|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod habere aliquid in
communi diminuat perfectionem religionis. Dicit enim dominus,
Matth. XIX, si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes
et da pauperibus, ex quo patet quod carere mundanis divitiis pertineat
ad perfectionem vitae Christianae. Sed illi qui habent aliquid in
communi, non carent mundanis divitiis. Ergo videtur quod non
attingant omnino ad perfectionem Christianae vitae.
2. Praeterea, ad perfectionem consiliorum pertinet ut homo mundana
sollicitudine careat, unde et apostolus, I ad Cor. VII, dans
consilium de virginitate, dicit, volo vos sine sollicitudine esse.
Sed ad sollicitudinem praesentis vitae pertinet quod aliqui reservent
sibi aliquid in futurum, quam quidem sollicitudinem dominus discipulis
prohibet, Matth. VI, dicens, nolite solliciti esse in crastinum.
Ergo videtur quod habere aliquid in communi diminuat perfectionem
Christianae vitae.
3. Praeterea, divitiae communes quodammodo pertinent ad singulos qui
sunt in communitate, unde Hieronymus, ad Heliodorum episcopum,
dicit de quibusdam, sunt ditiores monachi quam fuerant saeculares;
possident opes sub Christo paupere, quas sub locuplete Diabolo non
habuerant; suspirat eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante
mendicos. Sed quod aliquis habeat divitias proprias derogat
perfectioni religionis. Ergo etiam perfectioni religionis derogat quod
aliquid in communi habeatur.
4. Praeterea, Gregorius narrat, in III Dialog., de quodam
sanctissimo viro Isaac, quod, cum ei discipuli humiliter innuerent ut
pro usu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille,
sollicitus suae paupertatis custos, fortem sententiam tenebat,
dicens, monachus qui in terra possessiones quaerit, monachus non est.
Quod intelligitur de communibus possessionibus, quae pro communi usu
monasterii ei offerebantur. Ergo videtur quod habere aliquid in
communi tollat perfectionem religionis.
5. Praeterea, dominus, perfectionem religionis discipulis tradens,
Matth. X, dicit nolite possidere aurum neque argentum, neque
pecuniam in zonis vestris, non peram in via, per quod, ut Hieronymus
dicit, arguit philosophos qui vulgo appellantur Bactroperitae, quod,
contemptores saeculi et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum
vehant. Ergo videtur quod reservare aliquid, sive in proprio sive in
communi, diminuat perfectionem religionis.
Sed contra est quod prosper dicit, in libro de vita Contempl., et
habetur XII, qu. I, satis ostenditur et propria debere propter
perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis, Ecclesiae
posse facultates, quae sunt profecto communia, possidere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, perfectio non
consistit essentialiter in paupertate, sed in Christi sequela,
secundum illud Hieronymi super Matth., quia non sufficit omnia
relinquere, addidit Petrus quod perfectum est, idest, secuti sumus
te, paupertas autem est sicut instrumentum vel exercitium perveniendi
ad perfectionem. Unde in collationibus patrum, abbas Moyses dicit,
ieiunia, vigiliae, meditatio Scripturarum, nuditas, ac privatio
omnium facultatum, non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt
est autem privatio omnium facultatum, sive paupertas, perfectionis
instrumentum, inquantum per remotionem divitiarum tolluntur quaedam
caritatis impedimenta. Quae sunt praecipue tria. Quorum primum est
sollicitudo, quam secum divitiae afferunt. Unde dominus dicit,
Matth. XIII, qui autem est seminatus in spinis, hic est qui
verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum
suffocat verbum secundum autem est divitiarum amor, qui ex divitiis
possessis augetur. Unde Hieronymus dicit, super Matth., quod quia
divitiae habitae difficile contemnuntur, non dixit dominus, Matth.
XIX, impossibile est divitem intrare in regnum caelorum, sed,
difficile. Tertium autem est inanis gloria vel elatio, quae ex
divitiis nascitur, secundum illud Psalmi, qui confidunt in virtute
sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Horum ergo trium
primum a divitiis separari non potest totaliter, sive sint magnae sive
parvae, necesse est enim hominem aliqualiter sollicitari de acquirendis
vel conservandis exterioribus rebus. Sed si res exteriores non
quaerantur vel habeantur nisi in modica quantitate, quantum sufficiunt
ad simplicem victum, talis sollicitudo non multum impedit hominem.
Unde nec perfectioni repugnat Christianae vitae. Non enim omnis
sollicitudo a domino interdicitur, sed superflua et nociva, unde super
illud Matth. VI, nolite solliciti esse animae vestrae, quid
manducetis, etc., dicit Augustinus, in libro de Serm. Dom. in
monte, non hoc dicit, ut ista non procurent quantum necessitatis est,
sed ut non ista intueantur, et propter ista faciant quidquid in
Evangelii praedicatione facere iubentur. Sed abundans divitiarum
possessio abundantiorem sollicitudinem ingerit, per quam animus hominis
multum distrahitur et impeditur, ne totaliter feratur in Dei
obsequium. Alia vero duo, scilicet amor divitiarum et elatio seu
gloriatio de divitiis, non consequuntur nisi abundantes divitias.
