|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod timor non remaneat in
patria. Dicitur enim Prov. I, abundantia perfruetur, timore
malorum sublato, quod intelligitur de homine iam sapientia perfruente
in beatitudine aeterna. Sed omnis timor est alicuius mali, quia malum
est obiectum timoris, ut supra dictum est. Ergo nullus timor erit in
patria.
2. Praeterea, homines in patria erunt Deo conformes, secundum
illud I Ioan. III, cum apparuerit, similes ei erimus. Sed
Deus nihil timet. Ergo homines in patria non habebunt aliquem
timorem.
3. Praeterea, spes est perfectior quam timor, quia spes est
respectu boni, timor respectu mali. Sed spes non erit in patria.
Ergo nec timor erit in patria.
Sed contra est quod dicitur in Psalm., timor domini sanctus permanet
in saeculum.
Respondeo dicendum quod timor servilis, sive timor poenae, nullo modo
erit in patria, excluditur enim talis timor per securitatem aeternae
beatitudinis, quae est de ipsius beatitudinis ratione, sicut supra
dictum est. Timor autem filialis, sicut augetur augmentata caritate,
ita caritate perfecta perficietur. Unde non habebit in patria omnino
eundem actum quem habet modo. Ad cuius evidentiam sciendum est quod
proprium obiectum timoris est malum possibile, sicut proprium obiectum
spei est bonum possibile. Et cum motus timoris sit quasi fugae,
importat timor fugam mali ardui possibilis, parva enim mala timorem non
inducunt. Sicut autem bonum uniuscuiusque est ut in suo ordine
consistat, ita malum uniuscuiusque est ut suum ordinem deserat. Ordo
autem creaturae rationalis est ut sit sub Deo et supra ceteras
creaturas. Unde sicut malum creaturae rationalis est ut subdat se
creaturae inferiori per amorem, ita etiam malum eius est si non Deo se
subiiciat, sed in ipsum praesumptuose insiliat vel contemnat. Hoc
autem malum creaturae rationali secundum suam naturam consideratae
possibile est, propter naturalem liberi arbitrii flexibilitatem, sed
in beatis fit non possibile per gloriae perfectionem. Fuga igitur
huius mali quod est Deo non subiici, ut possibilis naturae,
impossibilis autem beatitudini, erit in patria. In via autem est fuga
huius mali ut omnino possibilis. Et ideo Gregorius dicit, XVII
Moral., exponens illud Iob XXVI, columnae caeli contremiscunt
et pavent ad nutum eius, ipsae, inquit, virtutes caelestium, quae
hunc sine cessatione conspiciunt, in ipsa contemplatione
contremiscunt. Sed idem tremor, ne eis poenalis sit, non timoris est
sed admirationis, quia scilicet admirantur Deum ut supra se existentem
et eis incomprehensibilem. Augustinus etiam, in XIV de Civ.
Dei, hoc modo ponit timorem in patria, quamvis hoc sub dubio
derelinquat. Timor, inquit, ille castus permanens in saeculum
saeculi, si erit in futuro saeculo, non erit timor exterrens a malo
quod accidere potest; sed tenens in bono quod amitti non potest. Ubi
enim boni adepti amor immutabilis est, profecto, si dici potest, mali
cavendi timor securus est. Timoris quippe casti nomine ea voluntas
significata est qua nos necesse erit nolle peccare, et non
sollicitudine infirmitatis ne forte peccemus, sed tranquillitate
caritatis cavere peccatum. Aut, si nullius omnino generis timor ibi
esse poterit, ita fortasse timor in saeculum saeculi dictus est
permanens, quia id permanebit quo timor ipse perducit.
Ad primum ergo dicendum quod in auctoritate praedicta excluditur a
beatis timor sollicitudinem habens, de malo praecavens, non autem
timor securus, ut Augustinus dicit.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Dionysius, IX cap. de
Div. Nom., eadem et similia sunt Deo et dissimilia, hoc quidem
secundum contingentem non imitabilis imitationem, idest inquantum
secundum suum posse imitantur Deum, qui non est perfecte imitabilis;
hoc autem secundum hoc quod causata minus habent a causa, infinitis
mensuris et incomparabilibus deficientia. Unde non oportet quod, si
Deo non convenit timor, quia non habet superiorem cui subiiciatur,
quod propter hoc non conveniat beatis, quorum beatitudo consistit in
perfecta subiectione ad Deum.
Ad tertium dicendum quod spes importat quendam defectum, scilicet
futuritionem beatitudinis, quae tollitur per eius praesentiam. Sed
timor importat defectum naturalem creaturae, secundum quod in infinitum
distat a Deo, quod etiam in patria remanebit. Et ideo timor non
evacuabitur totaliter.
|
|