|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod religiosis non liceat
mendicare. Dicit enim Augustinus, in libro de operibus Monach.,
tam multos hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit
callidissimus hostis, circueuntes provincias, et postea subdit, omnes
petunt, omnes exigunt aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae
pretium sanctitatis. Ergo videtur quod vita religiosorum mendicantium
sit reprobanda.
2. Praeterea, I ad Thess. IV dicitur, operemini manibus
vestris, sicut praecepimus vobis, ut honeste ambuletis ad eos qui
foris sunt, et nullius aliquid desideretis, ubi Glossa dicit, ideo
opus est agendum, et non otiandum, quia honestum est, et quasi lux,
ad infideles, et non desiderabitis rem alterius, nedum rogetis vel
tollatis aliquid. Et II ad Thess. III, super illud, si quis
non vult operari etc., dicit, vult servos Dei corporaliter operari
unde vivant, ut non compellantur egestate necessaria petere. Sed hoc
est mendicare. Ergo videtur quod illicitum sit, praetermisso opere
manuali, mendicare.
3. Praeterea, illud quod est in lege prohibitum et iustitiae
contrarium, non competit religiosis. Sed mendicare est prohibitum in
lege divina, dicitur enim Deut. XV, omnino indigens et mendicus
non erit inter vos; et in Psalmo, non vidi iustum derelictum, nec
semen eius quaerens panem. Sed secundum iura civilia punitur validus
mendicans, ut habetur codice, de validis mendicantibus. Ergo non
competit religiosis mendicare.
4. Praeterea, verecundia est de turpi, ut Damascenus dicit. Sed
Ambrosius dicit, in libro de Offic., quod verecundia petendi
ingenuos prodit natales. Ergo mendicare est turpe. Non ergo
religiosis competit.
5. Praeterea, maxime de eleemosynis vivere competit praedicantibus
Evangelium, secundum domini statutum, ut supra dictum est. Eis
tamen non competit mendicare, quia super illud II ad Tim. II,
laborantem agricolam etc., dicit Glossa, vult apostolus quod
Evangelista intelligat quod necessaria sumere ab eis in quibus
laborat, non est mendicitas, sed potestas. Ergo videtur quod
religiosis non competat mendicare.
Sed contra est quod religiosis competit vivere ad imitationem
Christi. Sed Christus mendicavit, secundum illud Psalmi, ego
autem mendicus sum et pauper; ubi dicit Glossa, hoc dicit Christus
de se ex forma servi; et infra, mendicus est qui ab alio petit, et
pauper est qui sibi non sufficit. Et in alio Psalmo, ego egenus et
pauper sum, ubi dicit Glossa, ego sum egenus, idest petens; et
pauper, idest insufficiens mihi, quia mundanas copias non habeo. Et
Hieronymus dicit, in quadam epistola, cave ne, domino tuo
mendicante, scilicet Christo, alienas divitias congeras. Ergo
conveniens est religiosis mendicare.
Respondeo dicendum quod circa mendicitatem duo possunt considerari.
Unum quidem ex parte actus ipsius mendicationis, quae habet quandam
abiectionem sibi coniunctam, illi enim videntur abiectissimi inter
homines esse qui non solum sunt pauperes, sed in tantum sunt egentes
quod necesse habent ab aliis victum acquirere. Et secundum hoc, causa
humilitatis aliqui laudabiliter mendicant, sicut et alia assumunt quae
ad abiectionem quandam pertinent, quasi efficacissimam medicinam contra
superbiam, quam vel in seipsis, vel etiam in aliis per exemplum
exstinguere volunt. Sicut enim infirmitas quae est ex superexcessu
caloris, efficacissime sanatur per ea quae in frigiditate excedunt;
ita etiam pronitas ad superbiam efficacissime curatur per ea quae multum
abiecta videntur. Et ideo dicitur in decretis, de Poenit., dist.
II, cap. si quis semel, exercitia humilitatis sunt, si quis se
vilioribus officiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat, ita
namque arrogantiae et humanae gloriae vitium curari poterit. Unde
Hieronymus, in epistola ad Oceanum, commendat Fabiolam de hoc quod
optabat ut, suis divitiis pariter effusis pro Christo, stipes
acciperet. Quod etiam beatus Alexius perfecit, qui, omnibus suis
propter Christum dimissis, gaudebat se etiam a servis suis eleemosynas
accepisse. Et de beato Arsenio legitur, in vitis patrum, quod
gratias egit de hoc quod, necessitate cogente, oportuit eum
eleemosynam petere. Unde et in poenitentiam pro gravibus culpis
iniungitur aliquibus ut peregrinentur mendicantes. Sed quia
humilitas, sicut et ceterae virtutes, absque discretione esse non
debet, ita oportet discrete mendicitatem ad humiliationem assumere, ut
ex hoc homo notam cupiditatis non incurrat, vel cuiuscumque alterius
indecentis. Alio modo potest considerari mendicitas ex parte eius quod
quis mendicando acquirit. Et sic ad mendicandum potest homo ex duobus
induci. Uno modo, ex cupiditate habendi divitias vel victum otiosum.
Et talis mendicitas est illicita. Alio modo, ex necessitate vel
utilitate. Ex necessitate quidem, sicut cum aliquis non potest
aliunde habere unde vivat, nisi mendicet. Ex utilitate autem, sicut
cum aliquis intendit ad aliquid utile perficiendum quod sine eleemosynis
fidelium facere non potest, sicut petuntur eleemosynae pro
constructione pontis vel Ecclesiae, vel quibuscumque aliis operibus
quae vergunt in utilitatem communem; sicut scholares, ut possint
vacare studio sapientiae. Et hoc modo mendicitas est licita, sicut
saecularibus, ita et religiosis.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi loquitur expresse de his
qui ex cupiditate mendicant.
Ad secundum dicendum quod prima Glossa loquitur de petitione quae fit
ex cupiditate, ut patet ex verbis apostoli. Secunda autem Glossa
loquitur de illis qui absque omni utilitate quam faciant, necessaria
petunt ut otiosi vivant. Non autem otiose vivit qui qualitercumque
utiliter vivit.
Ad tertium dicendum quod ex illo praecepto legis divinae non prohibetur
alicui mendicare, sed prohibetur divitibus ne tam tenaces sint ut
propter hoc aliqui egestate mendicare cogantur. Lex autem civilis
imponit poenam validis mendicantibus qui non propter utilitatem vel
necessitatem mendicant.
Ad quartum dicendum quod duplex est turpitudo, una inhonestatis; alia
exterioris defectus, sicut turpe est homini esse infirmum vel
pauperem. Et talem turpitudinem habet mendicitas. Unde non pertinet
ad culpam, sed ad humilitatem pertinere potest, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod praedicantibus ex debito debetur victus ab his
quibus praedicant. Si tamen non quasi sibi debitum, sed quasi gratis
dandum mendicando petere velint, ad maiorem utilitatem pertinet.
|
|