|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non sit laudabile quod
aliquis religionem ingrediatur absque multorum consilio, et diuturna
deliberatione praecedente. Dicitur enim I Ioan. IV, nolite
credere omni spiritui, sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Sed
quandoque propositum religionis intrandae non est ex Deo, cum
frequenter per exitum religionis dissolvatur; dicitur autem Act. V,
si est ex Deo consilium hoc aut opus, non poteritis dissolvere illud.
Ergo videtur quod, magna examinatione praecedente, debeant aliqui
religionem intrare.
2. Praeterea, Prov. XXV dicitur, causam tuam tracta cum amico
tuo. Sed maxime videtur hominis esse causa quae pertinet ad mutationem
status. Ergo videtur quod non debeat aliquis religionem intrare, nisi
prius cum amicis suis tractet.
3. Praeterea, dominus, Luc. XIV, inducit similitudinem de
homine qui vult turrim aedificare, quod prius sedens computat sumptus
qui sunt ei necessarii, si habeat ad perficiendum, ne insultetur ei,
quia hic homo incoepit aedificare, et non potuit consummare. Sumptus
autem ad turrim aedificandam, ut Augustinus dicit, in epistola ad
Laetum, nihil est aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae
sunt eius. Contingit autem quandoque quod hoc multi non possunt, et
similiter alias religionis observantias portare, in cuius figura, I
Reg. XVII dicitur quod David non poterat incedere cum armis
Saulis, quia non habebat usum. Ergo videtur quod non debeat aliquis
religionem intrare, nisi diuturna deliberatione praemissa, et multorum
consilio habito.
Sed contra est quod dicitur Matth. IV, quod ad vocationem domini,
Petrus et Andreas, continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Ubi Chrysostomus dicit, super Matth., talem obedientiam Christus
quaerit a nobis ut neque instanti tempore remoremur.
Respondeo dicendum quod diuturna deliberatio et multorum consilia
requiruntur in magnis et dubiis, ut philosophus dicit, in III
Ethic., in his autem quae sunt certa et determinata, non requiritur
consilium. Circa ingressum autem religionis tria possunt considerari.
Primo quidem, ipse religionis ingressus secundum se. Et sic certum
est quod ingressus religionis est melius bonum, et qui de hoc dubitat,
quantum est in se, derogat Christo, qui hoc consilium dedit. Unde
Augustinus dicit, in libro de Verb. Dom., vocat te oriens, idest
Christus, et tu attendis occidentem, idest ad hominem mortalem et
errare potentem. Alio modo potest considerari religionis ingressus per
comparationem ad vires eius qui est religionem ingressurus. Et sic
etiam non est locus dubitationis de ingressu religionis, quia illi qui
religionem ingrediuntur, non confidunt sua virtute se posse
subsistere, sed auxilio virtutis divinae; secundum illud Isaiae
XL, qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas
sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non
deficient. Si tamen sit aliquod speciale impedimentum, puta
infirmitas corporalis vel onera debitorum, vel aliqua huiusmodi, in
his requiritur deliberatio, et consilium cum his de quibus speratur
quod prosint et non impediant. Unde dicitur Eccli. XXXVII,
cum viro irreligioso tracta de sanctitate, et cum iniusto de iustitia,
quasi dicat, non, unde sequitur, non attendas his in omni consilio,
sed cum viro sancto assiduus esto. In quibus tamen non est diuturna
deliberatio habenda. Unde Hieronymus dicit, in epistola ad
Paulinum, festina, quaeso, te, et haerenti in salo naviculae funem
magis praecide quam solve. Tertio autem potest considerari modus
religionem intrandi, et quam religionem aliquis ingredi debeat. Et de
talibus potest etiam haberi consilium cum his qui non impediant.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur, probate spiritus si ex
Deo sunt, locum habet in his quae dubia sunt utrum spiritus Dei sit.
