|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod obedientia non pertineat
ad perfectionem religionis. Illa enim videntur ad perfectionem
religionis pertinere quae sunt supererogationis, ad quae non omnes
tenentur. Sed ad obediendum praelatis suis omnes tenentur, secundum
illud apostoli, Hebr. ult., obedite praepositis vestris, et
subiacete eis. Ergo videtur quod obedientia non pertineat ad
perfectionem religionis.
2. Praeterea, obedientia proprie pertinere videtur ad eos qui debent
regi sensu alieno, quod est indiscretorum. Sed apostolus dicit, ad
Heb. V, quod perfectorum est solidus cibus, qui pro consuetudine
exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali. Ergo videtur
quod obedientia non pertineat ad statum perfectorum.
3. Praeterea, si obedientia requireretur ad perfectionem
religionis, oporteret quod omnibus religiosis conveniret. Non autem
omnibus convenit, sunt enim quidam religiosi solitariam vitam agentes,
qui non habent superiores, quibus obediant. Praelati etiam religionum
ad obedientiam non videntur teneri. Ergo obedientia non videtur
pertinere ad perfectionem religionis.
4. Praeterea, si votum obedientiae ad religionem requireretur,
consequens esset quod religiosi tenerentur praelatis suis in omnibus
obedire, sicut et per votum continentiae tenentur ab omnibus venereis
abstinere. Sed non tenentur obedire in omnibus, ut supra habitum
est, cum de virtute obedientiae ageretur. Ergo votum obedientiae non
requiritur ad religionem.
5. Praeterea, illa servitia sunt Deo maxime accepta quae
liberaliter et non ex necessitate fiunt, secundum illud II ad Cor.
IX, non ex tristitia aut ex necessitate. Sed illa quae ex
obedientia fiunt, fiunt ex necessitate praecepti. Ergo laudabilius
fiunt bona opera quae quis propria sponte facit. Votum ergo
obedientiae non competit religioni, per quam homines quaerunt ad
meliora promoveri.
Sed contra, perfectio religionis maxime consistit in imitatione
Christi, secundum illud Matth. XIX, si vis perfectus esse, vade
et vende omnia quae habes et da pauperibus, et veni, sequere me. Sed
in Christo maxime commendatur obedientia, secundum illud Philip.
II, factus est obediens usque ad mortem. Ergo videtur quod
obedientia pertineat ad perfectionem religionis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status religionis
est quaedam disciplina vel exercitium tendendi in perfectionem.
Quicumque autem instruuntur vel exercitantur ut perveniant ad aliquem
finem, oportet quod directionem alicuius sequantur, secundum cuius
arbitrium instruantur vel exercitentur, quasi discipuli sub magistro.
Et ideo oportet quod religiosi, in his quae pertinent ad religiosam
vitam, alicuius instructioni et imperio subdantur. Unde et VII,
qu. I, dicitur, monachorum vita subiectionis habet verbum et
discipulatus. Imperio autem et instructioni alterius subiicitur homo
per obedientiam. Et ideo obedientia requiritur ad religionis
perfectionem.
Ad primum ergo dicendum quod obedire praelatis in his quae pertinent ad
necessitatem virtutis, non est supererogationis, sed omnibus commune,
sed obedire in his quae pertinent ad exercitium perfectionis, pertinet
proprie ad religiosos. Et comparatur ista obedientia ad aliam sicut
universale ad particulare. Illi enim qui in saeculo vivunt, aliquid
sibi retinent et aliquid Deo largiuntur, et secundum hoc obedientiae
praelatorum subduntur. Illi vero qui vivunt in religione, totaliter
se et sua tribuunt Deo, ut ex supra dictis patet. Unde obedientia
eorum est universalis.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II
Ethic., homines exercitantes se in operibus perveniunt ad aliquos
habitus, quos cum acquisierint, eosdem actus maxime possunt operari.
Sic igitur obediendo illi qui non sunt perfectionem adepti, ad
perfectionem perveniunt. Illi autem qui iam sunt perfectionem adepti,
maxime prompti sunt ad obediendum, non quasi indigentes dirigi ad
perfectionem acquirendam; sed quasi per hoc se conservantes in eo quod
ad perfectionem pertinet.
Ad tertium dicendum quod subiectio religiosorum principaliter
attenditur ad episcopos, qui comparantur ad eos sicut perfectores ad
perfectos, ut patet per Dionysium, VI cap. Eccles. Hier., ubi
etiam dicit quod monachorum ordo pontificum consummativis virtutibus
mancipatur, et divinis eorum illuminationibus edocetur. Unde ab
episcoporum obedientia nec eremitae, nec etiam praelati religionum
excusantur. Et si a dioecesanis episcopis totaliter vel in parte sunt
exempti, obligantur tamen ad obediendum summo pontifici, non solum in
his quae sunt communia aliis, sed etiam in his quae specialiter
pertinent ad disciplinam religionis.
Ad quartum dicendum quod votum obedientiae ad religionem pertinens se
extendit ad dispositionem totius humanae vitae. Et secundum hoc,
votum obedientiae habet quandam universalitatem, licet non se extendat
ad omnes particulares actus; quorum quidam ad religionem non
pertinent, quia non sunt de rebus pertinentibus ad dilectionem Dei et
proximi, sicut confricatio barbae vel levatio festucae de terra et
similia, quae non cadunt sub voto vel sub obedientia; quidam vero
etiam contrariantur religioni. Nec est simile de voto continentiae,
per quam excluduntur actus omnino perfectioni religionis contrarii.
Ad quintum dicendum quod necessitas coactionis facit involuntarium, et
ideo excludit rationem laudis et meriti. Sed necessitas consequens
obedientiam non est necessitas coactionis, sed liberae voluntatis,
inquantum homo vult obedire, licet forte non vellet illud quod
mandatur, secundum se consideratum, implere. Et ideo, quia
necessitati aliqua faciendi quae secundum se non placent, per votum
obedientiae homo se subiicit propter Deum; ex hoc ipso ea quae facit
sunt Deo magis accepta, etiam si sint minora, quia nihil maius homo
potest Deo dare quam quod propriam voluntatem propter ipsum alterius
voluntati subiiciat. Unde in collationibus patrum dicitur deterrimum
genus monachorum esse Sarabaitas, qui, suas necessitates curantes,
absoluti a seniorum iugo, habent libertatem agendi quod libitum
fuerit, et tamen magis quam hi qui in coenobiis degunt, in operibus
diebus ac noctibus consumuntur.
|
|