|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod crescente caritate
diminuatur timor. Dicit enim Augustinus, super Prim. Canonic.
Ioan., quantum caritas crescit, tantum timor decrescit.
2. Praeterea, crescente spe diminuitur timor. Sed crescente
caritate crescit spes, ut supra habitum est. Ergo crescente caritate
diminuitur timor.
3. Praeterea, amor importat unionem, timor autem separationem.
Sed crescente unione diminuitur separatio. Ergo crescente amore
caritatis diminuitur timor.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., quod Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit
sapientiam, idest quae summe diligit Deum et proximum tanquam
seipsum.
Respondeo dicendum quod duplex est timor Dei, sicut dictum est, unus
quidem filialis, quo quis timet offensam ipsius vel separationem ab
ipso; alius autem servilis, quo quis timet poenam. Timor autem
filialis necesse est quod crescat crescente caritate, sicut effectus
crescit crescente causa, quanto enim aliquis magis diligit aliquem,
tanto magis timet eum offendere et ab eo separari. Sed timor
servilis, quantum ad servilitatem, totaliter tollitur caritate
adveniente, remanet tamen secundum substantiam timor poenae, ut dictum
est. Et iste timor diminuitur caritate crescente, maxime quantum ad
actum, quia quanto aliquis magis diligit Deum, tanto minus timet
poenam. Primo quidem, quia minus attendit ad proprium bonum, cui
contrariatur poena. Secundo, quia firmius inhaerens magis confidit de
praemio, et per consequens minus timet de poena.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de timore poenae.
Ad secundum dicendum quod timor poenae est qui diminuitur crescente
spe. Sed ea crescente crescit timor filialis, quia quanto aliquis
certius expectat alicuius boni consecutionem per auxilium alterius,
tanto magis veretur eum offendere vel ab eo separari.
Ad tertium dicendum quod timor filialis non importat separationem sed
magis subiectionem ad ipsum, separationem autem refugit a subiectione
ipsius. Sed quodammodo separationem importat per hoc quod non
praesumit se ei adaequare, sed ei se subiicit. Quae etiam separatio
invenitur in caritate, inquantum diligit Deum supra se et supra
omnia. Unde amor caritatis augmentatus reverentiam timoris non
minuit, sed auget.
|
|