|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nulla religio ordinari
possit ad militandum. Omnis enim religio pertinet ad statum
perfectionis. Sed ad perfectionem vitae Christianae pertinet quod
dominus dicit, Matth. V, ego dico vobis, non resistere malo, sed
si quis percusserit te in unam maxillam, praebe ei et alteram, quod
repugnat officio militari. Ergo nulla religio potest institui ad
militandum.
2. Praeterea, gravior est compugnatio corporalium praeliorum quam
concertationes verborum quae in advocationibus fiunt. Sed religiosis
interdicitur officio advocationis uti, ut patet in decretali de
postulando supra inducta. Ergo videtur quod multo minus aliqua religio
possit institui ad militandum.
3. Praeterea, status religionis est status poenitentiae, ut supra
dictum est. Sed poenitentibus, secundum iura, interdicitur militia,
dicitur enim in decretis, de Poenit., dist. V, contrarium omnino
est ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem, redire ad
militiam saecularem. Ergo nulla religio congrue institui potest ad
militandum.
4. Praeterea, nulla religio institui potest ad aliquid iniustum.
Sed sicut Isidorus dicit, in libro Etymol., iustum bellum est quod
ex edicto imperiali geritur. Cum igitur religiosi sint quaedam
privatae personae, videtur quod non liceat eis bellum gerere. Et ita
ad hoc non potest institui aliqua religio.
Sed contra est quod Augustinus dicit, ad Bonifacium, noli
existimare neminem Deo placere posse qui armis bellicis ministrat. In
his erat sanctus David, cui dominus magnum testimonium perhibuit.
Sed ad hoc sunt institutae religiones ut homines Deo placeant. Ergo
nihil prohibet aliquam religionem institui ad militandum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, religio institui potest
non solum ad opera contemplativae vitae, sed etiam ad opera vitae
activae, inquantum pertinent ad subventionem proximorum et obsequium
Dei, non autem inquantum pertinent ad aliquid mundanum tenendum.
Potest autem officium militare ordinari ad subventionem proximorum,
non solum quantum ad privatas personas, sed etiam quantum ad totius
reipublicae defensionem, unde de Iuda Machabaeo dicitur, I
Machab. III, quod praeliabatur praelium Israel cum laetitia, et
dilatavit gloriam populo suo. Ordinari etiam potest ad conservationem
divini cultus, unde ibidem subditur Iudam dixisse, nos pugnabimus pro
animabus nostris et legibus nostris; et infra, XIII, dicit
Simon, vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei
fecimus pro legibus et pro sanctis praelia. Unde convenienter institui
potest aliqua religio ad militandum, non quidem propter aliquid
mundanum, sed propter defensionem divini cultus et publicae salutis;
vel etiam pauperum et oppressorum, secundum illud Psalmi, eripite
pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Ad primum ergo dicendum quod aliquis potest non resistere malo
dupliciter. Uno modo, condonando propriam iniuriam. Et sic potest
ad perfectionem pertinere, quando ita fieri expedit ad salutem
aliorum. Alio modo, tolerando patienter iniurias aliorum. Et hoc ad
imperfectionem pertinet, vel etiam ad vitium, si aliquis potest
convenienter iniurianti resistere. Unde Ambrosius dicit, in libro de
Offic., fortitudo quae bello tuetur a barbaris patriam, vel domi
defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena iustitia est.
Sicut etiam ibidem dicit dominus, quae tua sunt, ne repetas, et
tamen, si aliquis non repeteret ea quae sunt aliorum, si ad eum
pertineat, peccaret. Homo enim laudabiliter donat sua, non autem
aliena. Et multo minus ea quae sunt Dei, non sunt negligenda,
quia, ut Chrysostomus dicit, super Matth., iniurias Dei
dissimulare nimis est impium.
Ad secundum dicendum quod exercere advocationis officium propter
aliquid mundanum, repugnat omni religioni, non autem si hoc aliquis
exerceat, secundum dispositionem sui praelati, pro monasterio suo, ut
in eadem decretali subditur. Neque etiam pro defensione pauperum aut
viduarum, unde in decretis, dist. LXXXVIII, dicitur,
decrevit sancta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones
conducere, aut negotiis saecularibus se permiscere, nisi propter curam
pupillorum, et cetera. Et similiter militare propter aliquid mundanum
est omni religioni contrarium, non autem militare propter obsequium
Dei.
Ad tertium dicendum quod militia saecularis interdicitur
poenitentibus, sed militia quae est propter Dei obsequium, imponitur
alicui in poenitentiam; sicut patet de his quibus iniungitur ut
militent in subsidium terrae sanctae.
Ad quartum dicendum quod religio non sic instituitur ad militandum quod
religiosis propria auctoritate liceat bella gerere, sed solum
auctoritate principum vel Ecclesiae.
|
|