|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod religio quae vacat vitae
contemplativae, non sit potior ea quae vacat operationibus vitae
activae. Dicitur enim extra, de regularibus et Transeunt. ad
Relig., cap. licet, sicut maius bonum minori bono praeponitur, ita
communis utilitas speciali utilitati praefertur, et in hoc casu recte
praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor
quieti. Sed religio est melior quae ad maius bonum ordinatur. Ergo
videtur quod religiones quae ordinantur ad vitam activam, sint potiores
illis quae ordinantur ad vitam contemplativam.
2. Praeterea, omnis religio ordinatur ad perfectionem caritatis, ut
supra habitum est. Sed super illud Heb. XII, nondum usque ad
sanguinem restitistis, dicit Glossa, perfectior in hac vita dilectio
nulla est ea ad quam sancti martyres pervenerunt, qui contra peccatum
usque ad sanguinem certaverunt. Certare autem usque ad sanguinem
competit religionibus quae ad militiam ordinantur, quae tamen pertinent
ad vitam activam. Ergo videtur quod huiusmodi religiones sint
potissimae.
3. Praeterea, tanto videtur esse aliqua religio perfectior, quanto
est arctior. Sed nihil prohibet aliquas religiones ad vitam activam
ordinatas esse arctioris observantiae quam illae quae ordinantur ad
vitam contemplativam. Ergo sunt potiores.
Sed contra est quod dominus, Luc. X, dicit optimam partem esse
Mariae, per quam vita contemplativa significatur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, differentia unius
religionis ad aliam principaliter quidem attenditur ex parte finis,
secundario autem ex parte exercitii. Et quia non potest aliquid dici
altero potius nisi secundum id in quo ab eo differt, ideo excellentia
unius religionis super aliam principaliter quidem attenditur secundum
religionis finem, secundario autem secundum exercitium. Diversimode
tamen secundum utrumque comparatio attenditur, nam comparatio quae est
secundum finem est absoluta, eo quod finis propter se quaeritur;
comparatio autem quae est secundum exercitium, est respectiva, quia
exercitium non quaeritur propter se, sed propter finem. Et ideo illa
religio alteri praefertur quae ordinatur ad finem absolute potiorem,
vel quia est maius bonum; vel quia ad plura bona ordinatur. Si vero
sit finis idem, secundario attenditur praeeminentia religionis, non
secundum quantitatem exercitii, sed secundum proportionem eius ad finem
intentum. Unde et in collationibus patrum introducitur sententia beati
Antonii, qui praetulit discretionem, per quam aliquis omnia
moderatur, et ieiuniis et vigiliis et omnibus huiusmodi observantiis.
Sic ergo dicendum est quod opus vitae activae est duplex. Unum quidem
quod ex plenitudine contemplationis derivatur, sicut doctrina et
praedicatio. Unde et Gregorius dicit, in V Homil. super
Ezech., quod de perfectis viris post contemplationem suam redeuntibus
dicitur, memoriam suavitatis tuae eructabunt. Et hoc praefertur
simplici contemplationi. Sicut enim maius est illuminare quam lucere
solum, ita maius est contemplata aliis tradere quam solum contemplari.
Aliud autem est opus activae vitae quod totaliter consistit in
occupatione exteriori, sicut eleemosynas dare, hospites recipere, et
alia huiusmodi. Quae sunt minora operibus contemplationis, nisi forte
in casu necessitatis, ut ex supra dictis patet. Sic ergo summum
gradum in religionibus tenent quae ordinantur ad docendum et
praedicandum. Quae et propinquissimae sunt perfectioni episcoporum,
sicut et in aliis rebus fines primorum coniunguntur principiis
secundorum, ut Dionysius dicit, VII cap. de Div. Nom.
Secundum autem gradum tenent illae quae ordinantur ad contemplationem.
Tertius est earum quae occupantur circa exteriores actiones. In
singulis autem horum graduum potest attendi praeeminentia secundum quod
una religio ordinatur ad altiorem actum in eodem genere, sicut inter
opera activae, potius est redimere captivos quam recipere hospites; et
in operibus contemplativae, potior est oratio quam lectio. Potest
etiam attendi praeeminentia, si una earum ad plura horum ordinetur quam
alia, vel si convenientiora statuta habeat ad finem propositum
consequendum.
Ad primum ergo dicendum quod decretalis illa loquitur de vita activa
prout ordinatur ad salutem animarum.
Ad secundum dicendum quod religiones quae instituuntur propter
militiam, directius ordinantur ad hoc quod effundant sanguinem
hostium, quam ad hoc quod eorum sanguis fundatur, quod proprie
martyribus competit. Nihil tamen prohibet huiusmodi religiosos in
aliquo casu meritum martyrii consequi, et in hoc praeferri aliis
religiosis, sicut et opera activa interdum in aliquo casu praeferuntur
contemplationi.
Ad tertium dicendum quod arctitudo observantiarum non est id quod
praecipue in religione commendatur, ut beatus Antonius dicit. Et
Isaiae LVIII dicitur, nunquid hoc est ieiunium quod elegi, per
diem affligere animam suam? Assumitur tamen in religione ut necessaria
ad carnis macerationem, quae, si sine discretione fit, periculum
deficiendi habet annexum, sicut beatus Antonius dicit. Et ideo non
est potior religio ex hoc quod habet arctiores observantias, sed ex hoc
quod ex maiori discretione sunt eius observantiae ordinatae ad finem
religionis. Sicut ad continentiam efficacius ordinatur maceratio
carnis per abstinentiam cibi et potus, quae pertinent ad famem et
sitim, quam per subtractionem vestium, quae pertinent ad frigus et
nuditatem; et quam per corporalem laborem.
|
|