|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nulla religio possit
institui ad praedicandum vel confessiones audiendum. Dicitur enim
VII, qu. I, monachorum vita subiectionis habet verbum et
discipulatus, non docendi vel praesidendi vel pascendi alios, et eadem
ratio esse videtur de aliis religiosis. Sed praedicare et confessiones
audire est pascere vel docere alios. Non ergo ad hoc aliqua religio
potest institui.
2. Praeterea, illud ad quod religio instituitur, videtur esse
maxime proprium religioni, ut supra dictum est. Sed praedicti actus
non sunt proprii religiosorum, sed potius praelatorum. Non ergo ad
huiusmodi actus potest aliqua religio institui.
3. Praeterea, inconveniens videtur quod auctoritas praedicandi et
confessiones audiendi infinitis hominibus committatur. Sed non est
certus numerus eorum qui in religione aliqua recipiuntur. Ergo
inconveniens est quod aliqua religio instituatur ad actus praedictos.
4. Praeterea, praedicatoribus debetur victus a fidelibus Christi,
ut patet I ad Cor. IX. Si ergo committitur praedicationis
officium alicui religioni ad hoc institutae, sequetur quod fideles
Christi teneantur ad exhibendum sumptus infinitis personis, quod cedit
in magnum eorum gravamen. Non ergo debet aliqua religio institui ad
huiusmodi actus exercendos.
5. Praeterea, institutio Ecclesiae debet sequi institutionem
Christi. Sed Christus primo misit ad praedicandum duodecim
apostolos, ut habetur Luc. IX; et postea misit septuagintaduos
discipulos, ut habetur Luc. X; et sicut Glossa ibidem dicit,
apostolorum formam tenent episcopi, septuagintaduorum discipulorum
minores presbyteri, scilicet curati. Ergo, praeter episcopos et
presbyteros parochiales, non debet aliqua religio institui ad
praedicandum vel ad confessiones audiendum.
Sed contra est quod in collationibus patrum, abbas Nesteros, de
diversitate religionum loquens, dicit, quidam eligentes aegrotantium
curam, alii intercessionem quae pro miseris atque oppressis impenditur
exequentes, aut doctrinae instantes, aut eleemosynas pauperibus
largientes, inter magnos ac summos viros, pro affectu suo ac pietate,
viguerunt. Ergo, sicut ad aegrotantium curam aliqua religio potest
institui, ita etiam ad docendum populum per praedicationem et alia
huiusmodi opera.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, convenienter religio
institui potest ad opera vitae activae, secundum quod ordinantur ad
utilitatem proximorum, et ad obsequium Dei, et conservationem divini
cultus. Magis autem procuratur utilitas proximorum per ea quae
pertinent ad spiritualem animae salutem, quam per ea quae pertinent ad
subveniendum corporali necessitati, quanto spiritualia corporalibus
sunt potiora, unde supra dictum est quod eleemosynae spirituales sunt
corporalibus potiores. Hoc etiam magis pertinet ad obsequium Dei,
cui nullum sacrificium est magis acceptum quam zelus animarum, ut
Gregorius dicit, super Ezech. Maius etiam est spiritualibus armis
contra errores haereticorum et tentationes Daemonum fideles defendere,
quam corporalibus armis populum fidelem tueri. Et ideo
convenientissimum est ad praedicandum, et ad alia quae pertinent ad
salutem animarum, aliquam religionem institui.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui operatur ex virtute alterius,
agit per modum instrumenti. Minister autem est sicut instrumentum
animatum, ut philosophus dicit, in I Polit. Unde quod aliquis
auctoritate praelatorum praedicet, vel alia huiusmodi faciat, non
supergreditur discipulatus vel subiectionis gradum, qui competit
religiosis.
Ad secundum dicendum quod, sicut religiones aliquae instituuntur ad
militandum, non quidem ut militent auctoritate propria, sed
auctoritate principum vel Ecclesiae, quibus ex officio competit,
sicut dictum est; ita etiam religiones instituuntur ad praedicandum et
confessiones audiendum, non quidem propria auctoritate, sed
auctoritate praelatorum superiorum et inferiorum, ad quos ex officio
pertinet. Et ita subvenire praelatis in tali ministerio est huiusmodi
religionis proprium.
Ad tertium dicendum quod a praelatis non conceditur talibus religiosis
ut quilibet indifferenter possit praedicare vel confessiones audire,
sed secundum moderationem eorum qui huiusmodi religionibus
praeficiuntur; vel secundum taxationem ipsorum praelatorum.
Ad quartum dicendum quod plebs fidelis non tenetur ex debito iuris ad
sumptus ministrandos nisi ordinariis praelatis, qui propter hoc decimas
et oblationes fidelium recipiunt et alios ecclesiasticos reditus. Sed
si aliqui gratis in huiusmodi actibus velint fidelibus ministrare, non
potestative ab eis sumptus exigentes, non propter hoc gravantur
fideles, quia et ipsi possunt liberaliter recompensare temporalem
subventionem, ad quam, etsi non teneantur ex debito iuris, tenentur
tamen ex debito caritatis; non autem ita quod eis sit tribulatio,
aliis autem remissio, ut dicitur II ad Cor. VIII. Si tamen
non invenirentur qui gratis se huiusmodi obsequiis manciparent,
tenerentur ordinarii praelati, si ipsi non sufficerent alios ad hoc
idoneos quaerere, quibus sumptus ipsi ministrarent.
Ad quintum dicendum quod formam septuagintaduorum discipulorum non
solum tenent presbyteri curati, sed quicumque alii minoris ordinis
episcopis in eorum officio subserviant. Non enim legitur quod
septuagintaduobus discipulis dominus aliquas determinatas parochias
assignaret, sed quod mittebat eos ante faciem suam in omnem civitatem
et locum quo erat ipse venturus. Opportunum autem fuit ut, praeter
ordinarios praelatos, alii assumerentur ad huiusmodi officia, propter
multitudinem fidelis populi, et difficultatem inveniendi sufficientes
personas distribuendas singulis plebibus. Sicut etiam et religiones ad
militandum necesse fuit institui, propter defectum saecularium
principum ad resistendum infidelibus in aliquibus terris.
|
|