|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod religiosis non liceat de
eleemosynis vivere. Apostolus enim, I ad Tim. V, praecipit ut
viduae quae possunt aliunde sustentari, non vivant de eleemosynis
Ecclesiae, ut Ecclesia sufficiat illis quae vere viduae sunt. Et
Hieronymus dicit, ad Damasum Papam, quod qui bonis parentum et
opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium
profecto committunt, et per abusionem talium iudicium sibi manducant et
bibunt. Sed religiosi possunt de labore manuum sustentari, si sint
validi. Ergo videtur quod peccent eleemosynas pauperum comedendo.
2. Praeterea, vivere de sumptibus fidelium est merces deputata
praedicantibus Evangelium pro suo labore vel opere, secundum illud
Matth. X, dignus est operarius cibo suo. Sed praedicare
Evangelium non pertinet ad religiosos, sed maxime ad praelatos, qui
sunt pastores et doctores. Ergo religiosi non possunt licite vivere de
eleemosynis fidelium.
3. Praeterea, religiosi sunt in statu perfectionis. Sed perfectius
est dare eleemosynas quam accipere, dicitur enim Act. XX, beatius
est magis dare quam accipere. Ergo non debent de eleemosynis vivere,
sed magis ex operibus manuum suarum eleemosynas dare.
4. Praeterea, ad religiosos pertinet impedimenta virtutis et
occasiones peccati vitare. Sed acceptio eleemosynarum praebet
occasionem peccati, et impedit virtutis actum. Unde super illud II
ad Thess. ult., ut nosmetipsos formam daremus vobis etc., dicit
Glossa, qui frequenter ad alienam mensam comedit otio deditus,
aduletur necesse est pascenti se. Dicitur etiam Exod. XXIII,
ne accipias munera, quae excaecant prudentes et mutant verba iustorum.
Et Prov. XXII dicitur, qui accipit mutuum, servus est
faenerantis, quod est religioni contrarium, unde super illud II ad
Thess. III, ut nosmetipsos formam daremus etc., dicit Glossa,
religio nostra ad libertatem homines advocat. Ergo videtur quod
religiosi non debeant de eleemosynis vivere.
5. Praeterea, religiosi praecipue tenentur imitari apostolorum
perfectionem, unde apostolus dicit, ad Philipp. III, quicumque
perfecti sumus, hoc sentiamus. Sed apostolus nolebat vivere de
sumptibus fidelium, ut occasionem auferret pseudoapostolis, sicut ipse
dicit, II ad Cor. XI, et ne scandalum poneretur infirmis, ut
patet I ad Cor. IX. Ergo videtur quod propter easdem causas
religiosi debeant abstinere ne de eleemosynis vivant. Unde et
Augustinus dicit, in libro de operibus Monach., amputetis
occasionem turpium nundinarum, quibus existimatio vestra laeditur et
infirmis offendiculum ponitur, et ostendite hominibus non vos in otio
facilem victum, sed per angustam et arctam viam regnum Dei quaerere.
Sed contra est quod, sicut Gregorius dicit, in libro Dialog.,
beatus Benedictus tribus annis, in specu permanens, de his quae a
Romano monacho ministrabantur, refectus est, postquam domum
parentesque reliquerat. Et tamen, validus corpore existens, non
legitur de labore manuum victum quaesivisse. Ergo religiosi licite
possunt de eleemosynis vivere.
Respondeo dicendum quod unicuique licet vivere de eo quod suum est vel
sibi debitum. Fit autem aliquid alicuius ex liberalitate donantis.
Et ideo religiosi et clerici quorum monasteriis vel Ecclesiis, ex
munificentia principum vel quorumcumque fidelium sunt facultates
collatae ex quibus sustententur, possunt de eis vivere licite, absque
hoc quod manibus laborent. Et tamen certum est eos de eleemosynis
vivere. Unde et similiter, si aliqua mobilia religiosis a fidelibus
conferantur, possunt de eis licite vivere, stultum est enim dicere
quod aliquis in eleemosynam possit accipere magnas possessiones, non
autem panem vel parvam pecuniam. Sed quia huiusmodi beneficia
religiosis videntur esse collata ad hoc quod liberius religiosis actibus
insistere possint, quorum cupiunt se fore participes qui temporalia
subministrant, redderetur eis usus praedictorum donorum illicitus si ab
actibus religiosis desisterent, quia sic, quantum est de se,
defraudarent intentionem eorum qui talia beneficia contulerunt.
