|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sit instituenda
aliqua religio ad studendum. Dicitur enim in Psalmo, quoniam non
cognovi litteraturam, introibo in potentias domini, Glossa, idest,
in virtutem Christianam. Sed perfectio Christianae virtutis maxime
videtur ad religiosos pertinere. Ergo eorum non est studio litterarum
insistere.
2. Praeterea, illud quod est dissensionis principium, religiosis
non competit, qui in unitatem pacis congregantur. Sed studium
dissensionem inducit, unde et in philosophis subsecuta est diversitas
sectarum. Unde et Hieronymus, super Epist. ad Tit., dicit,
antequam, Diaboli instinctu, studia in religione fierent, et
diceretur in populis, ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, et
cetera. Ergo videtur quod nulla religio debeat institui ad studendum.
3. Praeterea, professio Christianae religionis differre debet a
professione gentilium. Sed apud gentiles aliqui philosophiam
profitebantur. Et nunc etiam aliqui saeculares dicuntur aliquarum
scientiarum professores. Non ergo religiosis competit studium
litterarum.
Sed contra est quod Hieronymus, in epistola ad Paulinum, invitat
eum ad discendum in statu monastico, dicens, discamus in terris quorum
scientia nobis perseverat in caelis. Et infra, quidquid quaesieris,
tecum scire conabor.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, religio potest ordinari ad
vitam activam, et ad vitam contemplativam. Inter opera autem vitae
activae, principaliora sunt illa quae ordinantur directe ad salutem
animarum, sicut praedicare et alia huiusmodi. Competit ergo studium
litterarum religioni tripliciter. Primo quidem, quantum ad id quod
est proprium contemplativae vitae. Ad quam studium litterarum
dupliciter adiuvat. Uno modo, directe coadiuvando ad contemplandum,
illuminando scilicet intellectum. Vita enim contemplativa de qua nunc
loquimur, principaliter ordinatur ad considerationem divinorum, ut
supra habitum est, in qua dirigitur homo ad considerandum divina.
Unde in laudem viri iusti dicitur in Psalmo, quod in lege domini
meditabitur die ac nocte. Et Eccli. XXXIX dicitur, sapientiam
antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit. Alio modo,
studium litterarum iuvat contemplativam vitam indirecte removendo
contemplationis pericula, scilicet errores, qui in contemplatione
divinorum frequenter accidunt his qui Scripturas ignorant, sicut in
collationibus patrum legitur quod abbas Serapion, propter
simplicitatem, incidit in errorem Anthropomorphitarum, idest eorum
qui Deum habere humanam formam arbitrantur. Unde dicit Gregorius,
in VI Moral., quod nonnulli, dum plus exquirunt contemplando quam
capiunt, usque ad perversa dogmata erumpunt, et dum veritatis esse
discipuli humiliter negligunt, magistri errorum fiunt. Et propter hoc
dicitur Eccle. II, cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem
meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque
stultitiam. Secundo, necessarium est studium litterarum religioni
institutae ad praedicandum et ad alia huiusmodi exercendum. Unde
apostolus dicit, Tit. I, de episcopo, ad cuius officium huiusmodi
actus pertinent, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem
sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui
contradicunt arguere. Nec obstat quod apostoli absque studio
litterarum ad praedicandum sunt missi, quia, ut Hieronymus dicit, in
epistola ad Paulinum, quidquid aliis exercitatio et quotidiana in lege
meditatio tribuere solet, illis spiritus sanctus suggerebat. Tertio,
studium litterarum religioni congruit quantum ad id quod est omni
religioni commune. Valet enim ad vitandum carnis lasciviam. Unde
Hieronymus dicit, ad rusticum monachum, ama Scripturarum studia, et
carnis vitia non amabis. Avertit enim animum a cogitatione lasciviae,
et carnem macerat, propter studii laborem, secundum illud Eccli.
XXXI, vigilia honestatis tabefaciet carnes. Valet etiam ad
auferendum cupiditatem divitiarum. Unde Sap. VII dicitur,
divitias nihil esse dixi in comparatione illius. Et I Machab.
XII dicitur, nos autem nullo horum indiguimus, scilicet exteriorum
subsidiorum, habentes solatio sanctos libros qui in manibus nostris
sunt. Valet etiam ad obedientiae documentum. Unde Augustinus
dicit, in libro de operibus Monach., quae est ista perversitas,
lectioni nolle obtemperare, dum vult ei vacare? Et ideo manifestum
est quod congrue potest institui religio ad studium litterarum.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa ibi exponit de littera veteris
legis, de qua apostolus dicit, II ad Cor. III, littera
occidit. Unde non cognoscere litteraturam est non approbare litteralem
circumcisionem et ceteras carnales observantias.
Ad secundum dicendum quod studium ad scientiam ordinatur, quae sine
caritate inflat, et per consequens dissensiones facit, secundum illud
Prov. XIII, inter superbos semper sunt iurgia; sed cum caritate
aedificat, et concordiam parit. Unde I ad Cor. I, apostolus,
cum dixisset, divites facti estis in omni verbo et in omni scientia,
postmodum subdit, idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis
schismata. Hieronymus tamen non loquitur ibi de studiis litterarum,
sed de studiis dissensionum, quae per haereticos et schismaticos
intraverunt in religione Christiana.
Ad tertium dicendum quod philosophi profitebantur studia litterarum
quantum ad saeculares doctrinas. Sed religiosis competit principaliter
intendere studio litterarum pertinentium ad doctrinam quae secundum
pietatem est, ut dicitur Tit. I. Aliis autem doctrinis intendere
non pertinet ad religiosos, quorum tota vita divinis obsequiis
mancipatur, nisi inquantum ordinantur ad sacram doctrinam. Unde
Augustinus dicit, in fine musicae, nos, dum negligendos esse non
aestimamus quos haeretici rationum et scientiae fallaci pollicitatione
decipiunt, tardius incedimus consideratione ipsarum viarum. Quod
tamen facere non auderemus, nisi multos pios Ecclesiae filios, eadem
refellendorum haereticorum necessitate, fecisse videremus.
|
|