|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod religiosis non liceat
saecularia negotia tractare. Dicitur enim in praedicto decreto
Bonifacii Papae quod beatus Benedictus eos saecularium negotiorum
edixit expertes fore. Quod quidem apostolicis documentis, et omnium
sanctorum patrum institutis, non solum monachis, sed etiam canonicis
omnibus imperatur, secundum illud II ad Tim. II, nemo militans
Deo implicat se saecularibus negotiis. Sed omnibus religiosis imminet
quod militent Deo. Ergo non licet eis saecularia negotia exercere.
2. Praeterea, I ad Thessal. IV, dicit apostolus, operam detis
ut quieti sitis, et ut negotium vestrum agatis, Glossa, dimissis
alienis, quod vobis utile est in emendationem vitae. Sed religiosi
specialiter assumunt studium emendationis vitae. Ergo non debent
saecularia negotia exercere.
3. Praeterea, super illud Matth. I, ecce qui mollibus vestiuntur
in domibus regum sunt, dicit Hieronymus, ex hoc ostendit rigidam
vitam et austeram praedicationem vitare debere aulas regum, et mollium
hominum palatia declinare. Sed necessitas saecularium negotiorum
ingerit hominem ad frequentandum regum palatia. Ergo non licet
religiosis aliqua negotia saecularia pertractare.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. ult., commendo vobis
Phoeben, sororem nostram, et postea subdit, et assistatis ei in
quocumque negotio vestri indiguerit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, status religionis
est ordinatus ad perfectionem caritatis consequendam. Ad quam quidem
principaliter pertinet Dei dilectio, secundario autem dilectio
proximi. Et ideo religiosi praecipue et propter se debent intendere ad
hoc quod Deo vacent. Si autem necessitas proximis immineat, eorum
negotia ex caritate agere debent, secundum illud Galat. VI, alter
alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, quia et in
hoc ipso quod proximis serviunt propter Deum, dilectioni divinae
obsequuntur. Unde dicitur Iac. I, religio munda et immaculata apud
Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione
eorum, Glossa, idest, succurrere eis qui carent praesidio in tempore
necessitatis. Est ergo dicendum quod causa cupiditatis saecularia
negotia gerere nec monachis nec clericis licet. Causa vero caritatis
se negotiis saecularibus, cum debita moderatione, ingerere possunt,
secundum superioris licentiam, et ministrando et dirigendo. Unde
dicitur in decretis, dist. LXXXVIII, decrevit sancta synodus
nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis
saecularibus se permiscere, nisi propter curam pupillorum aut
orphanorum aut viduarum, aut si forte episcopus civitatis
ecclesiasticarum rerum sollicitudinem eum habere praecipiat. Eadem
autem ratio est de religiosis et clericis, quia utrisque similiter
negotia saecularia interdicuntur, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod monachis interdicuntur tractare saecularia
negotia propter cupiditatem, non autem propter caritatem.
Ad secundum dicendum quod non est curiositas, sed caritas, si propter
necessitatem aliquis se negotiis immisceat.
Ad tertium dicendum quod frequentare palatia regum propter delicias vel
gloriam vel cupiditatem, non competit religiosis, sed ea adire propter
pias causas competit eis. Unde dicitur IV Reg. IV, quod
Eliseus dixit ad mulierem, nunquid habes negotium, et vis ut loquar
regi vel principi militiae? Similiter etiam convenit religiosis adire
regum palatia ad eos arguendos et dirigendos, sicut Ioannes Baptista
arguebat Herodem, ut dicitur Matth. XIV.
|
|