|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod presbyteri curati non
possunt licite religionem ingredi. Dicit enim Gregorius, in
Pastoral., quod ille qui curam animarum suscipit, terribiliter
admonetur cum dicitur, fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam. Et subdit, spondere namque pro
amico est animam alienam in periculo suae conversationis accipere. Sed
ille qui obligatur homini pro aliquo debito, non potest intrare
religionem nisi solvat id quod debet, si possit. Cum ergo sacerdos
possit curam animarum agere, ad quam se obligavit in periculo animae
suae, videtur quod non liceat ei, praetermissa cura animarum,
religionem intrare.
2. Praeterea, quod uni licet, pari ratione omnibus similibus
licet. Sed si omnes presbyteri habentes curam animarum religionem
intrarent, remanerent plebes absque cura pastorum, quod esset
inconveniens. Ergo videtur quod presbyteri curati non possint licite
religionem intrare.
3. Praeterea, inter actus ad quos religiones ordinantur, praecipui
sunt illi quibus aliquis contemplata aliis tradit. Huiusmodi autem
actus competunt presbyteris curatis et archidiaconis, quibus ex officio
competit praedicare et confessiones audire. Ergo videtur quod non
liceat presbytero curato vel archidiacono transire ad religionem.
Sed contra est quod in decretis, XIX Caus., qu. II, cap.
duae sunt leges, dicitur, si quis clericorum in Ecclesia sua sub
episcopo populum retinet et saeculariter vivit, si, afflatus spiritu
sancto, in aliquo monasterio vel regulari canonica salvari se
voluerit, etiam episcopo suo contradicente, eat liber, nostra
auctoritate.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, obligatio voti
perpetui praefertur omni alii obligationi. Obligari autem voto
perpetuo et solemni ad vacandum divinis obsequiis, competit proprie
episcopis et religiosis. Presbyteri autem curati et archidiaconi non
obligantur voto perpetuo et solemni ad curam animarum retinendam, sicut
ad hoc obligantur episcopi. Unde episcopi praesulatum non possunt
deserere quacumque occasione, absque auctoritate Romani pontificis,
ut habetur extra, de regularibus et Transeuntib. ad Relig., cap.
licet, archidiaconi autem et presbyteri curati possunt libere
abrenuntiare episcopo curam eis commissam, absque speciali licentia
Papae, qui solus potest in votis perpetuis dispensare. Unde
manifestum est quod archidiaconis et presbyteris curatis licet ad
religionem transire.
Ad primum ergo dicendum quod presbyteri curati et archidiaconi
obligaverunt se ad curam agendam subditorum quandiu retinent
archidiaconatum vel parochiam. Non autem obligaverunt se ad hoc quod
perpetuo archidiaconatum vel parochiam teneant.
Ad secundum dicendum quod, sicut Hieronymus dicit, contra
Vigilantium, quamvis a te linguae vipereae morsus saevissimos
patiantur, scilicet religiosi, quibus argumentaris, et dicis, si
omnes se clauserint et fuerint in solitudine, quis celebrabit
Ecclesias? Quis saeculares homines lucrifaciet? Quis peccantes ad
virtutes poterit exhortari? Hoc enim modo, si omnes tecum fatui
sint, sapiens esse quis poterit? Et virginitas non erit approbanda,
si enim virgines omnes fuerint et nuptiae non erunt, interibit genus
humanum. Rara est virtus, nec a pluribus appetitur. Patet ergo quod
hic timor stultus est, puta, sicut si aliquis timeret haurire aquam,
ne flumen deficeret.
|
|