|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod timor servilis sit idem
in substantia cum timore filiali. Ita enim videtur se habere timor
filialis ad servilem sicut fides formata ad informem, quorum unum est
cum peccato mortali, aliud vero non. Sed eadem secundum substantiam
est fides formata et informis. Ergo etiam idem est secundum
substantiam timor servilis et filialis.
2. Praeterea, habitus diversificantur secundum obiecta. Sed idem
est obiectum timoris servilis et filialis, quia utroque timore timetur
Deus. Ergo idem est secundum substantiam timor servilis et timor
filialis.
3. Praeterea, sicut homo sperat frui Deo et etiam ab eo beneficia
obtinere, ita etiam timet separari a Deo et poenas ab eo pati. Sed
eadem est spes qua speramus frui Deo et qua speramus alia beneficia
obtinere ab eo, ut dictum est. Ergo etiam idem est timor filialis,
quo timemus separationem a Deo, et timor servilis, quo timemus ab eo
puniri.
Sed contra est quod Augustinus, super Prim. Canonic. Ioan.,
dicit esse duos timores, unum servilem, et alium filialem vel castum.
Respondeo dicendum quod proprie obiectum timoris est malum. Et quia
actus et habitus distinguuntur secundum obiecta, ut ex dictis patet,
necesse est quod secundum diversitatem malorum etiam timores specie
differant. Differunt autem specie malum poenae, quod refugit timor
servilis, et malum culpae, quod refugit timor filialis, ut ex
supradictis patet. Unde manifestum est quod timor servilis et filialis
non sunt idem secundum substantiam, sed differunt specie.
Ad primum ergo dicendum quod fides formata et informis non differunt
secundum obiectum, utraque enim fides et credit Deo et credit Deum,
sed differunt solum per aliquod extrinsecum, scilicet secundum
praesentiam et absentiam caritatis. Et ideo non differunt secundum
substantiam. Sed timor servilis et filialis differunt secundum
obiecta. Et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum quod timor servilis et timor filialis non habent
eandem habitudinem ad Deum, nam timor servilis respicit Deum sicut
principium inflictivum poenarum; timor autem filialis respicit Deum
non sicut principium activum culpae, sed potius sicut terminum a quo
refugit separari per culpam. Et ideo ex hoc obiecto quod est Deus non
consequuntur identitatem speciei. Quia etiam motus naturales secundum
habitudinem ad aliquem terminum specie diversificantur, non enim est
idem motus specie qui est ab albedine et qui est ad albedinem.
Ad tertium dicendum quod spes respicit Deum sicut principium tam
respectu fruitionis divinae quam respectu cuiuscumque alterius
beneficii. Non sic autem est de timore. Et ideo non est similis
ratio.
|
|