|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod religiosi manibus
operari teneantur. Non enim excusantur religiosi ab observantia
praeceptorum. Sed operari manibus est in praecepto, secundum illud I
ad Thess. IV, operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis.
Unde et Augustinus, in libro de operibus Monach., dicit, ceterum
quis ferat homines contumaces, idest religiosos non operantes, de
quibus ibi loquitur, saluberrimis apostoli monitis resistentes, non
sicut infirmiores tolerari, sed sicut sanctiores praedicari? Ergo
videtur quod religiosi teneantur manibus operari.
2. Praeterea, II ad Thess. III, super illud, si quis non
vult operari, nec manducet, dicit Glossa, dicunt quidam de operibus
spiritualibus hoc apostolum praecepisse non de opere corporali, in quo
agricolae vel opifices laborant; et infra, sed superfluo conantur et
sibi et ceteris caliginem adducere, ut quod utiliter caritas monet,
non solum facere nolint, sed nec etiam intelligere; et infra, vult
servos Dei corporaliter operari unde vivant. Sed praecipue religiosi
servi Dei nominantur, utpote se totaliter divino servitio
mancipantes, sicut patet per Dionysium, VI cap. Eccles. Hier.
Ergo videtur quod teneantur manibus operari.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de operibus Monach.,
quid agant qui operari corporaliter nolunt, scire desidero.
Orationibus, inquiunt, et Psalmis, et lectionibus et verbo Dei.
Sed quod per ista non excusentur, ostendit per singula. Nam primo,
de oratione dicit, citius exauditur una obedientis oratio quam decem
millia contemptoris, illos contemptores intelligens et indignos
exaudiri, qui manibus non operantur. Secundo, de divinis laudibus
subdit, cantica vero divina cantare etiam manibus operantes facile
possunt. Tertio, subiungit de lectione, qui autem se dicunt vacare
lectioni, nonne illic inveniunt quod praecipit apostolus? Quae est
ergo ista perversitas, lectioni nolle obtemperare, dum vult ei
vacare? Quarto, subiungit de praedicatione, si autem alicui sermo
erogandus est, et ita occupat ut manibus operari non vacet, nunquid
hoc omnes in monasterio possunt? Quando ergo non omnes possunt, cur
sub hoc obtentu omnes vacare volunt? Quanquam, si omnes possent,
vicissitudine facere deberent, non solum ut ceteri necessariis operibus
occuparentur, sed etiam quia sufficit ut multis audientibus unus
loquatur. Ergo videtur quod religiosi non debent cessare ab opere
manuali propter huiusmodi opera spiritualia quibus vacant.
4. Praeterea, Luc. XII, super illud, vendite quae possidetis
etc., dicit Glossa, non tantum cibos vestros communicate
pauperibus, sed etiam vendite possessiones vestras, ut, omnibus
vestris semel pro domino spretis, postea labore manuum operemini unde
vivatis vel eleemosynam faciatis. Sed ad religiosos pertinet proprie
omnia sua relinquere. Ergo videtur quod etiam eorum sit de labore
manuum suarum vivere et eleemosynas facere.
5. Praeterea, religiosi praecipue videntur teneri apostolorum vitam
imitari, quia statum perfectionis profitentur. Sed apostoli manibus
propriis laborabant, secundum illud I ad Cor. IV, laboramus
operantes manibus nostris. Ergo videtur quod religiosi teneantur
manibus operari.
Sed contra, ad praecepta observanda quae communiter omnibus
proponuntur, eodem modo tenentur religiosi et saeculares. Sed
praeceptum de opere manuali communiter omnibus proponitur, ut patet
II ad Thess. III, subtrahatis vos ab omni fratre ambulante
inordinate, etc. (fratrem autem nominat quemlibet Christianum,
sicut et I ad Cor. VII, si quis frater habet uxorem infidelem,
etc.); et ibidem dicitur, si quis non vult operari, nec manducet.
Non ergo religiosi magis tenentur manibus operari quam saeculares.
Respondeo dicendum quod labor manualis ad quatuor ordinatur. Primo
quidem, et principaliter, ad victum quaerendum. Unde primo homini
dictum est, in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Et in Psalmo,
labores manuum tuarum quia manducabis, et cetera. Secundo, ordinatur
ad tollendum otium, ex quo multa mala oriuntur. Unde dicitur Eccli.
XXXIII, mittes servum in operationem, ne vacet, multam enim
malitiam docuit otiositas. Tertio, ordinatur ad concupiscentiae
refrenationem, inquantum per hoc maceratur corpus. Unde II ad
Cor. VI, dicitur, in laboribus, in ieiuniis, in vigiliis, in
castitate. Quarto autem, ordinatur ad eleemosynas faciendas. Unde
dicitur, ad Ephes. IV, qui furabatur, iam non furetur, magis
autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde
tribuat necessitatem patienti. Secundum ergo quod labor manualis
ordinatur ad victum quaerendum, cadit sub necessitate praecepti prout
est necessarium ad talem finem, quod enim ordinatur ad finem, a fine
necessitatem habet; ut scilicet in tantum sit necessarium in quantum
sine eo finis esse non potest. Et ideo qui non habet aliunde unde
possit vivere, tenetur manibus operari, cuiuscumque sit conditionis.