Debitum autem est aliquid alicui dupliciter. Uno modo, propter
necessitatem, quae facit omnia communia, ut Ambrosius dicit. Et
ideo, si religiosi necessitatem patiantur, licite possunt de
eleemosynis vivere. Quae quidem necessitas potest esse, primo
quidem, propter corporis infirmitatem, ex qua contingit quod non
possint sibi labore manuum victum quaerere. Secundo, si illud quod ex
opere manuali conquirunt, eis ad victum non sufficiat. Unde
Augustinus dicit, in libro de operibus Monach., quod bona opera
fidelium subsidio supplendorum necessariorum deesse non debent illis
servis Dei qui manibus operantur, ut horae quibus ad expediendum
animum ita vacatur ut illa corporalia opera geri non possint, non
opprimant egestate. Tertio, propter pristinam conversationem eorum
qui non consueverunt manibus laborare. Unde Augustinus dicit, in
libro de operibus Monach., quod si habebant aliquid in saeculo quo
facile sine opificio sustentarent istam vitam, quod, conversi ad
Deum, indigentibus dispertiti sunt; et credenda est eorum
infirmitas, et ferenda. Solent enim tales, languidius educati,
laborem operum corporalium sustinere non posse. Alio modo efficitur
aliquid alicui debitum ex eo quod ipse exhibet, sive sit aliquid
temporale sive spirituale, secundum illud I ad Cor. IX, si nos
vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia vestra
metamus. Et secundum hoc, quadrupliciter possunt religiosi de
eleemosynis vivere quasi sibi debitis. Primo, si praedicent
auctoritate praelatorum. Secundo, si sint ministri altaris. Quia,
ut dicitur I ad Cor. IX, qui altari deserviunt, cum altari
participantur, ita et dominus ordinavit his qui Evangelium
denuntiant, de Evangelio vivere. Et Augustinus dicit, in libro de
operibus Monach., si Evangelistae sunt, fateor, habent
(potestatem vivendi de sumptibus fidelium), si ministri altaris,
dispensatores sacramentorum, bene sibi istam non arrogant, sed plane
vindicant potestatem. Et hoc ideo, quia sacramentum altaris,
ubicumque agatur, commune est toti populo fidelium. Tertio, si
insistant studio sacrae Scripturae ad communem utilitatem totius
Ecclesiae. Unde Hieronymus dicit, contra Vigilantium, haec in
Iudaea usque hodie perseverat consuetudo, non solum apud nos sed etiam
apud Hebraeos, ut qui in lege domini meditantur die ac nocte, et
patrem non habent in terra nisi solum Deum, totius orbis foveantur
ministeriis. Quarto, si bona temporalia quae habebant monasterio
largiuntur, possunt de eleemosynis monasterio factis vivere. Unde
Augustinus dicit, in libro de operibus Monach., quod his qui,
relicta vel distributa sive ampla sive qualicumque opulentia, inter
pauperes Christi pia et salubri humilitate numerari volunt, vicem
sustentandae vitae eorum res ipsa communis et fraterna caritas debet.
Qui laudabiliter agunt si manibus operentur. Quod si nolint, quis
audeat eos cogere? Nec est attendendum, ut ibidem subditur, in
quibus monasteriis vel in quo loco indigentibus fratribus quisquis hoc
quod habebat impenderit, omnium enim Christianorum una respublica
est. Si vero aliqui sint religiosi qui absque necessitate et utilitate
quam afferant, velint otiosi de eleemosynis quae dantur pauperibus
vivere, hoc est eis illicitum. Unde Augustinus dicit, in libro de
operibus Monach., plerumque ad professionem servitutis Dei ex
conditione servili aliqui veniunt, et ex vita rusticana, et ex
opificum exercitatione et plebeio labore, de quibus non apparet utrum
ex proposito servitutis Dei venerint, an, vitam inopem et laboriosam
fugientes, vacui pasci atque vestiri velint, et insuper honorari a
quibus contemni conterique consueverunt. Tales ergo se, quominus
operentur, de infirmitate corporis excusare non possunt, praeteritae
quippe vitae consuetudine convincuntur. Et postea subdit, si nolunt
operari, nec manducent. Neque propterea ad pietatem divites
humiliantur, ut pauperes ad superbiam extollantur, nullo enim modo
decet ut in ea vita ubi senatores fiunt laboriosi, fiant opifices
otiosi; et quo veniunt, relictis deliciis suis, qui fuerunt
praediorum domini, ibi sint rustici delicati.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae sunt intelligendae
tempore necessitatis, quando scilicet non posset aliter pauperibus
subveniri. Tunc enim tenerentur non solum ab eleemosynis accipiendis
desistere, sed etiam sua, si qua haberent, largiri ad pauperum
sustentationem.
Ad secundum dicendum quod praelatis competit praedicatio ex officio,
religiosis autem potest competere ex commissione. Et ita, cum
laborent in agro dominico, possunt exinde vivere, secundum illud II
ad Tim. II, laborantem agricolam oportet primum de fructibus
percipere; ubi dicit Glossa, scilicet praedicatorem, qui in agro
Ecclesiae ligone verbi Dei excolit corda auditorum. Possunt etiam de
eleemosynis vivere qui praedicatoribus ministrant. Unde super illud
Rom. XV, si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles,
debent et in carnalibus ministrare eis, dicit Glossa, scilicet
Iudaeis, qui miserunt praedicatores ab Hierosolymis. Et tamen sunt
etiam aliae causae ex quibus alicui debetur ut de sumptibus fidelium
vivat, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod, ceteris paribus, dare est perfectius quam
accipere. Et tamen dare vel relinquere omnia sua pro Christo, et
modica accipere ad sustentationem vitae, melius est quam dare
particulariter aliqua pauperibus, ut ex supra dictis patet.
Ad quartum dicendum quod accipere munera ad divitias augmentandas, vel
accipere victum ab alio sibi non debitum absque utilitate et
necessitate, praestat occasionem peccati. Quod non habet locum in
religiosis, ut ex supra dictis patet.
Ad quintum dicendum quod, quando apparet manifesta necessitas et
utilitas propter quam aliqui religiosi de eleemosynis vivunt absque
opere manuali, non scandalizantur ex hoc infirmi, sed malitiosi, more
Pharisaeorum, quorum scandalum contemnendum dominus docet, Matth.
XV. Sed si non esset evidens necessitas et utilitas, posset exinde
generari scandalum infirmis, quod esset vitandum. Idem tamen
scandalum imminere potest de his qui facultatibus communibus otiosi
utuntur.
|
|