|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ille qui obligatus est
voto ad religionis ingressum, non teneatur intrare. Dicitur enim in
decretis, XVII, qu. II, Consaldus presbyter, quondam
infirmitatis passione pressus, monachum se fieri promisit, non tamen
monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit, sed
beneficium Ecclesiae in manu advocati refutavit, ac postquam
convaluit, monachum se negavit fieri. Et postea subdit, iudicamus ut
praefatus presbyter beneficium et altaria recipiat et quiete retineat.
Hoc autem non esset, si teneretur religionem intrare. Ergo videtur
quod non teneatur aliquis implere votum quo se ad religionis ingressum
obligavit.
2. Praeterea, nullus tenetur facere id quod non est in sua
potestate. Sed quod aliquis religionem ingrediatur, non est in
potestate ipsius, sed requiritur ad hoc assensus eorum ad quos debet
transire. Ergo videtur quod non teneatur aliquis implere votum quo se
ad religionis ingressum obligavit.
3. Praeterea, per votum minus utile non potest derogari voto magis
utili. Sed per impletionem voti religionis impediri posset impletio
voti crucis in subsidium terrae sanctae, quod videtur esse utilius,
quia per hoc votum consequitur homo remissionem peccatorum. Ergo
videtur quod votum quo quis se obligavit ad religionis ingressum, non
sit ex necessitate implendum.
Sed contra est quod dicitur Eccle. V, si quid vovisti Deo, ne
moreris reddere, displicet enim Deo infidelis et stulta promissio.
Et super illud Psalmi, vovete et reddite domino Deo vestro, dicit
Glossa, vovere voluntati consulitur, sed post voti promissionem,
redditio necessario exigitur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de voto
ageretur, votum est promissio Deo facta de his quae ad Deum
pertinent. Ut autem Gregorius dicit, in epistola ad Bonifacium, si
inter homines solent bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi,
quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigit, solvi sine
vindicta non poterit. Et ideo ad implendum id quod homo vovit, ex
necessitate tenetur, dummodo sit aliquid quod ad Deum pertineat.
Manifestum est autem quod ingressus religionis maxime ad Deum
pertinet, quia per hoc homo totaliter se mancipat divinis obsequiis,
ut ex supra dictis patet. Unde relinquitur quod ille qui se obligat ad
religionis ingressum, teneatur religionem ingredi, secundum quod se
voto obligare intendit, ita scilicet quod, si intendit se absolute
obligare, tenetur quam citius poterit ingredi, legitimo impedimento
cessante; si autem ad certum tempus, vel sub certa conditione,
tenetur religionem ingredi tempore adveniente, vel conditione
existente.
Ad primum ergo dicendum quod ille presbyter non fecerat votum solemne,
sed simplex. Unde non erat monachus effectus, ut cogi deberet de iure
in monasterio remanere et Ecclesiam dimittere. Tamen in foro
conscientiae esset sibi consulendum quod, omnibus dimissis, religionem
intraret. Unde extra, de voto et voti Redempt., cap. per tuas,
consulitur episcopo Gratianopolitano, qui post votum religionis
episcopatum assumpserat, voto non impleto, ut, si suam sanare
desideraret conscientiam, regimen Ecclesiae resignaret, et redderet
altissimo vota sua.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de voto
ageretur, ille qui se voto obligavit ad certae religionis ingressum,
tenetur facere quantum in se est ut in illa religione recipiatur. Et
si quidem intendit se simpliciter ad religionem obligare, si non
recipitur in una religione, tenetur ire ad aliam. Si vero intendit se
obligare specialiter ad unam solum, non tenetur nisi secundum modum
suae obligationis.
Ad tertium dicendum quod votum religionis, cum sit perpetuum, est
maius quam votum peregrinationis terrae sanctae, quod est temporale.
Et sicut Alexander III dicit, et habetur extra, de voto et voti
Redempt., reus fracti voti aliquatenus non habetur qui temporale
obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare.
Rationabiliter autem dici potest quod etiam per ingressum religionis
aliquis consequatur remissionem omnium peccatorum. Si enim aliquibus
eleemosynis factis homo potest statim satisfacere de peccatis suis,
secundum illud Dan. IV, peccata tua eleemosynis redime; multo
magis in satisfactionem pro omnibus peccatis sufficit quod aliquis se
totaliter divinis obsequiis mancipet per religionis ingressum, quae
excedit omne genus satisfactionis, etiam publicae poenitentiae, ut
habetur in decretis, XXXIII Caus., qu. II, cap.
admonere; sicut etiam holocaustum excedit sacrificium, ut Gregorius
dicit, super Ezech. Unde in vitis patrum legitur quod eandem gratiam
consequuntur religionem ingredientes quam consequuntur baptizati. Si
tamen non absolverentur per hoc ab omni reatu poenae, nihilominus
ingressus religionis utilior est quam peregrinatio terrae sanctae
quantum ad promotionem in bonum, quae praeponderat absolutioni a
poena.
|
|