|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod timor servilis non sit
bonus. Quia cuius usus est malus, ipsum quoque malum est. Sed usus
timoris servilis est malus, quia sicut Glossa dicit Rom. VIII,
qui timore aliquid facit, etsi bonum sit quod facit, non tamen bene
facit. Ergo timor servilis non est bonus.
2. Praeterea, illud quod ex radice peccati oritur non est bonum.
Sed timor servilis oritur ex radice peccati, quia super illud Iob
III, quare non in vulva mortuus sum? Dicit Gregorius, cum ex
peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur,
timor ex tumore est, non ex humilitate. Ergo timor servilis est
malus.
3. Praeterea, sicuti amori caritatis opponitur amor mercenarius,
ita timori casto videtur opponi timor servilis. Sed amor mercenarius
semper est malus. Ergo et timor servilis.
Sed contra, nullum malum est a spiritu sancto. Sed timor servilis
est ex spiritu sancto, quia super illud Rom. VIII, non
accepistis spiritum servitutis etc., dicit Glossa, unus spiritus est
qui facit duos timores, scilicet servilem et castum. Ergo timor
servilis non est malus.
Respondeo dicendum quod timor servilis ex parte servilitatis habet quod
sit malus. Servitus enim libertati opponitur. Unde, cum liber sit
qui causa sui est, ut dicitur in principio Metaphys. servus est qui
non causa sui operatur, sed quasi ab extrinseco motus. Quicumque
autem ex amore aliquid facit, quasi ex seipso operatur, quia ex
propria inclinatione movetur ad operandum. Et ideo contra rationem
servilitatis est quod aliquis ex amore operetur. Sic ergo timor
servilis, inquantum servilis est, caritati contrariatur. Si ergo
servilitas esset de ratione timoris, oporteret quod timor servilis
simpliciter esset malus, sicut adulterium simpliciter est malum, quia
id ex quo contrariatur caritati pertinet ad adulterii speciem. Sed
praedicta servilitas non pertinet ad speciem timoris servilis, sicut
nec informitas ad speciem fidei informis. Species enim moralis habitus
vel actus ex obiecto accipitur. Obiectum autem timoris servilis est
poena; cui accidit quod bonum cui contrariatur poena ametur tanquam
finis ultimus, et per consequens poena timeatur tanquam principale
malum, quod contingit in non habente caritatem; vel quod ordinetur in
Deum sicut in finem, et per consequens poena non timeatur tanquam
principale malum, quod contingit in habente caritatem. Non enim
tollitur species habitus per hoc quod eius obiectum vel finis ordinatur
ad ulteriorem finem. Et ideo timor servilis secundum suam substantiam
bonus est, sed servilitas eius mala est.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Augustini intelligendum est
de eo qui facit aliquid timore servili inquantum est servilis, ut
scilicet non amet iustitiam, sed solum timeat poenam.
Ad secundum dicendum quod timor servilis secundum suam substantiam non
oritur ex tumore. Sed eius servilitas ex tumore nascitur, inquantum
scilicet homo affectum suum non vult subiicere iugo iustitiae per
amorem.
Ad tertium dicendum quod amor mercenarius dicitur qui Deum diligit
propter bona temporalia. Quod secundum se caritati contrariatur. Et
ideo amor mercenarius semper est malus. Sed timor servilis secundum
suam substantiam non importat nisi timorem poenae, sive timeatur ut
principale malum, sive non timeatur ut malum principale.
|
|