|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod propter obsequium
parentum debeant aliqui retrahi ab ingressu religionis. Non enim licet
praetermittere id quod est necessitatis, ut fiat id quod est liberum
voluntati. Sed obsequi parentibus cadit sub necessitate praecepti quod
datur de honoratione parentum, Exod. XX, unde et apostolus dicit,
I ad Tim. V, si qua vidua filios aut nepotes habet, discat primum
domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Ingredi autem
religionem est liberum voluntati. Ergo videtur quod non debeat aliquis
praetermittere parentum obsequium propter religionis ingressum.
2. Praeterea, maior videtur esse subiectio filii ad parentes quam
servi ad dominum, quia filiatio est naturalis; servitus autem ex
maledictione peccati, ut patet Gen. IX. Sed servus non potest
praetermittere obsequium domini sui ut religionem ingrediatur aut sacrum
ordinem assumat, sicut habetur in decretis, dist. LIV, si
servus. Ergo multo minus filius potest obsequium patris praetermittere
ut ingrediatur religionem.
3. Praeterea, maiori debito obligatur aliquis parentibus quam his
quibus debet pecuniam. Sed illi qui debent pecuniam aliquibus, non
possunt religionem ingredi, dicit enim Gregorius, in Regist., et
habetur in decretis, dist. LIII, quod si hi qui sunt rationibus
publicis obligati, quandoque monasterium petunt, nullo modo
suscipiendi sunt, nisi prius a negotiis publicis fuerint absoluti.
Ergo videtur quod multo minus filii possunt religionem ingredi,
praetermisso paterno obsequio.
Sed contra est quod Matth. IV dicitur quod Iacobus et Ioannes,
relictis retibus et patre, secuti sunt dominum. Ex quo, ut Hilarius
dicit, docemur, Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine
et paternae domus consuetudine non teneri.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, cum de pietate
ageretur, parentes habent rationem principii, inquantum huiusmodi, et
ideo per se eis convenit ut filiorum curam habeant. Et propter hoc,
non liceret alicui filios habenti religionem ingredi, omnino
praetermissa cura filiorum idest, non proviso qualiter educari
possint, dicitur enim I ad Tim. V, quod si quis suorum curam non
habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Per accidens tamen
parentibus convenit ut a filiis adiuventur, inquantum scilicet sunt in
necessitate aliqua constituti. Et ideo dicendum est quod, parentibus
in necessitate existentibus ita quod eis commode aliter quam per
obsequium filiorum subveniri non possit, non licet filiis,
praetermisso parentum obsequio, religionem intrare. Si vero non sint
in tali necessitate ut filiorum obsequio multum indigeant, possunt,
praetermisso parentum obsequio, filii religionem intrare, etiam contra
praeceptum parentum, quia post annos pubertatis, quilibet ingenuus
libertatem habet quantum ad ea quae pertinent ad dispositionem sui
status, praesertim in his quae sunt divini obsequii; et magis est
obtemperandum patri spirituum, ut vivamus, quam parentibus carnis, ut
apostolus, Heb. XII, dicit. Unde dominus, ut legitur Matth.
VIII et Luc. IX, reprehendit discipulum qui nolebat eum statim
sequi intuitu paternae sepulturae, erant enim alii per quos illud opus
impleri poterat, ut Chrysostomus dicit.
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum de honoratione parentum non
solum se extendit ad corporalia obsequia, sed etiam ad spiritualia, et
ad reverentiam exhibendam. Et ideo etiam illi qui sunt in religione
implere possunt praeceptum de honoratione parentum, pro eis orando, et
eis reverentiam et auxilium impendendo, secundum quod religiosos
decet. Quia etiam illi qui in saeculo vivunt, diversimode parentes
honorant, secundum eorum conditionem.
Ad secundum dicendum quod, quia servitus est in poenam peccati
inducta, ideo per servitutem aliquid adimitur homini quod alias ei
competeret, ne scilicet libere de sua persona possit disponere, servus
enim id quod est, domini est. Sed filius non patitur detrimentum ex
hoc quod subiectus est patri, quin possit de sua persona libere
disponere transferendo se ad obsequium Dei, quod maxime pertinet ad
hominis bonum.
Ad tertium dicendum quod ille qui est obligatus ad aliquid certum, non
potest illud licite praetermittere, facultate exstante. Et ideo si
aliquis sit obligatus ut alicui rationem ponat, vel ut certum debitum
reddat, non potest hoc licite praetermittere ut religionem
ingrediatur. Si tamen debeat aliquam pecuniam et non habeat unde
reddat, tenetur facere quod potest, ut scilicet cedat bonis suis
creditori. Propter pecuniam autem persona liberi hominis, secundum
iura civilia, non obligatur, sed solum res, quia persona liberi
hominis superat omnem aestimationem pecuniae. Unde potest licite,
exhibitis rebus suis, religionem intrare, nec tenetur in saeculo
remanere ut procuret unde debitum reddat. Filius autem non tenetur ad
aliquod speciale debitum patri, nisi forte in casu necessitatis, ut
dictum est.
|
|