|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ille qui vovet
religionem ingredi, teneatur perpetuo in religione permanere. Melius
est enim religionem non ingredi quam post ingressum exire, secundum
illud II Pet. II, melius erat illis veritatem non cognoscere quam
post agnitam retroire. Et Luc. IX dicitur, nemo mittens manum ad
aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Sed ille qui voto
se obligavit ad religionis ingressum, tenetur ingredi, ut dictum est.
Ergo etiam tenetur perpetuo remanere.
2. Praeterea, quilibet debet vitare id ex quo scandalum sequitur et
aliis datur malum exemplum. Sed ex hoc quod aliquis, post religionis
ingressum, egreditur et ad saeculum redit, malum exemplum et scandalum
aliis generatur, qui retrahuntur ab ingressu et provocantur ad exitum.
Ergo videtur quod ille qui ingreditur religionem ut votum impleat quod
prius fecit, teneatur ibi perpetuo remanere.
3. Praeterea, votum religionis reputatur votum perpetuum, et ideo
temporalibus votis praefertur, ut dictum est. Hoc autem non esset,
si aliquis, voto religionis emisso, ingrederetur cum proposito
exeundi. Videtur ergo quod ille qui vovet religionis ingressum,
teneatur in religione etiam perpetuo remanere.
Sed contra est, quia votum professionis, propter hoc quod obligat
hominem ad hoc quod perpetuo in religione remaneat, praeexigit annum
probationis, qui non praeexigitur ad votum simplex quo aliquis se
obligat ad religionis ingressum. Ergo videtur quod ille qui vovet
religionem intrare, propter hoc non teneatur ibi perpetuo remanere.
Respondeo dicendum quod obligatio voti ex voluntate procedit, nam
vovere voluntatis est, ut Augustinus dicit. In tantum ergo fertur
obligatio voti in quantum se extendit voluntas et intentio voventis.
Si igitur vovens intendit se obligare non solum ad ingressum
religionis, sed ad perpetuo remanendum, tenetur perpetuo remanere.
Si autem intendit se obligare ad ingressum religionis causa
experiendi, cum libertate remanendi vel non remanendi, manifestum est
quod remanere non tenetur. Si vero in vovendo simpliciter de ingressu
religionis cogitavit, absque hoc quod cogitaret de libertate exitus vel
de perpetuitate remanendi, videtur obligari ad ingressum secundum
formam iuris communis, quae est ut ingredientibus detur probationis
annus. Unde non tenetur perpetuo in religione remanere.
Ad primum ergo dicendum quod melius est intrare religionem animo
probandi, quam penitus non intrare, quia per hoc disponitur ad
perpetuo remanendum. Nec tamen intelligitur aliquis retro ire vel
aspicere, nisi quando praetermittit id ad quod se obligavit. Alioquin
quicumque per aliquod tempus facit aliquod bonum opus, si non semper id
faciat, esset ineptus regno Dei, quod patet esse falsum.
Ad secundum dicendum quod ille qui religionem ingreditur, si exeat,
praesertim ex aliqua rationabili causa, non generat scandalum nec dat
malum exemplum. Et si alius scandalizatur, erit scandalum passivum ex
parte eius, non autem scandalum activum ex parte exeuntis, quia fecit
quod licitum erat ei facere, et quod expediebat propter rationabilem
causam, puta infirmitatem aut debilitatem aut aliquid huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod ille qui intrat ut statim exeat, non videtur
satisfacere voto suo, quia ipse in vovendo hoc non intendit. Et ideo
tenetur mutare propositum, ut saltem velit experiri an ei expediat in
religione remanere. Non autem tenetur ad perpetuo remanendum.
|
|