|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod votum obedientiae non
sit potissimum inter tria vota religionis. Perfectio enim religiosae
vitae a Christo sumpsit exordium. Sed Christus specialiter dedit
consilium de paupertate, non autem invenitur dedisse consilium de
obedientia. Ergo votum paupertatis est potius quam votum obedientiae.
2. Praeterea, Eccli. XXVI dicitur quod omnis ponderatio non
est digna animae continentis. Sed votum dignioris rei est eminentius.
Ergo votum continentiae est eminentius quam votum obedientiae.
3. Praeterea, quanto aliquod votum est potius, tanto videtur esse
magis indispensabile. Sed vota paupertatis et continentiae sunt adeo
annexa regulae monachali ut contra ea nec summus pontifex possit
licentiam indulgere, sicut dicit quaedam decretalis, de statu
monachorum, qui tamen potest indulgere ut religiosus non obediat suo
praelato. Ergo videtur quod votum obedientiae sit minus voto
paupertatis et continentiae.
Sed contra est quod Gregorius dicit, XXXV Moral., obedientia
victimis iure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per
obedientiam vero voluntas propria mactatur. Sed vota religionis sunt
quaedam holocausta, sicut supra dictum est. Ergo votum obedientiae
est praecipuum inter omnia religionis vota.
Respondeo dicendum quod votum obedientiae est praecipuum inter tria
vota religionis. Et hoc, triplici ratione. Primo quidem, quia per
votum obedientiae aliquid maius homo offert Deo, scilicet ipsam
voluntatem, quae est potior quam corpus proprium, quod offert homo
Deo per continentiam; et quam res exteriores, quas offert homo Deo
per votum paupertatis. Unde illud quod fit ex obedientia, est magis
Deo acceptum quam id quod fit per propriam voluntatem, secundum quod
Hieronymus dicit, ad rusticum monachum, ad illud tendit oratio, ut
doceam te non tuo arbitrio dimittendum; et post pauca, non facias quod
vis, comedas quod iuberis, habeas quantum acceperis, vestiaris quod
datur. Unde et ieiunium non redditur Deo acceptum cum propria
voluntate, secundum illud Isaiae LVIII, ecce, in diebus ieiunii
vestri invenitur voluntas vestra. Secundo, quia votum obedientiae
continet sub se alia vota, sed non convertitur. Nam religiosus etsi
teneatur ex voto continentiam servare et paupertatem, tamen haec etiam
sub obedientia cadunt, ad quam pertinent multa alia praeter
continentiam et paupertatem. Tertio, quia votum obedientiae proprie
se extendit ad actus propinquos fini religionis. Quanto autem aliquid
propinquius est fini, tanto melius est. Et inde etiam est quod votum
obedientiae est religioni essentialius. Si enim aliquis, absque voto
obedientiae, voluntariam paupertatem et continentiam etiam voto
servet, non propter hoc pertinet ad statum religionis, qui praefertur
etiam ipsi virginitati ex voto observatae; dicit enim Augustinus, in
libro de Virginitat., nemo, quantum puto, ausus fuerit virginitatem
praeferre monasterio.
Ad primum ergo dicendum quod consilium obedientiae includitur in ipsa
Christi sequela, qui enim obedit, sequitur alterius voluntatem. Et
ideo magis pertinet ad perfectionem quam votum paupertatis, quia, ut
Hieronymus dicit, super Matth., id quod perfectionis est addidit
Petrus, cum dixit, et secuti sumus te.
Ad secundum dicendum quod ex verbo illo non habetur quod continentia
praeferatur omnibus aliis actibus virtuosis, sed coniugali castitati;
vel etiam exterioribus divitiis auri et argenti, quae pondere
mensurantur. Vel per continentiam intelligitur universaliter
abstinentia ab omni malo, ut supra habitum est.
Ad tertium dicendum quod Papa in voto obedientiae non potest sic cum
religioso dispensare ut nulli praelato teneatur obedire in his quae ad
perfectionem vitae pertinent, non enim potest eum a sua obedientia
eximere. Potest tamen eum eximere ab inferioris praelati subiectione.
Quod non est in voto obedientiae dispensare.
|
|