|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
dividatur timor in filialem, initialem, servilem et mundanum.
Damascenus enim, in II Lib., ponit sex species timoris, scilicet
segnitiem, erubescentiam, et alia de quibus supra dictum est, quae in
hac divisione non tanguntur. Ergo videtur quod haec divisio timoris
sit inconveniens.
2. Praeterea, quilibet horum timorum vel est bonus vel malus. Sed
est aliquis timor, scilicet naturalis, qui neque bonus est moraliter,
cum sit in Daemonibus, secundum illud Iac. II, Daemones credunt
et contremiscunt; neque etiam est malus, cum sit in Christo,
secundum illud Marc. XIV coepit Iesus pavere et taedere. Ergo
timor insufficienter dividitur secundum praedicta.
3. Praeterea, alia est habitudo filii ad patrem, et uxoris ad
virum, et servi ad dominum. Sed timor filialis, qui est filii in
comparatione ad patrem, distinguitur a timore servili, qui est servi
per comparationem ad dominum. Ergo etiam timor castus, qui videtur
esse uxoris per comparationem ad virum, debet distingui ab omnibus
istis timoribus.
4. Praeterea, sicut timor servilis timet poenam, ita timor
initialis et mundanus. Non ergo debuerunt ad invicem distingui isti
timores.
5. Praeterea, sicut concupiscentia est boni, ita etiam timor est
mali. Sed alia est concupiscentia oculorum, qua quis concupiscit bona
mundi; alia est concupiscentia carnis, qua quis concupiscit
delectationem propriam. Ergo etiam alius est timor mundanus, quo quis
timet amittere bona exteriora; et alius est timor humanus, quo quis
timet propriae personae detrimentum.
Sed contra est auctoritas Magistri, XXXIV dist. III Lib.
Sent.
Respondeo dicendum quod de timore nunc agimus secundum quod per ipsum
aliquo modo ad Deum convertimur vel ab eo avertimur. Cum enim
obiectum timoris sit malum, quandoque homo propter mala quae timet a
Deo recedit, et iste dicitur timor humanus vel mundanus. Quandoque
autem homo per mala quae timet ad Deum convertitur et ei inhaeret.
Quod quidem malum est duplex, scilicet malum poenae, et malum
culpae. Si igitur aliquis convertatur ad Deum et ei inhaereat propter
timorem poenae, erit timor servilis. Si autem propter timorem
culpae, erit timor filialis, nam filiorum est timere offensam patris.
Si autem propter utrumque, est timor initialis, qui est medius inter
utrumque timorem. Utrum autem malum culpae possit timeri, supra
habitum est, cum de passione timoris ageretur.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus dividit timorem secundum quod
est passio animae. Haec autem divisio timoris attenditur in ordine ad
Deum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod bonum morale praecipue consistit in
conversione ad Deum, malum autem morale in aversione a Deo. Et ideo
omnes praedicti timores vel important bonum morale vel malum. Sed
timor naturalis praesupponitur bono et malo morali. Et ideo non
connumeratur inter istos timores.
Ad tertium dicendum quod habitudo servi ad dominum est per potestatem
domini servum sibi subiicientis, sed habitudo filii ad patrem, vel
uxoris ad virum, est e converso per affectum filii se subdentis patri
vel uxoris se coniungentis viro unione amoris. Unde timor filialis et
castus ad idem pertinent, quia per caritatis amorem Deus pater noster
efficitur, secundum illud Rom. VIII, accepistis spiritum
adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater; et secundum
eandem caritatem dicitur etiam sponsus noster, secundum illud II ad
Cor. XI, despondi vos uni viro, virginem castam exhibere
Christo. Timor autem servilis ad aliud pertinet, quia caritatem in
sua ratione non includit.
Ad quartum dicendum quod praedicti tres timores respiciunt poenam sed
diversimode. Nam timor mundanus sive humanus respicit poenam a Deo
avertentem, quam quandoque inimici Dei infligunt vel comminantur.
Sed timor servilis et initialis respiciunt poenam per quam homines
attrahuntur ad Deum, divinitus inflictam vel comminatam. Quam quidem
poenam principaliter timor servilis respicit, timor autem initialis
secundario.
Ad quintum dicendum quod eadem ratione homo a Deo avertitur propter
timorem amittendi bona mundana, et propter timorem amittendi
incolumitatem proprii corporis, quia bona exteriora ad corpus
pertinent. Et ideo uterque timor hic pro eodem computatur, quamvis
mala quae timentur sint diversa, sicut et bona quae concupiscuntur.
Ex qua quidem diversitate provenit diversitas peccatorum secundum
speciem, quibus tamen omnibus commune est a Deo abducere.
|
|