Differt tamen circa hoc utrum divitiae, abundantes vel moderatae, in
proprio vel in communi habeantur. Nam sollicitudo quae circa proprias
divitias adhibetur, pertinet ad amorem privatum, quo quis se
temporaliter amat, sed sollicitudo quae adhibetur circa res communes,
pertinet ad amorem caritatis, quae non quaerit quae sua sunt, sed
communibus intendit. Et quia religio ad perfectionem caritatis
ordinatur, quam perficit amor Dei usque ad contemptum sui; habere
aliquid proprium repugnat perfectioni religionis. Sed sollicitudo quae
adhibetur circa bona communia, pertinere potest ad caritatem, licet
etiam per hoc impediri possit aliquis altior caritatis actus, puta
contemplationis divinae aut instructionis proximorum. Ex quo patet
quod habere superabundantes divitias in communi, sive in rebus
mobilibus sive immobilibus, est impedimentum perfectionis, licet non
totaliter excludat eam. Habere autem de rebus exterioribus in
communi, sive mobilibus sive immobilibus, quantum sufficit ad
simplicem victum, perfectionem religionis non impedit, si consideretur
paupertas in comparatione ad communem finem religionum, qui est vacare
divinis obsequiis. Si autem consideretur per comparationem ad
speciales fines religionum, sic, praesupposito tali fine, paupertas
maior vel minor est religioni accommoda, et tanto erit unaquaeque
religio secundum paupertatem perfectior, quanto habet paupertatem magis
proportionatam suo fini. Manifestum est enim quod ad exteriora et
corporalia opera vitae activae indiget homo copia exteriorum rerum, ad
contemplationem autem pauca requiruntur. Unde philosophus dicit, in
X Ethic., quod ad actiones multis opus est, et quanto utique
maiores sunt et meliores, pluribus, speculanti autem nullo talium ad
operationem necessitas sed solis necessariis indiget; alia vero
impedimenta sunt ad speculationem. Sic igitur patet quod religio quae
ordinatur ad actiones corporales activae vitae, puta ad militandum vel
ad hospitalitatem sectandam, imperfecta esset si communibus careret
divitiis. Religiones autem quae ad contemplativam vitam ordinantur,
tanto perfectiores sunt, quanto eorum paupertas minorem eis
sollicitudinem temporalium ingerit. Tanto autem sollicitudo
temporalium rerum magis impedit religionem, quanto sollicitudo
spiritualium maior ad religionem requiritur. Manifestum est autem quod
maiorem sollicitudinem spiritualium requirit religio quae est instituta
ad contemplandum et contemplata aliis tradendum per doctrinam et
praedicationem, quam illa quae est instituta ad contemplandum tantum.
Unde talem religionem decet paupertas talis quae minimam sollicitudinem
ingerat. Manifestum est autem quod minimam sollicitudinem ingerit
conservare res usui hominum necessarias, tempore congruo procuratas.
Et ideo tribus gradibus religionum supra positis triplex gradus
paupertatis competit. Nam illis religionibus quae ordinantur ad
corporales actiones activae vitae, competit habere abundantiam
divitiarum communium. Illis autem religionibus quae sunt ordinatae ad
contemplandum, magis competit habere possessiones moderatas, nisi
simul oporteat tales religiosos, per se vel per alios, hospitalitatem
tenere et pauperibus subvenire. Illis autem quae ordinantur ad
contemplata aliis tradendum, competit vitam habere maxime ab
exterioribus sollicitudinibus expeditam. Quod quidem fit dum modica
quae sunt necessaria vitae, congruo tempore procurata, conservantur.