Et hoc significant verba apostoli dicentis, qui non vult operari, nec
manducet, quasi diceret, ea necessitate tenetur aliquis ad manibus
operandum, qua tenetur ad manducandum. Unde si quis absque
manducatione posset vitam transigere, non teneretur manibus operari.
Et eadem ratio est de illis qui habent alias unde licite vivere
possint. Non enim intelligitur aliquis posse facere quod non licite
facere potest. Unde et apostolus non invenitur opus manuum praecepisse
nisi ad excludendum peccatum eorum qui illicite victum acquirebant.
Nam primo quidem praecepit apostolus opus manuale ad evitandum furtum,
ut patet ad Ephes. IV, qui furabatur, iam non furetur, magis
autem laboret operando manibus suis. Secundo, ad vitandum cupiditatem
alienarum rerum, unde dicit, I ad Thess. IV, operemini manibus
vestris, sicut praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad illos qui
foris sunt. Tertio, ad evitandum turpia negotia, ex quibus aliqui
victum acquirunt, unde II ad Thess. III, dicit, cum essemus
apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari,
non manducet. Audivimus enim quosdam inter vos ambulare inquiete,
nihil operantes, sed curiose agentes, Glossa, qui foeda cura
necessaria sibi provident. His autem qui huiusmodi sunt, denuntiamus
et obsecramus ut cum silentio operantes panem suum manducent. Unde
Hieronymus dicit, super Epist. ad Galat., quod apostolus hoc
dixit non tam officio docentis quam vitio gentis. Sciendum tamen quod
sub opere manuali intelliguntur omnia humana officia ex quibus homines
licite victum lucrantur, sive manibus, sive pedibus, sive lingua
fiant, vigiles enim et cursores, et alia huiusmodi de suo labore
viventes, intelliguntur de operibus manuum vivere. Quia enim manus
est organum organorum, per opus manuum omnis operatio intelligitur de
qua aliquis potest licite victum lucrari. Secundum autem quod opus
manuale ordinatur ad otium tollendum, vel ad corporis macerationem,
non cadit sub necessitate praecepti secundum se consideratum, quia
multis aliis modis potest vel caro macerari, vel etiam otium tolli,
quam per opus manuale. Maceratur enim caro per ieiunia et vigilias.
Et otium tollitur per meditationes sanctarum Scripturarum et laudes
divinas, unde super illud Psalmi, defecerunt oculi mei in eloquium
tuum, dicit Glossa, non est otiosus qui verbo Dei tantum studet,
nec pluris est qui extra operatur quam qui studium cognoscendae
veritatis exercet. Et ideo propter has causas religiosi non tenentur
ad opera manualia, sicut nec saeculares, nisi forte ad haec per
statuta sui ordinis obligentur; sicut Hieronymus dicit, in epistola
ad rusticum monachum, Aegyptiorum monasteria hunc tenent morem, ut
nullum absque opere aut labore suscipiant, non tam propter victus
necessitatem quam propter animae salutem, ne vagentur perniciosis
cogitationibus. Inquantum vero opus manuale ordinatur ad eleemosynas
faciendas, non cadit sub necessitate praecepti, nisi forte in aliquo
casu in quo ex necessitate aliquis eleemosynas facere teneretur, et non
posset alias habere unde pauperibus subveniret. In quo casu
obligarentur similiter religiosi et saeculares ad opera manualia
exequenda.
Ad primum ergo dicendum quod illud praeceptum quod ab apostolo
proponitur, est de iure naturali. Unde super illud II ad Thess.
III ut subtrahatis vos ab omni fratre inordinate ambulante, dicit
Glossa, aliter quam ordo naturae exigit, loquitur autem ibi de his
qui ab opere manuali cessabant. Unde et natura manus homini dedit loco
armorum et tegumentorum, quae aliis animalibus tribuit, ut scilicet
per manus haec et omnia necessaria conquirant. Ex quo patet quod
communiter ad hoc praeceptum tenentur et religiosi et saeculares, sicut
ad omnia alia legis naturalis praecepta. Non tamen peccant quicumque
manibus non operantur. Quia ad illa praecepta legis naturae quae
pertinent ad bonum multorum, non tenentur singuli, sed sufficit quod
unus vacet huic officio, alius alii, puta quod quidam sint opifices,
quidam agricolae, quidam iudices, quidam doctores, et sic de aliis;
secundum illud apostoli, I ad Cor. XII. Si totum corpus
oculus, ubi auditus? Et si totum auditus, ubi odoratus?
