|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicatur
in his tribus votis consistere religionis perfectionem. Perfectio enim
vitae magis consistit in interioribus quam in exterioribus actibus,
secundum illud Rom. XIV, non est regnum Dei esca et potus, sed
iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Sed per votum religionis
aliquis obligatur ad ea quae sunt perfectionis. Ergo magis deberent ad
religionem pertinere vota interiorum actuum, puta contemplationis,
dilectionis Dei et proximi, et aliorum huiusmodi, quam votum
paupertatis, continentiae et obedientiae, quae pertinent ad exteriores
actus.
2. Praeterea, praedicta tria cadunt sub voto religionis inquantum
pertinent ad quoddam exercitium tendendi in perfectionem. Sed multa
alia sunt in quibus religiosi exercitantur, sicut abstinentia,
vigiliae et alia huiusmodi. Ergo videtur quod inconvenienter ista tria
vota dicantur essentialiter ad statum perfectionis pertinere.
3. Praeterea, per votum obedientiae aliquis obligatur ad omnia
implenda, secundum praeceptum superioris, quae ad exercitium
perfectionis pertinent. Ergo sufficit votum obedientiae, absque aliis
duobus votis.
4. Praeterea, ad exteriora bona pertinent non solum divitiae, sed
etiam honores. Si ergo per votum paupertatis religiosi terrenas
divitias abdicant, debet esse etiam aliud votum per quod honores
mundanos contemnant.
Sed contra est quod dicitur extra, de statu monachorum, quod custodia
castitatis et abdicatio proprietatis sunt annexa regulae monachali.
Respondeo dicendum quod religionis status potest considerari
tripliciter, uno modo, secundum quod est quoddam exercitium tendendi
in perfectionem caritatis; alio modo, secundum quod quietat humanum
animum ab exterioribus sollicitudinibus, secundum illud I ad Cor.
VII, volo vos sine sollicitudine esse; tertio modo, secundum quod
est quoddam holocaustum, per quod aliquis totaliter se et sua offert
Deo. Et secundum hoc, ex his tribus votis integratur religionis
status. Primo enim, quantum ad exercitium perfectionis, requiritur
quod aliquis a se removeat illa per quae posset impediri ne totaliter
eius affectus tendat in Deum, in quo consistit perfectio caritatis.
Huiusmodi autem sunt tria. Primo quidem, cupiditas exteriorum
bonorum. Quae tollitur per votum paupertatis. Secundum autem est
concupiscentia sensibilium delectationum, inter quas praecellunt
delectationes venereae. Quae excluduntur per votum continentiae.
Tertium autem est inordinatio voluntatis humanae. Quae excluditur per
votum obedientiae. Similiter autem sollicitudinis saecularis
inquietudo praecipue ingeritur homini circa tria. Primo quidem, circa
dispensationem exteriorum rerum. Et haec sollicitudo per votum
paupertatis homini aufertur. Secundo, circa gubernationem uxoris et
filiorum. Quae amputatur per votum continentiae. Tertio, circa
dispositionem propriorum actuum. Quae amputatur per votum
obedientiae, quo aliquis se alterius dispositioni committit.
Similiter etiam holocaustum est cum aliquis totum quod habet, offert
Deo, ut Gregorius dicit, super Ezech. Habet autem homo triplex
bonum, secundum philosophum, in I Ethic. Primo quidem, exteriorum
rerum. Quas quidem totaliter aliquis Deo offert per votum voluntariae
paupertatis. Secundo autem, bonum proprii corporis. Quod aliquis
praecipue offert Deo per votum continentiae, quo abrenuntiat maximis
delectationibus corporis. Tertium autem bonum est animae. Quod
aliquis totaliter Deo offert per obedientiam, qua aliquis offert Deo
propriam voluntatem, per quam homo utitur omnibus potentiis et
habitibus animae. Et ideo convenienter ex tribus votis status
religionis integratur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, status
religionis ordinatur sicut ad finem ad perfectionem caritatis, ad quam
pertinent omnes interiores actus virtutum, quarum mater est caritas,
secundum illud I ad Cor. XIII, caritas patiens est, benigna
est, et cetera. Et ideo interiores actus virtutum, puta
humilitatis, patientiae et huiusmodi, non cadunt sub voto religionis,
quod ordinatur ad ipsos sicut ad finem.
Ad secundum dicendum quod omnes aliae religionum observantiae
ordinantur ad praedicta tria principalia vota. Nam si qua sunt
instituta in religionibus ad procurandum victum, puta labor,
mendicitas vel alia huiusmodi, referuntur ad paupertatem, ad cuius
conservationem religiosi per hos modos victum suum procurant. Alia
vero, quibus corpus maceratur, sicut vigiliae, ieiunia et si qua sunt
huiusmodi, directe ordinantur ad votum continentiae observandum. Si
qua vero sunt in religionibus instituta pertinentia ad humanos actus,
quibus aliquis ordinatur ad religionis finem, scilicet ad dilectionem
Dei et proximi, puta lectio, oratio, visitatio infirmorum, vel si
quid aliud est huiusmodi, comprehenduntur sub voto obedientiae, quod
pertinet ad voluntatem, quae secundum dispositionem alterius suos actus
ordinat in finem. Determinatio autem habitus pertinet ad omnia tria
vota, tanquam signum obligationis. Unde habitus regularis simul
datur, vel benedicitur, cum professione.
Ad tertium dicendum quod per obedientiam aliquis offert Deo suam
voluntatem, cui etsi subiiciantur omnia humana, quaedam tamen sunt
quae specialiter sibi tantum subduntur, scilicet actiones humanae, nam
passiones pertinent etiam ad appetitum sensitivum. Et ideo ad
cohibendum passiones carnalium delectationum et exteriorum appetibilium
impedientes perfectionem vitae, necessarium fuit votum continentiae et
paupertatis, sed ad disponendum actiones proprias secundum quod
requirit perfectionis status, requiritur votum obedientiae.
Ad quartum dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IV Ethic.,
honor proprie et secundum veritatem non debetur nisi virtuti, sed quia
exteriora bona instrumentaliter deserviunt ad quosdam actus virtutum,
ex consequenti etiam eorum excellentiae honor aliquis exhibetur; et
praecipue a vulgo, quod solam excellentiam exteriorem recognoscit.
Honorem igitur qui a Deo et sanctis viris hominibus exhibetur propter
virtutem, prout dicitur in Psalmo, mihi autem nimis honorati sunt
amici tui, Deus, non competit religiosis abrenuntiare, qui ad
perfectionem virtutis tendunt. Honori autem qui exhibetur exteriori
excellentiae, abrenuntiant ex hoc ipso quod saecularem vitam
derelinquunt. Unde ad hoc non requiritur speciale votum.
|
|