|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod paupertas spiritus
non sit beatitudo respondens dono timoris. Timor enim est initium
spiritualis vitae, ut ex dictis patet. Sed paupertas pertinet ad
perfectionem vitae spiritualis, secundum illud Matth. XIX, si vis
perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus.
Ergo paupertas spiritus non respondet dono timoris.
2. Praeterea, in Psalm. dicitur, confige timore tuo carnes meas,
ex quo videtur quod ad timorem pertineat carnem reprimere. Sed ad
repressionem carnis maxime videtur pertinere beatitudo luctus. Ergo
beatitudo luctus magis respondet dono timoris quam beatitudo
paupertatis.
3. Praeterea, donum timoris respondet virtuti spei, sicut dictum
est. Sed spei maxime videtur respondere beatitudo ultima, quae est,
beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, quia, ut dicitur
Rom. V, gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Ergo illa
beatitudo magis respondet dono timoris quam paupertas spiritus.
4. Praeterea, supra dictum est quod beatitudinibus respondent
fructus. Sed nihil in fructibus invenitur respondere dono timoris.
Ergo etiam neque in beatitudinibus aliquid ei respondet.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
Mont., timor Dei congruit humilibus, de quibus dicitur, beati
pauperes spiritu.
Respondeo dicendum quod timori proprie respondet paupertas spiritus.
Cum enim ad timorem filialem pertineat Deo reverentiam exhibere et ei
subditum esse, id quod ex huiusmodi subiectione consequitur pertinet ad
donum timoris. Ex hoc autem quod aliquis Deo se subiicit, desinit
quaerere in seipso vel in aliquo alio magnificari nisi in Deo, hoc
enim repugnaret perfectae subiectioni ad Deum. Unde dicitur in
Psalm., hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Dei
nostri invocabimus. Et ideo ex hoc quod aliquis perfecte timet Deum,
consequens est quod non quaerat magnificari in seipso per superbiam;
neque etiam quaerat magnificari in exterioribus bonis, scilicet
honoribus et divitiis; quorum utrumque pertinet ad paupertatem
spiritus, secundum quod paupertas spiritus intelligi potest vel
exinanitio inflati et superbi spiritus, ut Augustinus exponit; vel
etiam abiectio temporalium rerum quae fit spiritu, idest propria
voluntate per instinctum spiritus sancti, ut Ambrosius et Hieronymus
exponunt.
Ad primum ergo dicendum quod, cum beatitudo sit actus virtutis
perfectae, omnes beatitudines ad perfectionem spiritualis vitae
pertinent. In qua quidem perfectione principium esse videtur ut
tendens ad perfectam spiritualium bonorum participationem terrena bona
contemnat, sicut etiam timor primum locum habet in donis. Non autem
consistit perfectio in ipsa temporalium desertione, sed haec est via ad
perfectionem. Timor autem filialis, cui respondet beatitudo
paupertatis, etiam est cum perfectione sapientiae, ut supra dictum
est.
Ad secundum dicendum quod directius opponitur subiectioni ad Deum,
quam facit timor filialis, indebita magnificatio hominis vel in seipso
vel in aliis rebus quam delectatio extranea. Quae tamen opponitur
timori ex consequenti, quia qui Deum reveretur et ei subiicitur, non
delectatur in aliis a Deo. Sed tamen delectatio non pertinet ad
rationem ardui, quam respicit timor, sicut magnificatio. Et ideo
directe beatitudo paupertatis respondet timori, beatitudo autem luctus
ex consequenti.
Ad tertium dicendum quod spes importat motum secundum habitudinem ad
terminum ad quem tenditur, sed timor importat magis motum secundum
habitudinem recessus a termino. Et ideo ultima beatitudo, quae est
spiritualis perfectionis terminus, congrue respondet spei per modum
obiecti ultimi, sed prima beatitudo, quae est per recessum a rebus
exterioribus impedientibus divinam subiectionem, congrue respondet
timori.
Ad quartum dicendum quod in fructibus illa quae pertinent ad moderatum
usum vel abstinentiam a rebus temporalibus, videntur dono timoris
convenire, sicut modestia, continentia et castitas.
|
|