Ad secundum dicendum quod Glossa illa sumitur ab Augustino, in libro
de operibus Monach., in quo loquitur contra monachos quosdam qui
dicebant non esse licitum servis Dei manibus operari, propter hoc quod
dominus dicit, Matth. VI, nolite solliciti esse animae vestrae,
quid manducetis. Nec tamen per haec verba inducitur necessitas
religiosis manibus operandi, si habent aliunde unde vivere possint.
Quod patet per hoc quod subdit, vult servos Dei corporaliter operari
unde vivant. Hoc autem non magis pertinet ad religiosos quam ad
saeculares. Quod patet ex duobus. Primo quidem, ex ipso modo
loquendi quo apostolus utitur, dicens, subtrahatis vos ab omni fratre
ambulante inordinate. Fratres enim omnes Christianos vocat, nondum
enim erant tunc temporis religiones institutae. Secundo, quia
religiosi non tenentur ad alia quam saeculares nisi propter regulae
professionem. Et ideo, si in statutis regulae non contineatur aliquid
de opere manuali, non tenentur aliter ad operandum manibus religiosi
quam saeculares.
Ad tertium dicendum quod illis operibus spiritualibus quae ibi tangit
Augustinus, potest aliquis vocare dupliciter, uno modo, quasi
deserviens utilitati communi; alio modo, quasi insistens utilitati
privatae. Illi ergo qui praedictis spiritualibus operibus publice
vacant, excusantur per huiusmodi opera spiritualia ab opere manuali,
duplici ratione. Primo quidem, quia oportet eos totaliter esse
occupatos circa huiusmodi opera. Secundo, quia huiusmodi opera
exercentibus debetur subministratio victus ab his quorum utilitati
deserviunt. Illi vero qui praedictis operibus non quasi publicis, sed
quasi privatis vacant, nec oportet quod per huiusmodi opera a
manualibus operibus abstrahantur, nec etiam fit eis debitum ut de
stipendiis fidelium vivant. Et de talibus loquitur Augustinus. Quod
enim dicit, cantica divina decantare manibus operantes possunt,
exemplo opificum, qui fabulis linguas dant cum tamen manus ab opere non
recedant, manifestum est quod non potest intelligi de his qui horas
canonicas in Ecclesia decantant; sed intelligitur de his qui Psalmos
vel hymnos dicunt quasi privatas orationes. Similiter quod dicit de
lectione et oratione, referendum est ad orationes et lectiones
privatas, quas etiam laici interdum faciunt, non autem ad illos qui
publicas orationes in Ecclesia faciunt, vel etiam publicas lectiones
in scholis legunt. Unde non dicit, qui dicunt se vacare doctrinae vel
instructioni, sed, qui dicunt se vacare lectioni. Similiter autem de
praedicatione loquitur, non quae fit publice ad populum, sed quae
specialiter fit ad unum vel paucos per modum privatae admonitionis.
Unde signanter dicit, si alicui sermo erogandus est, nam, sicut
Glossa dicit, I ad Cor. II, sermo est qui privatim fit,
praedicatio quae fit in communi.
Ad quartum dicendum quod illi qui omnia propter Deum spernunt,
tenentur manibus operari quando non habent alias unde vivant, vel unde
eleemosynas faciant in casu in quo facere eleemosynam cadit sub
praecepto, non autem aliter, ut dictum est. Et secundum hoc loquitur
Glossa inducta.
Ad quintum dicendum quod hoc quod apostoli manibus laboraverunt,
quandoque quidem fuit necessitatis, quandoque vero supererogationis.
Necessitatis quidem, quando ab aliis victum invenire non poterant,
unde super illud I ad Cor. IV, laboramus operantes manibus
nostris, dicit Glossa, quia nemo dat nobis. Supererogationis
autem, ut patet per id quod habetur I ad Cor. IX, ubi dicit
apostolus quod non usus est potestate quam habebat vivendi de
Evangelio. Hac autem supererogatione utebatur apostolus tribus de
causis. Primo quidem, ut occasionem praedicandi auferret
pseudoapostolis, qui propter sola temporalia praedicabant. Unde
dicit, II ad Cor. XI, quod autem facio, et faciam, ut amputem
eorum occasionem, et cetera. Secundo, ad evitandum gravamen eorum
quibus praedicabat. Unde dicit, II ad Cor. XII, quid minus
habuistis prae ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos?
Tertio, ad dandum exemplum operandi otiosis. Unde II ad Thess.
III, dicit, nocte et die operantes, ut formam daremus vobis ad
imitandum nos. Quod tamen apostolus non faciebat in locis in quibus
habebat facultatem quotidie praedicandi, sicut Athenis, ut
Augustinus dicit, in libro de operibus monachorum. Non autem propter
hoc religiosi tenentur apostolum in hoc imitari, cum non teneantur ad
omnes supererogationes. Unde nec alii apostoli manibus operabantur.
|
|