|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod nullus debeat alios
inducere ad religionem intrandum. Mandat enim beatus Benedictus, in
regula sua, quod venientibus ad religionem non sit facilis praebendus
ingressus, sed probandum est an spiritus a Deo sint. Et hoc etiam
docet Cassianus, in IV Lib. de institutis Coenob. Multo ergo
minus licet aliquem ad religionem inducere.
2. Praeterea, Matth. XXIII, dominus dicit, vae vobis. Qui
circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et, cum factus
fuerit, facitis eum filium Gehennae duplo quam vos. Sed hoc videntur
facere qui homines ad religionem inducunt. Ergo videtur hoc esse
vituperabile.
3. Praeterea, nullus debet inducere aliquem ad id quod pertinet ad
eius detrimentum. Sed ille qui inducit aliquem ad religionem,
quandoque ex hoc incurrit detrimentum, quia quandoque sunt obligati ad
maiorem religionem. Ergo videtur quod non sit laudabile inducere
aliquos ad religionem.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXVI, cortina cortinam
trahat. Debet ergo unus homo alium trahere ad Dei obsequium.
Respondeo dicendum quod inducentes alios ad religionem non solum non
peccant, sed magnum praemium merentur, dicitur enim Iac. ult., qui
converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, liberat animam eius a
morte, et operit multitudinem peccatorum; et Dan. XII dicitur,
qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas
aeternitates. Posset tamen contingere circa huiusmodi inductionem
triplex inordinatio. Primo quidem, si violenter aliquis alium ad
religionem cogeret, quod prohibetur, in decretis, XX, qu.
III. Secundo, si aliquis simoniace alium ad religionem trahat,
muneribus datis, ut prohibetur in decretis, qu. II, cap. quam
pio. Nec tamen ad hoc pertinet si aliquis alicui pauperi necessaria
ministret in saeculo, nutriens eum ad religionem, vel si, sine
pacto, aliqua munuscula tribuat ad familiaritatem captandam. Tertio,
si mendaciis eum alliciat. Imminet enim sic inducto periculum ne, cum
se deceptum invenerit, retrocedat; et sic fiant novissima hominis
illius peiora prioribus, ut dicitur Matth. XII.
Ad primum ergo dicendum quod illis qui ad religionem inducuntur,
nihilominus reservatur probationis tempus, in quo difficultates
religionis experiuntur. Et sic non facilis aditus eis datur ad
religionis ingressum.
Ad secundum dicendum quod, secundum Hilarium, verbum illud domini
praenuntiativum fuit perversi studii Iudaeorum quo, post Christi
praedicationem, gentiles vel etiam Christianos ad Iudaicum ritum
trahendo, faciunt dupliciter Gehennae filios, quia scilicet et
peccata pristina quae commiserunt, eis in Iudaismo non dimittuntur et
nihilominus incurrunt Iudaicae perfidiae reatum. Et secundum hoc,
non facit ad propositum. Secundum Hieronymum autem, hoc refertur ad
Iudaeos etiam pro statu illo in quo legalia observari licebat, quantum
ad hoc quod ille qui ab eis ad Iudaismum convertebatur, dum esset
gentilis, simpliciter errabat; videns autem magistrorum vitia,
revertitur ad vomitum suum, et, gentilis factus, quasi
praevaricator, maiori poena fit dignus. Ex quo patet quod trahere
alios ad cultum Dei, vel ad religionem, non vituperatur, sed hoc
solum quod aliquis ei quem convertit det malum exemplum, unde peior
efficiatur.
Ad tertium dicendum quod in maiori includitur minus. Et ideo ille qui
est obligatus voto vel iuramento ad ingressum minoris religionis,
potest licite induci ad hoc quod ad maiorem religionem transeat, nisi
sit aliquid speciale quod impediat, puta infirmitas, vel spes maioris
profectus in minori religione. Ille vero qui est obligatus voto vel
iuramento ad ingressum maioris religionis, non potest licite induci ad
minorem religionem, nisi ex aliqua speciali causa evidenti, et hoc cum
dispensatione superioris.
|
|