|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant religionem
ingredi nisi qui sunt in praeceptis exercitati. Dominus enim consilium
perfectionis dedit adolescenti qui dixerat se praecepta a iuventute
servasse. Sed a Christo sumpsit initium omnis religio. Ergo videtur
quod non sunt ad religionem admittendi nisi qui sunt in praeceptis
exercitati.
2. Praeterea, Gregorius dicit, super Ezech., nemo repente fit
summus, sed in bona conversatione a minimis quis inchoat, ut ad magna
perveniat. Sed magna sunt consilia, quae pertinent ad perfectionem
vitae, minora autem sunt praecepta, quae pertinent ad communem
iustitiam. Ergo videtur quod non debent aliqui, ad observantiam
consiliorum, religionem intrare, nisi prius fuerint in praeceptis
exercitati.
3. Praeterea, sicut sacri ordines habent quandam excellentiam in
Ecclesia, ita et status religionis. Sed sicut Gregorius scribit
Siagrio episcopo, et habetur in decretis, dist. XLVIII,
ordinate ad ordines accedendum est, nam casum appetit qui ad summi loci
fastigia, postpositis gradibus, per abrupta quaerit ascensum. Scimus
enim quod aedificati parietes non prius tignorum pondus accipiunt, nisi
a novitatis suae humore siccentur, ne, si ante pondera quam solidentur
accipiant, cunctam simul fabricam deponant. Ergo videtur quod non
debent aliqui ad religionem transire nisi in praeceptis exercitati.
4. Praeterea, super illud Psalmi, sicut ablactatus super matre
sua, dicit Glossa, in utero matris Ecclesiae primo concipimur, dum
fidei rudimentis instruimur; deinde in lucem edimur, dum per
Baptismum regeneramur; deinde quasi manibus Ecclesiae portamur et
lacte nutrimur, cum post Baptismum bonis operibus informamur et lacte
spiritualis doctrinae nutrimur, proficiendo donec, iam grandiusculi,
a lacte matris accedamus ad mensam patris; idest, a simplici
doctrina, ubi praedicatur verbum caro factum, accedamus ad verbum
patris in principio apud Deum. Et postea subdit quod nuper baptizati
in sabbato sancto, quasi manibus Ecclesiae gestantur et lacte
nutriuntur usque ad Pentecosten, quo tempore nulla difficilia
indicuntur, non ieiunatur, non media nocte surgitur, postea, spiritu
Paraclito confirmati, quasi ablactati, incipiunt ieiunare et alia
difficilia servare. Multi vero hunc ordinem pervertunt, ut haeretici
et schismatici, se ante tempus a lacte separantes, unde
exstinguuntur. Sed hunc ordinem pervertere videntur illi qui
religionem intrant, vel alios ad intrandum inducunt, antequam sint in
faciliori observantia praeceptorum exercitati. Ergo videtur quod sint
haeretici vel schismatici.
5. Praeterea, a prioribus ad posteriora est transeundum. Sed
praecepta sunt priora consiliis, quia sunt communiora, utpote a quibus
non convertitur consequentia essendi, quicumque enim servat consilia,
servat praecepta, sed non convertitur. Congruus autem ordo est ut a
prioribus ad posteriora transeatur. Ergo non debet aliquis transire ad
observantiam consiliorum in religione, nisi prius sit exercitatus in
praeceptis.
Sed contra est quod dominus Matthaeum publicanum, qui in observantia
praeceptorum exercitatus non erat, advocavit ad consiliorum
observantiam, dicitur enim Luc. V, quod, relictis omnibus,
secutus est eum. Ergo non est necessarium quod ante aliquis exerceatur
in observantia praeceptorum quam transeat ad perfectionem consiliorum.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, status
religionis est quoddam spirituale exercitium ad consequendum
perfectionem caritatis, quod quidem fit inquantum per religionis
observantias auferuntur impedimenta perfectae caritatis. Haec autem
sunt quae implicant affectum hominis ad terrena. Per hoc autem quod
affectus hominis implicatur ad terrena, non solum impeditur perfectio
caritatis, sed interdum etiam ipsa caritas perditur, dum per
inordinatam conversionem ad bona temporalia homo avertitur ab
incommutabili bono mortaliter peccando. Unde patet quod religionis
observantiae, sicut tollunt impedimenta perfectae caritatis, ita etiam
tollunt occasiones peccandi, sicut patet quod per ieiunium et vigilias
et obedientiam et alia huiusmodi, retrahitur homo a peccatis gulae et
luxuriae, et a quibuscumque aliis peccatis. Et ideo ingredi
religionem non solum expedit his qui sunt exercitati in praeceptis, ut
ad maiorem perfectionem perveniant, sed etiam his qui non sunt
exercitati, ut facilius peccata vitent et perfectionem assequantur.
Ad primum ergo dicendum quod Hieronymus dicit, super Matth.,
mentitus est adolescens dicens, haec omnia servavi a iuventute mea.
