|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeant aliqui voto
obligari ad religionis ingressum. Per professionem enim aliquis voto
religioni adstringitur. Sed ante professionem conceditur annus
probationis, secundum regulam beati Benedicti, et secundum statutum
Innocentii IV, qui etiam prohibuit, ante annum probationis
completum, eos per professionem religioni adstringi. Ergo videtur
quod multo minus adhuc in saeculo existentes debeant voto ad religionem
obligari.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in registro, et habetur in
decretis, dist. XLV, quod Iudaei, non vi, sed libera voluntate
ut convertantur suadendi sunt. Sed implere id quod vovetur,
necessitatis est. Ergo non sunt aliqui obligandi ad religionis
ingressum.
3. Praeterea, nullus debet alteri praebere occasionem ruinae, unde
Exod. XXI dicitur, si quis aperuerit cisternam, cecideritque bos
vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum. Sed
ex hoc quod aliqui obligantur ad religionem per votum, frequenter
aliqui ruunt in desperationem et in diversa peccata. Ergo videtur quod
non sint aliqui ad religionis ingressum voto obligandi.
Sed contra est quod in Psalmo dicitur, vovete, et reddite domino
Deo vestro, ubi dicit Glossa quod quaedam sunt vota propria
singulorum, ut castitas, virginitas et huiusmodi, ad haec ergo
vovenda nos invitat. Sed Scriptura sacra non invitat nisi ad id quod
est melius. Ergo melius est quod aliquis voto se obliget ad religionis
ingressum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de voto
ageretur, unum et idem opus ex voto factum est laudabilius quam si sine
voto fiat. Tum quia vovere est actus religionis, quae habet quandam
excellentiam inter virtutes. Tum quia per votum firmatur voluntas
hominis ad bonum faciendum, et sicut peccatum est gravius ex hoc quod
procedit ex voluntate obstinata in malum, ita bonum opus est
laudabilius ex hoc quod procedit ex voluntate confirmata in bonum per
votum. Et ideo obligari voto ad religionis ingressum est secundum se
laudabile.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est religionis votum. Unum
solemne, quod hominem facit monachum vel alterius religionis fratrem,
quod vocatur professio. Et tale votum debet praecedere annus
probationis, ut probat obiectio. Aliud autem est votum simplex, ex
quo aliquis non fit monachus vel religiosus, sed solum obligatus ad
religionis ingressum. Et ante tale votum non oportet praecedere
probationis annum.
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa Gregorii intelligitur de
violentia absoluta. Necessitas autem quae ex obligatione voti
requiritur, non est necessitas absoluta, sed necessitas ex fine, quia
scilicet, post votum, non potest aliquis finem salutis consequi nisi
impleat votum. Talis autem necessitas non est vitanda, quinimmo, ut
Augustinus dicit, ad Armentarium et Paulinam, felix est necessitas
quae ad meliora transmittit.
Ad tertium dicendum quod vovere religionis ingressum est quaedam
confirmatio voluntatis ad meliora. Et ideo, quantum est de se, non
dat homini occasionem ruinae, sed magis subtrahit. Sed si aliquis
voti transgressor gravius ruat, hoc non derogat bonitati voti, sicut
nec derogat bonitati Baptismi quod aliqui post Baptismum gravius
peccant.
|
|