carnalis copulae retrahit animum ne totaliter feratur in
Dei servitium, dupliciter. Uno modo, propter vehementiam
delectationis, ex cuius frequenti experientia augetur concupiscentia,
ut etiam philosophus dicit, in III Ethic. Et inde est quod usus
venereorum retrahit animam ab illa perfecta intentione tendendi in
Deum. Et hoc est quod Augustinus dicit, in I Soliloq., nihil
esse sentio quod magis ex arce deiiciat animum virilem quam blandimenta
feminae, corporumque ille contactus sine quo uxor haberi non potest.
Alio modo, propter sollicitudinem quam ingerit homini de gubernatione
uxoris et filiorum, et rerum temporalium quae ad eorum sustentationem
sufficiant. Unde apostolus dicit quod qui sine uxore est, sollicitus
est quae sunt domini, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est,
sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et ideo
continentia perpetua requiritur ad perfectionem religionis, sicut et
voluntaria paupertas. Unde sicut damnatus est Vigilantius, qui
adaequavit divitias paupertati; ita damnatus est Iovinianus, qui
adaequavit matrimonium virginitati.
Ad primum ergo dicendum quod perfectio non solum paupertatis, sed
etiam continentiae, introducta est per Christum, qui dicit, Matth.
XIX, sunt eunuchi qui castraverunt seipsos propter regnum caelorum,
et postea subdit, qui potest capere, capiat. Et ne alicui spes
perveniendi ad perfectionem tolleretur, assumpsit ad perfectionis
statum etiam illos quos invenit matrimonio iunctos. Non autem poterat
absque iniuria fieri quod viri uxores desererent, sicut absque iniuria
fiebat quod homines divitias relinquerent. Et ideo Petrum, quem
invenit matrimonio iunctum, non separavit ab uxore. Ioannem tamen
nubere volentem a nuptiis revocavit.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de bono
Coniug., melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum,
quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe
coniugaliter vixit, esse autem castus sine coniugio potuit, sed tunc
non oportuit. Nec tamen quia antiqui patres perfectionem animi simul
cum divitiis et matrimonio habuerunt, quod ad magnitudinem virtutis
pertinebat, propter hoc infirmiores quique debent praesumere se tantae
virtutis esse ut cum divitiis et matrimonio possint ad perfectionem
pervenire, sicut nec aliquis praesumit hostes inermis invadere quia
Samson cum mandibula asini multos hostium peremit. Nam illi patres,
si tempus fuisset continentiae et paupertatis servandae, studiosius hoc
implessent.
Ad tertium dicendum quod illi modi vivendi secundum quos homines
matrimonio utuntur, non sunt simpliciter et absolute loquendo
religiones, sed secundum quid, inquantum scilicet in aliquo
participant quaedam quae ad statum religionis pertinent.
|
|