|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit nisi una tantum
religio. In eo enim quod totaliter et perfecte habetur, diversitas
esse non potest, propter quod, non potest esse nisi unum primum summum
bonum, ut in primo habitum est. Sed sicut Gregorius dicit, super
Ezech., cum quis omne quod habet, omne quod vivit, omne quod
sapit, omnipotenti Deo voverit, holocaustum est, sine quo religio
esse non dicitur. Ergo videtur quod non sint multae religiones, sed
una tantum.
2. Praeterea, ea quae in essentialibus conveniunt, non
diversificantur nisi per accidens. Sed sine tribus votis essentialibus
religioni non est aliqua religio, ut supra habitum est. Ergo videtur
quod religiones specie non diversificentur, sed solum per accidens.
3. Praeterea, status perfectionis competit et religiosis et
episcopis, ut supra habitum est. Sed episcopatus non diversificatur
specie, sed est ubique unus, unde Hieronymus dicit, ad Evandrum
episcopum, ubicumque fuerit episcopus, sive Romae sive Eugubio sive
Constantinopoli sive Rhegio, eiusdem meriti est, eiusdem et
sacerdotii. Ergo, pari ratione, una sola est religio.
4. Praeterea, ab Ecclesia tollendum est omne id quod confusionem
inducere potest. Sed ex diversitate religionis videtur quaedam
confusio posse induci in populo Christiano, ut decretalis quaedam
dicit, quae habetur de statu monachorum et canonicorum regularium.
Ergo videtur quod non debeant esse diversae religiones.
Sed contra est quod in Psalmo describitur ad ornatum reginae pertinere
quod sit circumamicta varietate.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, status
religionis est quoddam exercitium quo aliquis exercetur ad perfectionem
caritatis. Sunt autem diversa caritatis opera quibus homo vacare
potest, sunt etiam diversi modi exercitiorum. Et ideo religiones
distingui possunt dupliciter. Uno modo, secundum diversitatem eorum
ad quae ordinantur, sicut si una religio ordinetur ad peregrinos
hospitio suscipiendos, et alia ad visitandos vel redimendos captivos.
Alio modo, potest esse diversitas religionum secundum diversitatem
exercitiorum, puta quod in una religione castigatur corpus per
abstinentias ciborum, in alia per exercitium operum manualium, vel per
nuditatem, vel per aliquid aliud huiusmodi. Sed quia finis est
potissimum in unoquoque, maior est religionum diversitas quae
attenditur secundum diversos fines ad quos religiones ordinantur, quam
quae attenditur secundum diversa exercitia.
Ad primum ergo dicendum quod hoc est commune in omni religione, quod
aliquis totaliter se debet praebere ad serviendum Deo. Unde ex hac
parte non est diversitas inter religiones, ut scilicet in una religione
aliquis retineat aliquid sui, et in alia aliud. Est autem diversitas
secundum diversa in quibus homo potest Deo servire, et secundum quod
ad hoc se potest homo diversimode disponere.
Ad secundum dicendum quod tria essentialia vota religionis pertinent ad
exercitium religionis sicut quaedam principalia ad quae omnia alia
reducuntur, ut supra dictum est. Ad observandum autem unumquodque
eorum diversimode aliquis se disponere potest, puta ad votum
continentiae servandum se disponit aliquis per loci solitudinem, per
abstinentiam, per mutuam societatem, et per multa alia huiusmodi. Et
secundum hoc patet quod communitas essentialium votorum compatitur
diversitatem religionis, tum propter diversas dispositiones; tum etiam
propter diversos fines, ut ex supra dictis patet.
Ad tertium dicendum quod in his quae ad perfectionem pertinent,
episcopus se habet per modum agentis, religiosi autem per modum
patientis, ut supra dictum est. Agens autem, etiam in naturalibus,
quanto est superius, tanto est magis unum, ea vero quae patiuntur,
sunt diversa. Unde rationabiliter est unus episcopalis status,
religiones vero diversae.
Ad quartum dicendum quod confusio opponitur distinctioni et ordini.
Sic ergo ex multitudine religionum induceretur confusio, si ad idem et
eodem modo diversae religiones essent, absque utilitate et
necessitate. Unde, ut hoc non fiat, salubriter institutum est ne
nova religio, nisi auctoritate summi pontificis, instituatur.
|
|