Si enim quod positum est in mandatis, diliges proximum tuum sicut
teipsum, opere complesset, quomodo postea, audiens, vade et vende
omnia quae habes et da pauperibus, tristis recessit? Sed
intelligendum est eum mentitum esse quantum ad perfectam observantiam
huius praecepti. Unde Origenes, super Matth., dicit quod scriptum
est in Evangelio secundum Hebraeos, quod cum dominus dixisset ei,
vade et vende omnia quae habes, coepit dives scalpere caput suum. Et
dixit ad eum dominus, quomodo dicis, feci legem et prophetas? Est in
lege, diliges proximum tuum sicut teipsum, et ecce, multi fratres
tui, filii Abrahae, amicti sunt stercore, morientes prae fame; et
domus tua plena est multis bonis, et non egreditur aliquid omnino ex ea
ad eos. Itaque dominus, redarguens eum, dicit, si vis perfectus
esse, et cetera. Impossibile est enim implere mandatum quod dicit,
diliges proximum tuum sicut teipsum, et esse divitem, et maxime,
tantas possessiones habere. Quod est intelligendum de perfecta
impletione huius praecepti. Imperfecte autem et communi modo verum est
eum observasse praecepta. Perfectio enim principaliter in observantia
praeceptorum caritatis consistit, ut supra habitum est. Ut ergo
dominus ostenderet perfectionem consiliorum utilem esse et innocentibus
et peccatoribus, non solum vocavit adolescentem innocentem, sed etiam
Matthaeum peccatorem. Et tamen Matthaeus secutus est vocantem, non
autem adolescens, quia facilius convertuntur ad religionem peccatores
quam illi qui de sua innocentia praesumunt, quibus dicit dominus,
Matth. XXI, publicani et meretrices praecedunt vos in regnum
Dei.
Ad secundum dicendum quod summum et infimum tripliciter accipi potest.
Uno modo, in eodem statu et in eodem homine. Et sic manifestum est
quod nemo repente fit summus, quia unusquisque recte vivens toto
tempore vitae suae proficit, ut ad summum perveniat. Alio modo, per
comparationem ad diversos status. Et sic non oportet ut quicumque vult
ad superiorem statum pervenire, a minori incipiat, sicut non oportet
ut qui vult esse clericus, prius in laicali vita exerceatur. Tertio
modo, quantum ad diversas personas. Et sic manifestum est quod unus
statim incipit, non solum ab altiori statu, sed etiam ab altiori gradu
sanctitatis quam sit summum ad quod alius pervenit per totam vitam
suam. Unde Gregorius dicit, in II Dialog., omnes cognoscant,
Benedictus puer conversationis gratiam a quanta perfectione coepisset.
Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, sacri ordines
praeexigunt sanctitatem, sed status religionis est exercitium quoddam
ad sanctitatem assequendam. Unde pondus ordinum imponendum est
parietibus iam per sanctitatem desiccatis, sed pondus religionis
desiccat parietes, idest homines, ab humore vitiorum.
Ad quartum dicendum quod, sicut manifeste ex verbis illius Glossae
apparet, principaliter loquitur de ordine doctrinae, prout transeundum
est a facilioribus ad difficiliora. Unde quod dicit haereticos et
schismaticos hunc ordinem pervertere, manifestum est ex sequentibus ad
ordinem doctrinae pertinere. Sequitur enim, hic vero se servasse,
scilicet praedictum ordinem, dicit, constringens se maledicto, sic,
quasi, non modo in aliis fui humilis, sed etiam in scientia. Quia
humiliter sentiebam, prius nutritus lacte, quod est verbum caro
factum, ut sic crescerem ad panem Angelorum, idest ad verbum quod est
in principio apud Deum. Exemplum autem quod in medio interponitur,
quod noviter baptizatis non indicitur ieiunium usque ad Pentecosten,
ostendit quod non sunt ex necessitate ad difficilia cogendi antequam per
spiritum sanctum interius ad hoc instigentur ut difficilia propria
voluntate assumant. Unde et post Pentecosten, post receptionem
spiritus sancti, ieiunium celebrat Ecclesia. Spiritus autem
sanctus, sicut Ambrosius dicit, super Luc., non arcetur
aetatibus, non finitur morte, non excluditur alvo. Et Gregorius
dicit, in homilia Pentecostes, implet citharaedum puerum, et
Psalmistam facit, implet puerum abstinentem, et iudicem senum facit.
Et postea subdit, nulla ad discendum mora agitur, omne quod
voluerit, mox ut tetigerit mentem, docet. Et sicut dicitur Eccle.
VIII, non est in hominis ditione prohibere spiritum. Et
apostolus, I ad Thess. V, monet, spiritum nolite extinguere. Et
Act. VII, contra quosdam dicitur, vos semper spiritui sancto
restitistis.
Ad quintum dicendum quod praeceptorum quaedam sunt principalia, quae
sunt fines et praeceptorum et consiliorum, scilicet praecepta
caritatis. Ad quae consilia ordinantur, non ita quod sine consiliis
servari non possint, sed ut per consilia perfectius observentur. Alia
vero sunt praecepta secundaria, quae ordinantur ad praecepta caritatis
ut sine quibus caritatis praecepta observari non possunt omnino. Sic
igitur perfecta observantia praeceptorum caritatis praecedit intentione
consilia, sed interdum tempore sequitur. Hic est enim ordo finis
respectu eorum quae sunt ad finem. Observantia vero praeceptorum
caritatis secundum communem modum, et similiter alia praecepta,
comparantur ad consilia sicut commune ad proprium, quia observantia
praeceptorum potest esse sine consiliis, sed non convertitur. Sic
ergo observantia praeceptorum communiter sumpta, praecedit naturae
ordine consilia, non tamen oportet quod tempore, quia non est aliquid
prius in genere quam sit in aliqua specierum. Observantia vero
praeceptorum sine consiliis ordinatur ad observantiam praeceptorum cum
consiliis sicut species imperfecta ad perfectam, sicut animal
irrationale ad rationale. Perfectum autem est naturaliter prius
imperfecto, natura enim, ut Boetius dicit, a perfectis sumit
initium. Nec tamen oportet quod prius observentur praecepta sine
consiliis et postea cum consiliis, sicut non oportet quod aliquis prius
sit asinus quam sit homo, vel quod prius sit coniugatus quam sit
virgo. Et similiter non oportet quod aliquis prius servet praecepta in
saeculo quam transeat ad religionem, praesertim quia conversatio
saecularis non disponit ad perfectionem religionis, sed magis impedit.
|
|