|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod religiosis non liceat
docere, praedicare, et alia huiusmodi facere. Dicitur enim VII,
qu. I, in quodam statuto Constantinopolitanae synodi, monachorum
vita subiectionis habet verbum et discipulatus, non docendi, vel
praesidendi, vel pascendi alios. Hieronymus etiam dicit, ad
Riparium et desiderium, monachus non doctoris, sed plangentis habet
officium. Leo etiam Papa dicit, ut habetur XVI, qu. I,
praeter domini sacerdotes, nullus audeat praedicare, sive monachus
sive laicus ille sit qui cuiuslibet scientiae nomine gloriatur. Sed
non licet transgredi proprium officium et statutum Ecclesiae. Ergo
videtur quod religiosis non liceat docere, praedicare, et alia
huiusmodi facere.
2. Praeterea, in statuto Nicaenae synodi, quod ponitur XVI,
qu. I, sic dicitur, firmiter et indissolubiliter omnibus
praecipimus, ut aliquis monachus poenitentiam nemini tribuat, nisi
invicem sibi, ut iustum est. Mortuum non sepeliat, nisi monachum
secum in monasterio commorantem, vel si fortuito quemcumque
advenientium fratrum ibi mori contigerit. Sed sicut ista pertinent ad
officium clericorum, ita etiam praedicare et docere. Ergo, cum alia
sit causa monachi, et alia clerici, sicut Hieronymus dicit, ad
Heliodorum; videtur quod non liceat religiosis praedicare et docere,
et alia huiusmodi facere.
3. Praeterea, Gregorius dicit, in Regist., nemo potest
ecclesiasticis obsequiis deservire, et in monastica regula ordinate
persistere, et habetur XVI, qu. I. Sed monachi tenentur in
monastica regula ordinate persistere. Ergo videtur quod non possint
ecclesiasticis obsequiis deservire. Docere autem et praedicare
pertinent ad ecclesiastica obsequia. Ergo videtur quod non liceat eis
praedicare aut docere, aut aliquid huiusmodi facere.
Sed contra est quod Gregorius dicit, et habetur causa et quaestione
eadem, ex auctoritate huius decreti, quod apostolico moderamine et
pietatis officio a nobis est constitutum, sacerdotibus monachis,
apostolorum figuram tenentibus, liceat praedicare, baptizare,
communionem dare, pro peccatoribus orare, poenitentiam imponere,
atque peccata solvere.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur non licere alicui dupliciter.
Uno modo, quia habet in se quod contrariatur ei quod dicitur non
licere, sicut nulli homini licet peccare, quia habet in se quilibet
homo rationem et obligationem ad legem Dei, quibus contrariatur
peccatum. Et hoc modo dicitur alicui non licere praedicare vel
docere, vel aliquid huiusmodi facere, quia habet in se aliquid quod
his repugnat, vel ratione praecepti, sicut his qui sunt irregulares,
ex statuto Ecclesiae, non licet ascendere ad sacros ordines; vel
propter peccatum, secundum illud Psalmi, peccatori autem dixit
Deus, quare tu enarras iustitias meas? Hoc autem modo, non est
illicitum religiosis praedicare, docere, et alia huiusmodi facere.
Tum quia ex voto vel praecepto regulae non obligantur ad hoc quod ab
his abstineant. Tum etiam quia non redduntur ad haec minus idonei ex
aliquo peccato commisso, sed magis idonei, ex exercitio sanctitatis
quod assumpserunt. Stultum autem est dicere ut per hoc quod aliquis in
sanctitate promovetur, efficiatur minus idoneus ad spiritualia officia
exercenda. Et ideo stulta est quorundam opinio dicentium quod ipse
status religionis impedimentum affert talia exequendi. Quorum errorem
Bonifacius Papa rationibus supra dictis excludit, dicens, ut habetur
XVI, qu. I, sunt nonnulli, nullo dogmate fulti, audacissimo
quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes
monachos, quia mundo mortui sunt et Deo vivunt, sacerdotalis officii
potentia indignos. Sed omnino labuntur. Quod ostendit, primo
quidem, quia non contrariatur regulae, subdit enim, neque enim beatus
Benedictus, monachorum praeceptor almificus, huiuscemodi rei aliquo
modo fuit interdictor. Et similiter nec in aliis regulis hoc
prohibetur. Secundo improbat praedictum errorem ex idoneitate
monachorum, cum in fine capituli subdit, quanto quisque est
excellentior, tanto et in illis, scilicet spiritualibus operibus,
potentior. Alio modo dicitur aliquid non licere alicui, non propter
contrarium quod habeat, sed propter hoc quod ei deficit unde illud
possit, sicut diacono non licet Missam celebrare, quia non habet
ordinem sacerdotalem; et presbytero non licet sententiam ferre, quia
non habet episcopalem auctoritatem. In quibus tamen est
distinguendum. Quia ea quae sunt ordinis, committi non possunt nisi
ei qui ordinem habet, sicut diacono non potest committi quod celebret
Missam, nisi fiat sacerdos. Ea vero quae sunt iurisdictionis,
committi possunt eis qui non habent ordinariam iurisdictionem, sicut
prolatio sententiae committitur ab episcopo simplici sacerdoti. Et hoc
modo dicitur non licere monachis et aliis religiosis praedicare,
docere, et alia huiusmodi facere, quia status religionis non dat eis
potestatem haec faciendi. Possunt tamen ista facere si ordinem
accipiant vel ordinariam iurisdictionem, aut etiam si eis committantur
ea quae sunt iurisdictionis.
Ad primum ergo dicendum quod ex verbis illis habetur quod monachi, ex
hoc quod sunt monachi, non nanciscuntur potestatem talia faciendi, non
autem quod ex hoc quod sunt monachi, habeant aliquid contrarium
executioni talium actuum.
Ad secundum dicendum quod illud etiam statutum Nicaeni Concilii
praecipit ut monachi non usurpent sibi, ex hoc quod sunt monachi,
potestatem huiusmodi actus exercendi. Non autem prohibet quin ista
possint eis committi.
Ad tertium dicendum quod ista duo se non compatiuntur, quod aliquis
ordinariam curam ecclesiasticorum officiorum habeat, et monasticam
regulam in monasterio servet. Per hoc tamen non excluditur quin
monachi et alii religiosi possint interdum circa ecclesiastica officia
occupari ex commissione praelatorum qui ordinariam curam habent, et
praecipue illi quorum religiones ad hoc sunt specialiter institutae, ut
infra dicetur.
|
|