|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non requiratur ad
perfectionem religionis quod praedicta tria, scilicet paupertas,
continentia et obedientia, cadant sub voto. Disciplina enim
perfectionis assumendae ex traditione domini est accepta. Sed
dominus, dans formam perfectionis, Matth. XIX, dixit, si vis
perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus, nulla
mentione facta de voto. Ergo videtur quod votum non requiratur ad
disciplinam religionis.
2. Praeterea, votum consistit in quadam promissione Deo facta,
unde Eccle. V, cum dixisset sapiens, si quid vovisti Deo, ne
moreris reddere, statim subdit, displicet enim ei infidelis et stulta
promissio. Sed ubi est exhibitio rei, non requiritur promissio.
Ergo sufficit ad perfectionem religionis quod aliquis servet
paupertatem, continentiam et obedientiam, absque voto.
3. Praeterea, Augustinus dicit, ad Pollentium, de Adulterin.
Coniug., ea sunt in nostris officiis gratiora quae, cum liceret
nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus. Sed ea
quae fiunt sine voto, licet non impendere, quod non licet de his quae
fiunt cum voto. Ergo videtur gratius esse Deo si quis paupertatem,
continentiam et obedientiam absque voto servaret. Non ergo votum
requiritur ad perfectionem religionis.
Sed contra est quod in veteri lege Nazaraei cum voto
sanctificabantur, secundum illud Num. VI, vir sive mulier cum
fecerit votum ut sanctificetur, et se voluerit domino consecrare, et
cetera. Per eos autem significantur illi qui ad perfectionis summam
pertingunt, ut dicit Glossa Gregorii ibidem. Ergo votum requiritur
ad statum perfectionis.
Respondeo dicendum quod ad religiosos pertinet quod sint in statu
perfectionis, sicut ex supra dictis patet. Ad statum autem
perfectionis requiritur obligatio ad ea quae sunt perfectionis. Quae
quidem Deo fit per votum. Manifestum est autem ex praemissis quod ad
perfectionem Christianae vitae pertinet paupertas, continentia et
obedientia. Et ideo religionis status requirit ut ad haec tria aliquis
voto obligetur. Unde Gregorius dicit, super Ezech., cum quis omne
quod habet, omne quod vivit, omne quod sapit, omnipotenti Deo
voverit, holocaustum est, quod quidem pertinere postea dicit ad eos
qui praesens saeculum deserunt.
Ad primum ergo dicendum quod ad perfectionem vitae dominus pertinere
dixit quod aliquis eum sequatur, non qualitercumque, sed ut ulterius
retro non abiret, unde ipse dicit, Luc. IX, nemo mittens manum ad
aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei. Et quamvis quidam
de discipulis eius retrorsum abierint, tamen Petrus, loco aliorum,
domino interroganti, nunquid et vos vultis abire? Respondit,
domine, ad quem ibimus? Unde et Augustinus dicit, in libro de
consensu Evangelist., quod, sicut Matthaeus et Marcus narrant,
Petrus et Andreas, non subductis ad terram navibus, tanquam causa
redeundi, secuti sunt eum, sed tanquam iubentem ut sequerentur. Haec
autem immobilitas sequelae Christi firmatur per votum. Et ideo votum
requiritur ad perfectionem religionis.
Ad secundum dicendum quod perfectio religionis requirit, sicut
Gregorius dicit, ut aliquis omne quod vivit Deo exhibeat. Sed homo
non potest totam vitam suam actu Deo exhibere, quia non est tota
simul, sed successive agitur. Unde non aliter homo potest totam vitam
Deo exhibere nisi per voti obligationem.
Ad tertium dicendum quod inter alia quae licet nobis non impendere,
est etiam propria libertas, quam homo ceteris rebus cariorem habet.
Unde cum aliquis propria sponte voto sibi adimit libertatem abstinendi
ab his quae ad Dei servitium pertinent, hoc fit Deo acceptissimum.
Unde Augustinus dicit, in epistola ad Armentarium et Paulinam, non
te vovisse poeniteat, immo gaude iam tibi non licere quod cum tuo
detrimento licuisset. Felix necessitas quae in meliora compellit.
|
|