|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non liceat religiosis
vilioribus vestibus uti quam ceteris. Quia secundum apostolum, I ad
Thess. ult., ab omni specie mala abstinere debemus. Sed vilitas
vestium habet speciem mali. Dicit enim dominus, Matth. VII,
attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium.
Et super illud Apoc. VI, ecce equus pallidus etc., dicit
Glossa, videns Diabolus nec per apertas tribulationes nec per apertas
haereses se posse proficere, praemittit falsos fratres, qui sub habitu
religionis obtinent naturam nigri et rufi equi, pervertendo fidem.
Ergo videtur quod religiosi non debeant vilibus vestibus uti.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, ad Nepotianum, vestes pullas,
idest nigras, aeque vita ut candidas. Ornatus et sordes pari modo
fugiendi sunt, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Ergo
videtur quod, cum inanis gloria sit gravius peccatum quam deliciarum
usus, quod religiosi, qui debent ad perfectiora tendere, magis debent
vitare vestes viles quam pretiosas.
3. Praeterea, religiosi maxime intendere debent operibus
poenitentiae. Sed in operibus poenitentiae non est utendum
exterioribus signis tristitiae, sed magis signis laetitiae, dicit enim
dominus, Matth. VI, cum ieiunatis, nolite fieri, sicut
hypocritae, tristes; et postea subdit, tu autem cum ieiunas, unge
caput tuum et faciem tuam lava. Quod exponens Augustinus, in libro
de Serm. Dom. in monte, dicit, in hoc capitulo maxime
animadvertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa,
sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo
periculosiorem, quo sub nomine servitutis Dei decipit. Ergo videtur
quod religiosi non debeant vilioribus vestibus indui.
Sed contra est quod, Heb. XI, apostolus dicit, circuierunt in
melotis, in pellibus caprinis, Glossa, ut Elias et alii. Et in
decretis, XXI, qu. IV, dicitur, si inventi fuerint deridentes
eos qui vilibus et religiosis vestibus amicti sunt, corrigantur.
Priscis enim temporibus omnis sacratus vir cum mediocri ac vili veste
conversabatur.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in III de
Doct. Christ., in omnibus exterioribus rebus non usus rerum, sed
libido utentis in culpa est ad quam discernendam, attendendum est quod
habitus vilis vel incultus dupliciter potest considerari. Uno modo,
prout est signum quoddam dispositionis vel status humani, quia, ut
dicitur Eccli. XIX, amictus hominis annuntiat de eo, et secundum
hoc, vilitas habitus est quandoque signum tristitiae. Unde et homines
in tristitia existentes solent vilioribus vestibus uti, sicut e
contrario in tempore solemnitatis et gaudii utuntur cultioribus
vestimentis. Unde et poenitentes vilibus vestibus induuntur, ut patet
Ionae III, de rege, qui indutus est sacco; et III Reg.
XXI, de Achab, qui operuit Cilicio carnem suam. Quandoque vero
est signum contemptus divitiarum et mundani fastus unde Hieronymus
dicit, ad rusticum monachum, sordes vestium candidae mentis indicia
sunt, vilis tunica contemptum saeculi probat. Ita dumtaxat ne animus
tumeat, ne habitus sermoque dissentiant. Et secundum utrumque horum,
competit religiosis vilitas vestium, quia religio est status
poenitentiae et contemptus mundanae gloriae. Sed quod aliquis velit
hoc aliis significare, contingit propter tria. Uno modo, ad sui
humiliationem, sicut enim ex splendore vestium animus hominis
elevatur, ita ex humilitate vestium humiliatur. Unde de Achab, qui
carnem suam Cilicio induit, dixit dominus ad Eliam, nonne vidisti
Achab humiliatum coram me, ut habetur III Reg. XXI. Alio
modo, propter exemplum aliorum. Unde super illud Matth. III,
habebat vestimentum de pilis camelorum etc., dicit Glossa, qui
poenitentiam praedicat, habitum poenitentiae praetendit. Tertio
modo, propter inanem gloriam, sicut Augustinus dicit quod in ipsis
sordibus luctuosis potest esse iactantia. Duobus ergo primis modis,
laudabile est abiectis vestibus uti, tertio vero modo, est vitiosum.
Alio autem modo potest considerari habitus vilis et incultus secundum
quod procedit ex avaritia vel ex negligentia. Et sic etiam ad vitium
pertinet.
Ad primum ergo dicendum quod vilitas vestium de se non habet speciem
mali, immo potius speciem boni, scilicet contemptus mundanae gloriae.
Et inde est quod mali sub vilitate vestium suam malitiam occultant.
Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte, quod non
ideo debent oves odisse vestimentum suum, quod plerumque illo se
occultant lupi.
Ad secundum dicendum quod Hieronymus ibi loquitur de vestibus vilibus
quae deferuntur propter humanam gloriam.
Ad tertium dicendum quod, secundum doctrinam domini, in operibus
sanctitatis nihil homines facere debent propter apparentiam. Quod
praecipue contingit quando aliquis aliquid novum facit. Unde
Chrysostomus dicit, super Matth., orans nihil novum faciat quod
aspiciant homines, vel clamando, vel pectus percutiendo, vel manus
expandendo, quia scilicet ex ipsa novitate homines reddunt intentos ad
considerandum. Nec tamen omnis novitas intentos faciens homines ad
considerandum, reprehensibilis est. Potest enim et bene et male
fieri. Unde Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte,
quod qui in professione Christianitatis inusitato squalore ac sordibus
intentos in se oculos hominum facit, cum id voluntate faciat, non
necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest cognosci utrum hoc
contemptu superflui cultus, an ambitione aliqua faciat. Maxime autem
videntur hoc non ex ambitione facere religiosi, qui habitum vilem
deferunt quasi signum suae professionis, qua contemptum mundi
profitentur.
|
|