Et hoc dominus, paupertatis institutor, docuit suo exemplo, habebat
enim loculos, Iudae commissos, in quibus recondebantur ei oblata, ut
habetur Ioan. XII. Nec obstat quod Hieronymus dicit, super
Matth., si quis obiicere voluerit, quomodo Iudas in loculis
pecuniam portabat? Respondebimus, quia rem pauperum in usus suos
convertere nefas putavit, scilicet solvendo tributum, quia inter illos
pauperes praecipui erant eius discipuli, in quorum necessitates pecunia
loculorum Christi expendebatur. Dicitur enim Ioan. IV, quod
discipuli abierant in civitatem ut cibos emerent, et Ioan. XIII
dicitur quod discipuli putabant, quia loculos habebat Iudas, quod
dixisset ei Iesus, eme quae opus sunt nobis ad diem festum; aut ut
egenis aliquid daret. Ex quo patet quod conservare pecuniam, aut
quascumque alias res communes, ad sustentationem religiosorum
congregationis eiusdem, vel quorumcumque aliorum pauperum, est
conforme perfectioni, quam Christus docuit suo exemplo. Sed et
discipuli, post resurrectionem, a quibus omnis religio sumpsit
originem, pretia praediorum conservabant, et distribuebant unicuique
prout cuique opus erat.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, ex illo verbo domini
non intelligitur quod ipsa paupertas sit perfectio, sed perfectionis
instrumentum, et, sicut ostensum est, minimum inter tria principalia
instrumenta perfectionis; nam votum continentiae praeeminet voto
paupertatis, et votum obedientiae praefertur utrique. Quia vero
instrumentum non propter se quaeritur, sed propter finem, non tanto
aliquid fit melius quanto maius est instrumentum, sed quanto magis est
fini proportionatum, sicut medicus non tanto magis sanat quanto maiorem
dat medicinam, sed quanto medicina est magis proportionata morbo. Sic
igitur non oportet quod religio tanto sit perfectior quanto maiorem
habet paupertatem, sed quanto eius paupertas est magis proportionata
communi fini et speciali. Et si daretur quod excessus paupertatis
faceret religionem perfectiorem secundum hoc quod est pauperior, non
tamen faceret eam perfectiorem simpliciter posset enim esse quod alia
religio excederet in his quae pertinent ad continentiam et obedientiam,
et sic esset simpliciter perfectior, quia quod in melioribus excedit,
est simpliciter melius.
Ad secundum dicendum quod per hoc quod dominus dicit, nolite solliciti
esse in crastinum, non intelligitur quod nihil reservetur in futurum.
Hoc enim periculosum esse beatus Antonius, in collationibus patrum,
ostendit, dicens quod privationem omnium facultatum ita sectantes ut ex
ipsis nec unius quidem diei victum sibimet, unumve denarium superesse
paterentur, et alia huiusmodi facientes, ita vidimus repente deceptos
ut arreptum opus non potuerint congruo exitu terminare. Et ut
Augustinus dicit, in libro de operibus Monach., si hoc verbum
domini, nolite solliciti esse in crastinum, ita intelligatur ut nihil
in crastinum reponatur, non poterunt ista servare qui se per multos
dies a conspectu hominum separatos includunt, viventes in magna
intentione orationum. Et postea subdit, an forte, quo sunt
sanctiores, eo sunt volucribus dissimiliores? Et postea subdit, si
enim urgeantur ex Evangelio ut nihil reponant in crastinum,
respondent, cur ergo ipse dominus loculos habuit, ubi pecuniam
collectam reponeret? Cur tanto ante, fame imminente, frumenta
sanctis patribus missa sunt? Cur apostoli indigentiae sanctorum
necessaria procurarunt? Quod ergo dicitur, nolite solliciti esse in
crastinum, secundum Hieronymum, sic exponitur, sufficit nobis
praesentis temporis cogitatio, futura, quae incerta sunt, Deo
relinquamus. Secundum Chrysostomum, sic, sufficit labor quem
pateris propter necessaria, noli de superfluis laborare. Secundum
Augustinum, sic, cum aliquid boni operamur, non temporalia, quae
significantur per crastinum, sed aeterna cogitemus.
Ad tertium dicendum quod verbum Hieronymi habet locum ubi sunt
superabundantes divitiae quae habentur quasi propriae, vel per quarum
abusum etiam singuli de communitate superbiunt et lasciviunt. Non
autem habet locum in divitiis moderatis communiter conservatis ad solam
sustentationem vitae, qua singuli indigent, eadem enim est ratio quod
singuli utantur his quae pertinent ad necessaria vitae, et quod
communiter conserventur.
Ad quartum dicendum quod Isaac possessiones renuebat recipere, quia
timebat ne per hoc ad superfluas divitias veniretur, per quarum abusum
impediretur religionis perfectio. Unde Gregorius ibidem subdit, sic
metuebat paupertatem suae securitatis perdere, sicut avari divites
solent perituras divitias custodire. Non autem legitur quod renuerit
recipere aliqua necessaria ad vitae sustentationem communiter
conservanda.
Ad quintum dicendum quod philosophus, in I Polit., dicit panem et
vinum et alia huiusmodi esse divitias naturales, pecunias vero divitias
artificiales. Et inde est quod quidam philosophi nolebant uti
pecunia, sed aliis rebus, quasi secundum naturam viventes. Et ideo
Hieronymus, ibidem, per sententiam domini, qui similiter utrumque
interdicit, ostendit quod in idem redit habere pecuniam, et alias res
necessarias vitae. Et tamen, licet dominus huiusmodi non portari in
via ab his qui ad praedicandum mittebantur, ordinaverit, non tamen ea
in communi conservari prohibuit. Qualiter tamen illa verba domini sint
intelligenda, supra ostensum est.
|
|