|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non liceat de una
religione transire ad aliam, etiam arctiorem. Dicit enim apostolus,
Heb. X, neque deserentes collectionem nostram, sicut est
consuetudinis quibusdam, Glossa, qui scilicet vel timore
persecutionis cedunt, vel propria praesumptione a peccatoribus vel
imperfectis, ut iusti videantur, recedunt. Sed hoc videntur facere
qui de una religione transeunt ad aliam perfectiorem. Ergo videtur hoc
esse illicitum.
2. Praeterea, professio monachorum est arctior quam professio
regularium canonicorum, ut habetur extra, de statu Monach. et
Canonic. Regul. cap. quod Dei timorem. Sed non licet alicui
transire de statu canonicorum regularium ad statum monachorum, dicitur
enim in decretis, XIX Caus., qu. III, mandamus, et
universaliter interdicimus, ne quis canonicus regulariter professus,
nisi, quod absit, publice lapsus fuerit, monachus efficiatur. Ergo
videtur quod non liceat alicui transire de una religione ad aliam
maiorem.
3. Praeterea, tandiu aliquis obligatur ad implendum quod vovit,
quandiu potest licite illud implere, sicut, si aliquis vovit
continentiam servare, etiam post contractum matrimonium per verba de
praesenti, ante carnalem copulam, tenetur implere votum, quia hoc
potest facere religionem intrando. Si ergo aliquis licite potest de
una religione transire ad aliam, tenebitur hoc facere, si ante hoc
voverit existens in saeculo. Quod videtur esse inconveniens, quia ex
hoc plerumque scandalum generari posset. Ergo non potest aliquis
religiosus de una religione transire ad aliam arctiorem.
Sed contra est quod dicitur in decretis, XX Caus., qu. IV,
virgines sacrae si, pro lucro animae suae, propter districtiorem
vitam, ad aliud monasterium pergere disposuerunt, ibique commanere
decreverunt, synodus concedit. Et eadem ratio videtur esse de
quibuscumque religiosis. Ergo potest aliquis licite transire de una
religione ad aliam.
Respondeo dicendum quod transire de religione ad religionem, nisi
propter magnam utilitatem vel necessitatem, non est laudabile. Tum
quia ex hoc plerumque scandalizantur illi qui relinquuntur. Tum etiam
quia facilius proficit aliquis in religione quam consuevit, quam in
illa quam non consuevit, ceteris paribus. Unde in collationibus
patrum abbas Nesteros dicit, unicuique utile est ut secundum
propositum quod elegit, summo studio ac diligentia ad operis arrepti
perfectionem pervenire festinet, et nequaquam a sua, quam semel
elegit, professione discedat. Et postea, rationem assignans,
subdit, impossibile namque est unum eumdemque hominem simul universis
fulciri virtutibus. Quas si quis voluerit pariter attentare, in id
incidere eum necesse est ut, dum omnem sequitur, nullam integre
consequatur. Diversae enim religiones praeeminent secundum diversa
virtutum opera. Potest tamen aliquis laudabiliter de una religione
transire ad aliam, triplici ex causa. Primo quidem, zelo
perfectioris religionis. Quae quidem excellentia, ut supra dictum
est, non attenditur secundum solam arctitudinem, sed principaliter
secundum id ad quod religio ordinatur; secundario vero secundum
discretionem observantiarum debito fini proportionatarum. Secundo,
propter declinationem religionis debita perfectione. Puta, si in
aliqua religione altiori incipiant religiosi remissius vivere,
laudabiliter transit aliquis ad religionem etiam minorem, si melius
observetur, sicut in collationibus patrum dicit abbas Ioannes de
seipso quod a vita solitaria, in qua professus fuerat, transiit ad
minorem, scilicet eorum qui vivunt in societate, propter hoc quod vita
eremitica coeperat declinare et laxius observari. Tertio, propter
infirmitatem vel debilitatem, ex qua interdum provenit quod non potest
aliquis arctioris religionis statuta servare, posset autem observare
statuta religionis laxioris. Sed in his tribus casibus est
differentia. Nam in primo casu, debet quidem, propter humilitatem,
licentiam petere, quae tamen ei negari non potest, dummodo constet
illam religionem esse altiorem; si vero de hoc probabiliter dubitetur,
est in hoc superioris iudicium requirendum; ut habetur extra, de
Regular. et Transeunt. ad Relig., cap. licet. Similiter
requiritur superioris iudicium in secundo casu. In tertio vero casu
est etiam dispensatio necessaria.
Ad primum ergo dicendum quod illi qui ad altiorem religionem
transeunt, non faciunt hoc praesumptuose, ut iusti videantur, sed
devote, ut iustiores fiant.
Ad secundum dicendum quod utraque religio, scilicet monachorum et
canonicorum regularium, ordinatur ad opera vitae contemplativae.
Inter quae praecipua sunt ea quae aguntur in divinis mysteriis, ad
quae ordinatur directe ordo canonicorum regularium, quibus per se
competit ut sint clerici religiosi. Sed ad religionem monachorum non
per se competit quod sint clerici, ut habetur in decretis, XVI,
qu. I. Et ideo, quamvis ordo monachorum sit arctioris
observantiae, si monachi essent laici, liceret transire ab ordine
monachorum ad ordinem canonicorum regularium, secundum illud
Hieronymi, ad rusticum monachum, sic vive in monasterio ut clericus
esse merearis, non autem e converso, ut habetur in decretis, XIX
Caus., qu. III, in decreto inducto. Sed si monachi sint
clerici sacris mysteriis obsequentes, habent id quod est canonicorum
regularium cum maiori arctitudine. Et ideo transire licitum erit de
ordine canonicorum regularium ad ordinem monachorum, petita tamen
superioris licentia, ut dicitur XIX, qu. III, cap.
statuimus.
Ad tertium dicendum quod votum solemne quo quis obligatur minori
religioni, est fortius quam votum simplex quo quis adstringitur maiori
religioni, post votum enim simplex, si contraheret aliquis
matrimonium, non dirimeretur, sicut post votum solemne. Et ideo ille
qui iam professus est in minori religione, non tenetur implere votum
simplex quod emisit de intrando maiorem religionem.
|
|