|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nulla religio institui
debeat ad opera activae vitae. Omnis enim religio pertinet ad
perfectionis statum, ut ex supra dictis patet. Sed perfectio
religiosi status consistit in contemplatione divinorum, dicit enim
Dionysius, VI cap. Eccles. Hier., quod nominantur ex Dei puro
servitio et famulatu, et indivisibili et singulari vita uniente eos
indivisibilium sanctis convolutionibus, idest contemplationibus, ad
deiformem unitatem et amabilem Deo perfectionem. Ergo videtur quod
nulla religio institui possit ad opera activae vitae.
2. Praeterea, idem iudicium videtur esse de monachis et de canonicis
regularibus, ut habetur extra, de postulando, ex parte, et de statu
Monach., quod Dei timorem, dicitur quod a sanctorum monachorum
consortio non putantur seiuncti. Et eadem ratio videtur esse de
omnibus aliis religiosis. Sed monachorum religio est instituta ad
vitam contemplativam, unde Hieronymus dicit, ad Paulinum, si cupis
esse quod diceris, monachus, idest solus, quid facis in urbibus? Et
idem habetur extra, de Renunt., nisi cum pridem; et de
regularibus, licet quibusdam. Ergo videtur quod omnis religio
ordinetur ad vitam contemplativam, et nulla ad activam.
3. Praeterea, vita activa ad praesens saeculum pertinet. Sed omnes
religiosi saeculum deserere dicuntur, unde Gregorius dicit, super
Ezech., qui praesens saeculum deserit et agit bona quae valet, quasi
iam Aegypto derelicto, sacrificium praebet in eremo. Ergo videtur
quod nulla religio possit ordinari ad vitam activam.
Sed contra est quod dicitur Iac. I, religio munda et immaculata
apud Deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in
tribulatione eorum. Sed hoc pertinet ad vitam activam. Ergo
convenienter religio potest ordinari ad vitam activam.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, religionis status
ordinatur ad perfectionem caritatis, quae se extendit ad dilectionem
Dei et proximi. Ad dilectionem autem Dei directe pertinet vita
contemplativa, quae soli Deo vacare desiderat, ad dilectionem autem
proximi pertinet vita activa, quae deservit necessitatibus proximorum.
Et sicut ex caritate diligitur proximus propter Deum, ita etiam
obsequium delatum in proximos redundat in Deum, secundum illud
Matth. XXV, quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Unde et huiusmodi obsequia proximis facta, inquantum ad Deum
referuntur, dicuntur esse sacrificia quaedam, secundum illud Heb.
ult., beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim
hostiis promeretur Deus. Et quia ad religionem proprie pertinet
sacrificium Deo offerre, ut supra habitum est, consequens est quod
convenienter religiones quaedam ad opera vitae activae ordinantur.
Unde et in collationibus patrum, abbas Nesteros, distinguens diversa
religionum studia, dicit, quidam summam intentionis suae erga eremi
secreta et cordis constituunt puritatem; quidam erga institutionem
fratrum et coenobiorum curam; quosdam xenodochii, idest
hospitalitatis, delectat obsequium.
Ad primum ergo dicendum quod Dei servitium et famulatus salvatur etiam
in operibus vitae activae, quibus aliquis servit proximo propter
Deum, sicut dictum est. In quibus etiam salvatur singularitas
vitae, non quantum ad hoc quod homo cum hominibus non conversetur; sed
quantum ad hoc quod homo singulariter his intendat quae ad divinum
obsequium spectant. Et dum religiosi operibus vitae activae insistunt
intuitu Dei, consequens est quod in eis actio ex contemplatione
divinorum derivetur. Unde non privantur omnino fructu contemplativae
vitae.
Ad secundum dicendum quod eadem est ratio de monachis et omnibus aliis
religiosis quantum ad ea quae sunt communia omni religioni, puta quod
totaliter se dedicent divinis obsequiis, et quod essentialia religionis
vota observent, et quod a saecularibus negotiis se abstineant. Sed
non oportet similitudinem esse quantum ad alia quae sunt propria
monasticae professioni, quae specialiter ad vitam contemplativam
ordinantur. Unde in praeinducta decretali de postulando non dicitur
simpliciter quod sit idem iudicium de canonicis regularibus quod de
monachis, sed, quantum ad supradicta, scilicet quod in forensibus
causis officio advocationis non utantur. Et in decretali inducta de
statu monachorum, postquam praemiserat quod non putantur a consortio
monachorum seiuncti canonici regulares, subditur, regulae tamen
inserviunt laxiori. Ex quo patet quod non ad omnia tenentur ad quae
monachi.
Ad tertium dicendum quod dupliciter aliquis potest esse in saeculo,
uno modo, per praesentiam corporalem; alio modo, per mentis
affectum. Unde et discipulis suis dominus dicit, ego elegi vos de
mundo, de quibus tamen ad patrem loquitur dicens, hi in mundo sunt,
et ego ad te venio. Quamvis igitur religiosi qui circa opera activae
vitae occupantur, sint in saeculo secundum praesentiam corporalem, non
tamen sunt in saeculo quantum ad mentis affectum, quia in exterioribus
occupantur non quasi quaerentes aliquid in mundo, sed solum propter
divinum obsequium; utuntur enim hoc mundo tanquam non utentes, ut
dicitur I ad Cor. VII. Unde et Iac. I, postquam dictum est
quod religio munda et immaculata est visitare pupillos et viduas,
subditur, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo, ut scilicet
affectu in rebus saeculi non detineatur.
|
|