|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus timeri non possit.
Obiectum enim timoris est malum futurum, ut supra habitum est. Sed
Deus est expers omnis mali, cum sit ipsa bonitas. Ergo Deus timeri
non potest.
2. Praeterea, timor spei opponitur. Sed spem habemus de Deo.
Ergo non possumus etiam simul eum timere.
3. Praeterea, sicut philosophus dicit, in II Rhet., illa
timemus ex quibus nobis mala proveniunt. Sed mala non proveniunt nobis
a Deo, sed ex nobis ipsis, secundum illud Osee XIII, perditio
tua, Israel, ex me auxilium tuum. Ergo Deus timeri non debet.
Sed contra est quod dicitur Ierem. X, quis non timebit te, o rex
gentium? Et Malach. I, si ego dominus, ubi timor meus?
Respondeo dicendum quod sicut spes habet duplex obiectum, quorum unum
est ipsum bonum futurum cuius adeptionem quis expectat, aliud autem est
auxilium alicuius per quem expectat se adipisci quod sperat; ita etiam
et timor duplex obiectum habere potest, quorum unum est ipsum malum
quod homo refugit, aliud autem est illud a quo malum provenire potest.
Primo igitur modo Deus, qui est ipsa bonitas, obiectum timoris esse
non potest. Sed secundo modo potest esse obiectum timoris, inquantum
scilicet ab ipso, vel per comparationem ad ipsum, nobis potest aliquod
malum imminere. Ab ipso quidem potest nobis imminere malum poenae,
quod non est simpliciter malum, sed secundum quid, bonum autem
simpliciter. Cum enim bonum dicatur in ordine ad finem, malum autem
importat huius ordinis privationem; illud est malum simpliciter quod
excludit ordinem a fine ultimo, quod est malum culpae. Malum autem
poenae est quidem malum, inquantum privat aliquod particulare bonum,
est tamen bonum simpliciter, inquantum dependet ab ordine finis
ultimi. Per comparationem autem ad Deum potest nobis malum culpae
provenire, si ab eo separemur. Et per hunc modum Deus potest et
debet timeri.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit secundum quod malum
est timoris obiectum.
Ad secundum dicendum quod in Deo est considerare et iustitiam,
secundum quam peccantes punit; et misericordiam, secundum quam nos
liberat. Secundum igitur considerationem iustitiae ipsius, insurgit
in nobis timor, secundum autem considerationem misericordiae,
consurgit in nobis spes. Et ita secundum diversas rationes Deus est
obiectum spei et timoris.
Ad tertium dicendum quod malum culpae non est a Deo sicut ab auctore,
sed est a nobis ipsis, inquantum a Deo recedimus. Malum autem poenae
est quidem a Deo auctore inquantum habet rationem boni, prout scilicet
est iustum, sed quod iuste nobis poena infligatur, hoc primordialiter
ex merito nostri peccati contingit. Secundum quem modum dicitur Sap.
I, quod Deus mortem non fecit, sed impii manibus et verbis
accersierunt illam.
|
|