|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod pueri non sint
recipiendi in religione. Quia extra, de regularibus et Transeunt.
ad Relig., dicitur, nullus tondeatur, nisi legitima aetate et
spontanea voluntate. Sed pueri non videntur habere legitimam aetatem
nec spontaneam voluntatem, quia non habent perfecte usum rationis.
Ergo videtur quod non sint in religione recipiendi.
2. Praeterea, status religionis videtur esse status poenitentiae,
unde et religio dicitur a religando vel reeligendo, ut Augustinus
dicit, X de Civ. Dei. Sed pueris non convenit poenitentia. Ergo
videtur quod non debeant religionem intrare.
3. Praeterea, sicut aliquis obligatur iuramento, ita et voto. Sed
pueri, ante annos quatuordecim, non debent obligari iuramento, ut
habetur in decretis, XXII Caus., qu. V, cap. pueri, et
cap. honestum. Ergo videtur quod nec etiam sint voto obligandi.
4. Praeterea, illicitum videtur esse obligare aliquem tali
obligatione quae posset iuste irritari. Sed si aliqui impuberes
obligant se religioni, possunt retrahi a parentibus vel tutoribus,
dicitur enim in decretis, XX Caus., qu. II, quod puella si
ante duodecim aetatis annos sponte sua sacrum velamen assumpserit,
possunt statim parentes eius vel tutores id factum irritum facere, si
voluerint. Illicitum est ergo pueros, praesertim ante pubertatis
annos, ad religionem recipere vel obligare.
Sed contra est quod dominus, Matth. XIX, dicit, sinite
parvulos, et nolite eos prohibere venire ad me. Quod exponens
Origenes, super Matth., dicit quod discipuli Iesu, priusquam
discant rationem iustitiae, reprehendunt eos qui pueros et infantes
offerunt Christo, dominus autem exhortatur discipulos suos
condescendere utilitatibus puerorum. Hoc ergo attendere debemus, ne,
aestimatione sapientiae excellentioris, contemnamus, quasi magni,
pusillos Ecclesiae, prohibentes pueros venire ad Iesum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est
religionis votum. Unum simplex, quod consistit in sola promissione
Deo facta, quae ex interiori mentis deliberatione procedit. Et hoc
votum habet efficaciam ex iure divino. Quae tamen dupliciter tolli
potest. Uno modo, per defectum deliberationis, ut patet in
furiosis, quorum vota non sunt obligatoria, ut habetur extra, de
regularibus et Transeunt. ad Relig., cap. sicut tenor. Et eadem
est ratio de pueris qui nondum habent debitum usum rationis, per quem
sunt doli capaces, quem quidem pueri habent, ut frequentius, circa
quartumdecimum annum, puellae vero circa duodecimum, qui dicuntur anni
pubertatis. In quibusdam tamen anticipatur, et in quibusdam
tardatur, secundum diversam dispositionem naturae. Alio modo
impeditur efficacia simplicis voti, si aliquis Deo voveat quod non est
propriae potestatis, puta si servus, etiam usum rationis habens,
voveat se religionem intrare, aut etiam ordinetur, ignorante domino;
potest enim hoc dominus revocare, ut habetur in decretis, dist.
LIV, cap. si servus. Et quia puer vel puella, infra pubertatis
annos, naturaliter sunt in potestate patris quantum ad dispositionem
suae vitae, poterit pater votum eorum revocare vel acceptare, si sibi
placuerit, ut expresse dicitur de muliere, Num. XXX. Sic igitur
si puer, ante annos pubertatis, simplex votum emittat, antequam
habeat plenum usum rationis, non obligatur ex voto. Si autem habeat
usum rationis ante annos pubertatis, obligatur quidem quantum in se
est, ex suo voto, tamen potest obligatio removeri per auctoritatem
patris, in cuius potestate adhuc existit; quia ordinatio legis, qua
unus homo subditur alteri, respicit id quod in pluribus accidit. Si
vero annos pubertatis excedat, non potest revocari auctoritate
parentum; si tamen nondum haberet plenum usum rationis, non
obligaretur quoad Deum. Aliud autem est votum solemne, quod facit
monachum vel religiosum. Quod quidem subditur ordinationi Ecclesiae,
propter solemnitatem quam habet annexam. Et quia Ecclesia respicit id
quod in pluribus est, professio ante tempus pubertatis facta,
quantumcumque aliquis habeat usum rationis plenum, ut sit doli capax,
non habet suum effectum, ut faciat profitentem esse iam religiosum.
Et tamen, licet ante annos pubertatis profiteri non possint, possunt
tamen, cum voluntate parentum, in religione recipi ut nutriantur
ibidem, sicut de Ioanne Baptista legitur, Luc. I, quod puer
crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis. Unde,
sicut Gregorius dicit, in II Dialog., beato Benedicto Romani
nobiles suos filios omnipotenti Deo nutriendos dare coeperunt. Quod
est valde expediens, secundum illud Thren. III, bonum est viro
cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Unde ex communi consuetudine
pueri applicantur illis officiis vel artibus in quibus sunt vitam
acturi.
Ad primum ergo dicendum quod legitima aetas ad hoc quod aliquis
tondeatur cum voto solemni religionis, est tempus pubertatis, in quo
homo potest uti spontanea voluntate. Sed ante annos pubertatis potest
esse legitima aetas ad hoc quod aliquis tondeatur in religione
nutriendus.
Ad secundum dicendum quod religionis status principaliter ordinatur ad
perfectionem consequendam, ut supra habitum est. Et secundum hoc,
convenit pueris, qui de facili imbuuntur. Ex consequenti autem
dicitur esse status poenitentiae, inquantum per observantiam religionis
peccatorum occasiones tolluntur, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod pueri, sicut non coguntur ad iurandum, ut
canon dicit, ita non coguntur ad vovendum. Si tamen voto vel
iuramento se adstrinxerint ad aliquid faciendum, obligantur quoad
Deum, si habeant usum rationis, licet non obligentur quoad Ecclesiam
ante quatuordecim annos.
Ad quartum dicendum quod Num. XXX non reprehenditur mulier in
puellari aetate constituta, si voveat absque consensu parentum, potest
tamen revocari a parentibus. Ex quo patet quod non peccat vovendo,
sed intelligitur se voto obligare quantum in se est, absque praeiudicio
auctoritatis paternae.
|
|