Sicut dubium potest esse his qui iam sunt in religione, utrum ille qui
religioni se offert, spiritu Dei ducatur, an simulate accedat, et
ideo debent accedentem probare, utrum divino spiritu moveatur. Sed
illi qui ad religionem accedit, non potest esse dubium an propositum de
ingressu religionis in corde eius exortum sit a spiritu Dei, cuius est
ducere hominem in terram rectam. Nec propter hoc ostenditur non esse
ex Deo, quod aliqui retrocedunt. Non enim omne quod est a Deo, est
incorruptibile, alioquin, creaturae corruptibiles non essent ex Deo,
ut Manichaei dicunt; neque etiam aliqui qui habent a Deo gratiam,
possent illam amittere, quod etiam est haereticum. Sed consilium Dei
est indissolubile, quo etiam corruptibilia et mutabilia facit,
secundum illud Isaiae XLVI, consilium meum stabit, et omnis
voluntas mea fiet. Et ideo propositum de ingressu religionis non
indiget probatione utrum sit a Deo, quia certa discussione non egent,
ut dicit Glossa, super illud I ad Thess. ult., omnia probate.
Ad secundum dicendum quod, sicut caro concupiscit adversus spiritum,
ut dicitur Galat. V; ita etiam frequenter amici carnales adversantur
profectui spirituali, secundum illud Mich. VII, inimici hominis
domestici eius. Unde Cyrillus, exponens illud Luc. IX, permitte
me renuntiare his qui domi sunt, dicit, quaerere renuntiare his qui
domi sunt, ostendit quod utcumque divisus sit, nam communicare
proximis, et consulere nolentes aequa sapere, indicat adhuc utcumque
languentem et recedentem. Propter quod, audit a domino, nemo, cum
posuerit manum ad aratrum et aspexerit retro, habilis est ad regnum
Dei. Aspicit enim retro qui dilationem quaerit occasione redeundi
domum et cum propinquis conferendi.
Ad tertium dicendum quod per aedificationem turris significatur
perfectio Christianae vitae. Abrenuntiatio autem propriorum est
sumptus ad aedificandam turrim. Nullus autem dubitat vel deliberat an
velit habere sumptus, vel an possit turrim aedificare si sumptus
habeat, sed hoc sub deliberatione ponitur, an aliquis sumptus habeat.
Similiter sub deliberatione cadere non oportet utrum aliquis debeat
abrenuntiare omnibus quae possidet, vel si, hoc faciendo, ad
perfectionem pervenire possit. Sed hoc cadit sub deliberatione, utrum
hoc quod facit, sit abrenuntiare omnibus quae possidet, quia nisi
abrenuntiaverit, quod est sumptus habere, non potest, ut ibidem
subditur, Christi esse discipulus, quod est turrim aedificare.
Timor autem eorum qui trepidant an per religionis ingressum possint ad
perfectionem pervenire, est irrationabilis; et multorum exemplo
convincitur. Unde Augustinus dicit, VIII Confess.,
aperiebatur ab ea parte qua intenderam faciem, et quo transire
trepidabam, casta dignitas continentiae, honeste blandiens ut venirem
neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias
manus plenas gregibus bonorum exemplorum. Ibi tot pueri et puellae;
ibi iuventus multa et omnis aetas, et graves viduae et virgines anus.
Irridebat me irrisione exhortatoria, quasi diceret, tu non poteris
quod isti et istae? An isti et istae in semetipsis possunt, et non in
domino Deo suo? Quid in te stas, et non stas? Proiice te in eum.
Noli metuere, non se subtrahet, ut cadas. Proiice te securus, et
excipiet te et sanabit te. Exemplum autem illud quod inducitur de
David, non facit ad propositum. Quia arma Saulis, sicut Glossa
dicit, sunt legis sacramenta, tanquam onerantia, religio autem est
suave iugum Christi, quia, ut Gregorius dicit, in IV Moral.,
quid grave mentis nostrae cervicibus imponit qui vitare omne desiderium
quod perturbat praecipit, qui declinari laboriosa mundi huius itinera
monet? Quod quidem suave iugum super se tollentibus refectionem
divinae fruitionis repromittit, et sempiternam requiem animarum. Ad
quam nos perducat ipse qui promisit, Iesus Christus, dominus
noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
|
|