|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod perfectior sit religio
in societate viventium quam agentium solitariam vitam. Dicitur enim
Eccle. IV, melius est duos esse quam unum, habent enim emolumentum
societatis suae. Ergo videtur perfectior esse religio in societate
viventium.
2. Praeterea, Matth. XVIII dicitur, ubi fuerint duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum. Sed nihil
potest esse melius quam Christi societas. Ergo videtur quod vivere in
congregatione sit melius quam ducere solitariam vitam.
3. Praeterea, inter alia religionis vota, votum obedientiae
excellentius est, et humilitas est maxime Deo accepta. Sed
obedientia et humilitas magis observatur in communi conversatione quam
in solitudine. Dicit enim Hieronymus, in epistola ad rusticum
monachum, in solitudine cito subrepit superbia, dormit quando
voluerit, facit quod voluerit. E contrario autem ipse docet eum qui
in societate vivit, dicens, non facias quod vis, comedas quod
iuberis, habeas quantum acceperis, subiiciaris cui non vis, servias
fratribus, praepositum monasterii timeas ut Deum, diligas ut
parentem. Ergo videtur quod religio viventium in societate sit
perfectior ea quae solitariam vitam agit.
4. Praeterea, dominus dicit, Luc. XI, nemo accendit lucernam
et in abscondito ponit, neque sub modio. Sed illi qui solitariam
vitam agunt, videntur esse in abscondito positi, nihil utilitatis
hominibus afferentes. Ergo videtur quod eorum religio non sit
perfectior.
5. Praeterea, id quod est contra naturam hominis, non videtur ad
perfectionem virtutis pertinere. Sed homo naturaliter est animal
sociale, ut philosophus dicit, in I Polit. Ergo videtur quod agere
solitariam vitam non sit perfectius quam agere vitam socialem.
Sed contra est quod Augustinus, in libro de operibus Monach.,
illos sanctiores esse dicit qui, a conspectu hominum separati, nulli
ad se praebent accessum, viventes in magna intentione orationum.
Respondeo dicendum quod solitudo, sicut et paupertas, non est ipsa
essentia perfectionis, sed perfectionis instrumentum, unde in
collationibus patrum, dicit abbas Moyses quod pro puritate cordis,
solitudo sectanda est, sicut et ieiunia et alia huiusmodi. Manifestum
est autem quod solitudo non est instrumentum congruum actioni, sed
contemplationi, secundum illud Osee II, ducam eam in solitudinem,
et loquar ad cor eius. Unde non congruit religionibus quae sunt
ordinatae ad opera vitae activae, sive corporalia sive spiritualia,
nisi forte ad tempus, exemplo Christi qui, ut dicitur Luc. VI,
exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. Competit
autem religionibus quae sunt ad contemplationem ordinatae.
Considerandum tamen est quod id quod est solitarium, debet esse sibi
per se sufficiens. Hoc autem est cui nihil deest, quod pertinet ad
rationem perfecti. Et ideo solitudo competit contemplanti qui iam ad
perfectum pervenit. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo, ex
solo divino munere, sicut patet de Ioanne Baptista, qui fuit
repletus spiritu sancto adhuc ex utero matris suae; unde et cum adhuc
puer esset, erat in desertis, ut dicitur Luc. I. Alio modo, per
exercitium virtuosi actus, secundum illud Heb. V, perfectorum est
solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad
discretionem boni et mali. Ad exercitium autem huiusmodi iuvatur homo
ex aliorum societate, dupliciter. Uno modo, quantum ad intellectum,
ut instruatur in his quae sunt contemplanda, unde Hieronymus dicit,
ad rusticum monachum, mihi placet ut habeas sacrum contubernium, nec
ipse te doceas. Secundo, quantum ad affectum, ut scilicet noxiae
affectiones hominis reprimantur exemplo et correctione aliorum, quia ut
dicit Gregorius, XXX Moral., super illud, cui dedi in
solitudine domum, quid prodest solitudo corporis, si solitudo defuerit
cordis? Et ideo vita socialis necessaria est ad exercitium
perfectionis, solitudo autem competit iam perfectis. Unde Hieronymus
dicit, ad rusticum monachum, solitariam vitam comprehendimus minime,
quam semper laudabimus, sed de ludo monasteriorum huiusmodi volumus
egredi milites quos rudimenta non terreant, qui specimen conversationis
suae multo tempore dederint. Sicut igitur id quod iam perfectum est,
praeeminet ei quod ad perfectionem exercetur; ita vita solitariorum,
si debite assumatur, praeeminet vitae sociali. Si autem absque
praecedenti exercitio talis vita assumatur, est periculosissima, nisi
per divinam gratiam suppleatur quod in aliis per exercitium acquiritur,
sicut patet de beatis Antonio et Benedicto.
Ad primum ergo dicendum quod Salomon ostendit melius esse quod sint
duo simul quam unus, propter auxilium quod unus habet ab alio, vel ad
sublevandum vel ad fovendum vel ad spiritualiter calefaciendum. Quo
quidem auxilio iam non indigent qui sunt perfectionem assecuti.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur I Ioan. IV, qui manet
in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Sicut ergo Christus est
in medio eorum qui sibi invicem per dilectionem proximi sociantur, ita
habitat in corde eius qui divinae contemplationi insistit per
dilectionem Dei.
Ad tertium dicendum quod actu obedire est necessarium his qui indigent
exerceri secundum directionem aliorum ad perfectionem capiendam. Sed
illi qui iam perfecti sunt, spiritu Dei sufficienter aguntur, ut non
indigeant actu aliis obedire. Habent tamen obedientiam in
praeparatione animi.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XIX de
Civ. Dei, a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad
laudabile pertinet otium. Quod autem aliquis super candelabrum
ponatur, non pertinet ad ipsum, sed ad eius superiores. Quae sarcina
si non imponatur, ut Augustinus ibidem subdit, contemplandae veritati
vacandum est, ad quam plurimum valet solitudo. Et tamen illi qui
solitariam vitam agunt, multum utiles sunt generi humano. Unde
Augustinus dicit, in libro de moribus Ecclesiae, de his loquens,
pane solo, qui eis per certa intervalla temporum affertur, et aqua
contenti, desertissimas terras incolunt, perfruentes colloquio Dei,
cui puris mentibus inhaeserunt. Videntur autem nonnullis res humanas
plus quam oporteret deseruisse, non intelligentibus quantum nobis eorum
animus in orationibus prosit, et vita ad exemplum, quorum corpora
videre non sinimur.
Ad quintum dicendum quod homo potest solitarius vivere dupliciter.
Uno modo, quasi societatem humanam non ferens propter animi
saevitiam, et hoc est bestiale. Alio modo, per hoc quod totaliter
divinis rebus inhaeret, et hoc est supra hominem. Et ideo philosophus
dicit, in I Polit., quod ille qui aliis non communicat, est bestia
aut Deus, idest divinus vir.
|
|