|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod timor mundanus non
semper sit malus. Ad timorem enim humanum pertinere videtur quod
homines reveremur. Sed quidam vituperantur de hoc quod homines non
reverentur, ut patet Luc. XVIII de illo iudice iniquo, qui nec
Deum timebat nec homines reverebatur. Ergo videtur quod timor
mundanus non semper sit malus.
2. Praeterea, ad timorem mundanum videntur pertinere poenae quae per
potestates saeculares infliguntur. Sed per huiusmodi poenas provocamur
ad bene agendum, secundum illud Rom. XIII, vis non timere
potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Ergo timor
mundanus non semper est malus.
3. Praeterea, illud quod inest nobis naturaliter non videtur esse
malum, eo quod naturalia sunt nobis a Deo. Sed naturale est homini
ut timeat proprii corporis detrimentum et amissionem bonorum
temporalium, quibus praesens vita sustentatur. Ergo videtur quod
timor mundanus non semper sit malus.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. X, nolite timere eos qui
corpus occidunt, ubi timor mundanus prohibetur. Nihil autem divinitus
prohibetur nisi malum. Ergo timor mundanus est malus.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, actus morales et
habitus ex obiectis et nomen et speciem habent. Proprium autem
obiectum appetitivi motus est bonum finale. Et ideo a proprio fine
omnis motus appetitivus et specificatur et nominatur. Si quis enim
cupiditatem nominaret amorem laboris, quia propter cupiditatem homines
laborant, non recte nominaret, non enim cupidi laborem quaerunt sicut
finem, sed sicut id quod est ad finem, sicut finem autem quaerunt
divitias, unde cupiditas recte nominatur desiderium vel amor
divitiarum, quod est malum. Et per hunc modum amor mundanus proprie
dicitur quo aliquis mundo innititur tanquam fini. Et sic amor mundanus
semper est malus. Timor autem ex amore nascitur, illud enim homo
timet amittere quod amat; ut patet per Augustinum, in libro
octogintatrium quaest. Et ideo timor mundanus est qui procedit ab
amore mundano tanquam a mala radice. Et propter hoc et ipse timor
mundanus semper est malus.
Ad primum ergo dicendum quod aliquis potest revereri homines
dupliciter. Uno modo, inquantum est in eis aliquod divinum, puta
bonum gratiae aut virtutis, vel saltem naturalis Dei imaginis, et hoc
modo vituperantur qui homines non reverentur. Alio modo potest aliquis
homines revereri inquantum Deo contrariantur. Et sic laudantur qui
homines non reverentur, secundum illud Eccli. XLVIII, de Elia
vel Elisaeo, in diebus suis non pertimuit principem.
Ad secundum dicendum quod potestates saeculares, quando inferunt
poenas ad retrahendum a peccato, in hoc sunt Dei ministri, secundum
illud Rom. XIII, minister enim Dei est, vindex in iram ei qui
male agit. Et secundum hoc timere potestatem saecularem non pertinet
ad timorem mundanum, sed ad timorem servilem vel initialem.
Ad tertium dicendum quod naturale est quod homo refugiat proprii
corporis detrimentum, vel etiam damna temporalium rerum, sed quod homo
propter ista recedat a iustitia, est contra rationem naturalem. Unde
etiam philosophus dicit, in III Ethic., quod quaedam sunt,
scilicet peccatorum opera, ad quae nullo timore aliquis debet cogi,
quia peius est huiusmodi peccata committere quam poenas quascumque
pati.
|
|